Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quid iam de illa loquar potentia. qua intellegitur ueritas, qua istis ipsis, quae de corporis sensu haustae figurantur. imaginibus sese pro ueritate obponentibus magna uiuacitate resistitur? qua uidetur aliam uerbi gratia ueram esse Karthaginem, aliam, quam cogitans fingit et pro suo arbitrio tota facilitate conmutat, ex eadem uenire facilitate innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter peregrinata est, et, ne multa consecter, ex eadem uenire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis. in quibus Manichaei phantasmata ueritatis sibi nomen ausa sunt usurpare. quid est ergo haec potentia. quae ista discernit? profecto quantacumque sit, et his omnibus maior est et sine ulla tali rerum imaginatione cogitatur. huic inueni spatia, si potes. hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore distende. profecto si bene cogitas, non potes. quicquid enim tale tibi occurrerit, iudicas ipsa cogitatione secari posse per partes facisque ibi aliam partem minorem, aliam maiorem. quantum placet; illud autem ipsum, quo ista iudicas, cernis esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate. [*]( 1 et] ac HTVCSb 2 defusum H locos (os in ras. ex um fact.) H imaginibus (in ras.) H 4 quia i/1 ei (s er.) P quolibet C 9 quia b istis ipsis (istis ip in ras.) H sensus H 10 opponentibus P 11 quia b gratiam P 12 cartaginCm V carthaginem HCSb cathaginem b 18 commutat-facilitate s. /. add. T uenire mundos b i 17 cum] quum P 18 fantasmata V ausą. (corr. m. 1) P 19 ergo est b haec] ista Vb ista] haec b 20 ante profecto add. quae HTVCSLb quanta b 21 spacia (sic semper c pro t) T 22 infinite T 24 tibi tale HTCSb )