Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quare si animam totiens mutabilem siue uariarum uoluntatum turba siue adfectibus pro rerum copia uel inopia sese flectentibus siue ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum . siue obliuione et memoria siue doctrina et inperitia: si ergo animam, ut dixi, his atque huiusmodi motionibus totiens mutabilem sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia talia spatia potentiae uiuacitate superare, quid de ipso deo cogitandum aut existimandum est. qui supra omnes rationales mentes inconcussus atque incommutabilis manens tribuit, quod cuique tribuendum est? quem facilius eloqui audet anima quam uidere, et quem tanto minus eloquitur, quanto sincerius uidere potuerit. qui tamen, si, ut Manichaeorum phantasmata perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis inmenso spatio tenderetur, quantaelibet in eo particulae et innumerabilia frusta alia maiora, alia minora pro cogitantis arbitrio metirentur, ut bipedalis in eo uerbi gratia pars octo partibus minor esset quam decempedalis. id enim necesse est contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique totae esse non possunt, quod in ipsa anima non inuenitur et ab eis, qui haec considerare non ualent, deformiter de illa et turpiter creditur.