Contra epistulam fundamenti
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Deinde quoniam, si mihi fides imperanda est, magis me terret illa scriptura, ubi lego uenisse spiritum sanctum et apostolos inspirasse, quibus eum dominus se missurum esse promiserat. quapropter aut ea, quae dicit, proba mihi uera esse, ut ostendas, quae non possum credere, aut eum, qui dicit, proba mihi spiritum sanctum esse, ut credam, quae non potes ostendere. ego namque catholicam fidem profiteor et per illam me ad certam scientiam peruenturum esse praesumo; tu uero, qui fidem meam labefactare conaris, certam scientiam trade, si potes, ut id, quod credidi, temere me credidisse conuincas. duo sunt, quae mihi profers: unum, cum dicis spiritum sanctum esse, qui loquitur, et alterum, cum dicis manifesta esse, quae loquitur. utrumque abs te sine ulla dubitatione cognoscere debui; sed non sum auarus, unum horum doce. ostende hunc esse spiritum sanctum, et credam uera esse, quae dicit, etiamsi nesciam; aut ostende uera esse, quae dicit, et credam spiritum sanctum esse, etiamsi nesciam. numquid aequius aut beniuolentius tecum agi potest? sed tu nec hoc nec illud uales ostendere. nihil aliud elegisti nisi laudare, quod credis, et inridere, quod credo. cum igitur etiam ego uicissim laudauero, quod credo et quod [*]( 10 cf. Act. 2, 1 sqq. 11 cf. Ioh. 14, 16 sqq. ) [*]( 2 in nomine HVL 5 quum P 6 ogpit T 9 terreret HTV teneret CSb scribtara H 11 dicis b 15 pernentunun esse om. YLT eeee om. b 17 quodq: (d 8. I.) H 18 K H Capiti T 19 quum P 20 quum P 21 tebni V 23 quae] qm V dicis V etiamsi nesciam OA L 24 dicisiF 25 equins V benenolentius Y 26 nalens H 27 delegisti V telegisti L egisti (tn marg.) b credam JB1 28 quum P cum-credo tilł marg.) V. )
Et quoniam quaesiui, unde mihi probet, nunc quaero, unde ipse cognouerit. si dicit sibi esse spiritu sancto reuelatum suamque mentem diuinitus inlustratam, ut ea, quae dicit, certa et manifesta cognosceret, ipse significat, quid intersit inter cognoscere et credere. ipse enim cognoscit, cui apertissime ista monstrantur; eis autem, quibus haec narrat, non cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. cui quisquis temere consenserit, Manichaeus efficitur, non certa cognoscendo, sed incerta credendo, quales nos inperitos adulescentulos aliquando decepit. debuit ergo non nobis polliceri scientiam neque manifestam cognitionem neque ad id. quod quaeritur, sine ulla ambiguitate peruentionem, sed dicere potius sibi esse ista monstrata, illos autem, quibus narrantur, credere sibi debere, quae nesciunt. sed si hoc diceret, quis non ei responderet: si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius credam, quae iam consensione doctorum indoctorumque celebrantur et per omnes populos grauissima auctoritate firmata sunt? hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas inperitis, primum pollicens rerum certarum cognitionem, postea et incertarum imperans fidem. cui tamen si hoc dicatur, ut saltem uel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit [*]( 2 fatiendum V 3 QQS incerta V et] ut HT 5 credidimus HT 7 nostram (m s. I. a m. 1) T iirmante atque illuminante b 8 nunc] non P 12 inter om. P 13 monstrantur (alt. n s. I.) H naraset V 14 quisquis] inquis 8 15 cognoscendo b (tn Margo al. suadedo) 16 imperitos P 17 tecepit VL 18 queritur P 19 ampiguitate F1 sibi ista esse Rb 21 dicere. tuuis non e* (i eras.) repm ponderet (corr. m. 1) P 26 imperitis P et postea HVTCSLb ) [*]( 14* )
Quid? si non solum incerta, sed etiam falsa esse. quae dicit. deo et domino nostro mihi opitulante monstrauero. quid infelicius ista superstitione inueniri potest., quae non modo non exhibet scientiam, quam promittit, atque ueritatem, sed ea dicit, quae uehementer sunt scientiae ueritatique contraria? quod in sequentibus manifestius adparebit. ita enim dicit: iuxta unam uero partem ac latus inlustris illius ae sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et inmensa magnitudine. in qua habitabant ignea corpora. genera scilicet pestifera. hic infinitae tenebrae ex eadem manantes natura inaestimabiles cum propriis fetibus; ultra quas erant aquae caenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus; quarum interius uenti horribiles ac uehementes cum suo principe et genitoribus. rursum regio ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus. pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena, in qua morabatur inmanis princeps omnium et dux habens circaseinnumerabiles principes, quorum omnium ipse erat mens atque origo: haeque fuerunt naturae quinque terrae p\'estiferae.
. Si aerium uel etiam aetherium corpus diceret esse naturam dei, profecto inrideretur ab omnibus. qui sapientiae ueritatisque naturam per nulla spatia locorum distentam atque diffusam sine ulla mole magnam et magnificam nec in parte minorem et in parte maiorem, sed per omnia aequalem summo patri. nec aliud habentem hic et aliud alibi, sed ubique integram. [*]( 1 hec b cap. 15 incipit: Quis ferat sqq. b 3 si om. L 4 K H 5 supersticione T 6 exibet VP sed] et T 7 ueritatique suijt H 8 insequentibus H apparebit P 9 uero unam V 11 habitant TVb 12 hinc HTCSVLb infinite T 13 manantes (a s. exp. e add.) V 14 foetibus H 16 cum suo (in marg.) V 17 rursus V 18 introraus V 19 immanis P 21 haecquae H hecque L heeque V 22 terre T 23 aeretl b etherium V etherefl b 26 ulla om. TVLb 27 etl nec T nec et S, om. HVCL )
Sed quid dicam de ueritate atque sapientia, quae omnes potentias animae superat. cum ipsius animae natura, quae mutabilis inuenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole sua occupet.? quicquid enim qualibet crassitudine est, non potest nisi minui per partes habendo aliud hic et aliud alibi. minor est enim digitus quam tota manus et minor est digitus unus quam duo et alibi est iste digitus. alibi ille, alibi cetera manus. quod non solum in molibus corporum articulatis uidemus, sed etiam terrae pars ista non est ibi, ubi illa, quia suum locum quaeque obtinet; et pars umoris minor minore et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia circa oras poculi. similiter aeris partes suos quaeque inplent locos. nec fieri potest, ut aer, quo inpletur haec domus, simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem, quem uicini habent. lucisque ipsius alia pars infunditur per hanc fenestram, alia per illam, et maior per maiorem, per minorem autem minor. nec omnino potest esse aliquod corpus siue caeleste siue terrestre siue aerium siue umidum, quod non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit in loco huius partis simul habere aliam partem, sed aliud hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti et diuidua, uel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur. animae uero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur, qua intellegit ueritatem, sed illa inferior, qua continet corpus et sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorum spatiis aliqua mole distendi. nam singulis sui corporis [*](1 aereniores mentes H 8 K H oês aig potentias b i quum P 6 occupetur V quitquid V est] distenditar b 7 partem TVLb 8 enim om. V 9 unus digitus HTVCS 10 immobilib\' H in mobilibus VLTR articulis TVLR 11 ibi est HTVCSL 12 humoris b 14 horas HVT quaeque] quoq: Hb 19 aliquid T 20 aereum YLb humidumPfe 21 potest T 22 partis (s 8. l. a m. 2) H 25 K H KapitulG T de animf natura add. in mg. manu saec. VIIII P 26 qua I quam P qua] quo P 28 spaciis T )