Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quid? si eius memoriam cogitemus non rerum intellegibilium, sed harum corporearum. quam et bestiae habere sentiuntur — nam et per loca nota sine errore iumenta pergunt et cubilia sua bestiae repetunt. et canes dominorum suorum corpora recognoscunt et dormientes plerumque in murmurant et in latratum aliquando erumpunt. quod nullo modo possent, nisi in eorum memoria uisarum rerum uel per corpus utcumque sensarum uersarentur imagines — quis digne cogitet, ubi capiantur istae imagines. ubi gestentur uel ubi formentur? si enim non possent esse maiores quam nostri corporis quantitas teneret. diceret aliquis intra ipsa sui corporis spatia. quibus et illa concluditur. has imagines animam figurare atque seruare. nunc uero cum perexiguam terrae partem occupet corpus. inmensarum regionum et caeli ac terrae imagines animus uoluit. quibus cateruatim discedentibus [*](1 qutunP minor est b 2 et om. P B est post tanta om. TVb 4 quumP 6 presto (bis) P sic] si V 7 quum P ut-digito (in mg.) V 8 agglomeret P agglortiat V 9 quum P 15 spaciis T 16 Quod si l, 17 quam] cuum P 19 cubicula b 20 murmurant Tb 22 uel] et V 26 qlitas T\' tenet HVTCSb diceret forte aliquiB b 27 spatia ts s. I a m. 2, H spacia T concludit T 28 quum P 30 qtoruatini Tx )