Contra epistulam fundamenti

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed quid dicam de ueritate atque sapientia, quae omnes potentias animae superat. cum ipsius animae natura, quae mutabilis inuenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole sua occupet.? quicquid enim qualibet crassitudine est, non potest nisi minui per partes habendo aliud hic et aliud alibi. minor est enim digitus quam tota manus et minor est digitus unus quam duo et alibi est iste digitus. alibi ille, alibi cetera manus. quod non solum in molibus corporum articulatis uidemus, sed etiam terrae pars ista non est ibi, ubi illa, quia suum locum quaeque obtinet; et pars umoris minor minore et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. similiter aeris partes suos quaeque inplent locos. nec fieri potest, ut aer, quo inpletur haec domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem, quem uicini habent. lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc fenestram, alia per illam, et maior per maiorem, per minorem autem minor. nec omnino potest esse aliquod corpus siue caeleste siue terrestre siue aerium siue umidum, quod non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit in loco huius partis simul habere aliam partem, sed aliud hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti et diuidua, uel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. animae uero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur, qua intellegit ueritatem, sed illa inferior, qua continet corpus et sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. nam singulis sui corporis [*](1 aereniores mentes H 8 K H oês aig potentias b i quum P 6 occupetur V quitquid V est] distenditar b 7 partem TVLb 8 enim om. V 9 unus digitus HTVCS 10 immobilib\' H in mobilibus VLTR articulis TVLR 11 ibi est HTVCSL 12 humoris b 14 horas HVT quaeque] quoq: Hb 19 aliquid T 20 aereum YLb humidumPfe 21 potest T 22 partis (s 8. l. a m. 2) H 25 K H KapitulG T de animf natura add. in mg. manu saec. VIIII P 26 qua I quam P qua] quo P 28 spaciis T )

214
particulis tota praesto est, cum tota sentit in singulis; nec minor pars eius in digito est et maior in brachio, sicut ipse digitus brachio minor est, sed ubique tanta est, quia ubique tota est. cum enim tangitur digitus. non per totum corpus sentit, et tamen tota sentit. totam enim tactus ille non latet; quod non fieret. nisi tota praesto esset. nec sic tota praesto est, cum tangitur digitus et sentit in digito. ut ceterum deserat corpus et sese ad unum illum locum. in quo sentit, adglomeret. sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus tangatur in pede. nec ibi desinit tota sentire. atque ita in singulis distantibus locis tota simul adest. non unum deserens. ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens. ut aliam partem hic habeat et alibi aliam. sed sufficiens exhibere se singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis satis ostendit se locorum spatiis non teneri.