Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Iam uero ad illud quid respondeam, quod tibi uisus sum dixisse pro uobis, quoniam dixi non prodesse baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? firmasti enim et uos hoc dicere, quod maioribus nostris ad ecclesiam non redeuntibus baptismus quem ibi acceperant non profuerit. hoc si diceretis. nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit ecclesia ubi baptismus prosit. sed uos non dicitis in nobis baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, inesse baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. si enim baptismum Felicianus a uobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? ipse denique Maximianus si ad uos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si [*]( 11. 14 cf. epiat. Cresc. 12. 21 cf. Petil. I 28, 25 ) [*]( 1 istrahelistis W israheliBtis X 4 alt. exj e Xml 5 sterelitate W sterilitatem Yml 7 maximianum WYml praec(-t-J2jiosorum WR 8 uero W 9 frnmento WXmlYB fracmento Xm2 11 uero] ueo X reepondeamini WXmlYml respondeam nisi Xm2Z 12 dirlsse] dicis esse Xm2Z baptismus Yml 15 non om. WXmlYB 16 hoc (o in ras. m2) X 17 queretur Zm2 21 responder////////////teris W a me] ante YR 22 baptis[mum] W 23 restuitur W 24 nobis Xml 26 baptizatus YmlR )

576
perdiderat baptismum. tua quippe uerba sunt, quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et baptisma et ecclesiam perdiderunt. sicut ergo eis redeuntibus redditur ecclesia, reddatur baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si baptismum amiserunt abscedentes. hoc quia non facitis, etiam uos fatemini ab ecclesia recedentibus inesse baptismum nec prodesse. dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra ecclesiam sumunt, insit baptismus nec tamen prosit. unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per ecclesiam prosit utrisque quod extra ecclesiam inesse potuit, non prodesse. ac per hoc nec pro uestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti.

Adiungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intellegis. si conclusus est, inquis, hortus et fons signatus, quomodo qui extra foris est positus et ab horto, id est ecclesia, et fonte cius, id est baptismate, separatus, potest dare quod non habet? interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eundem hortum conclusum dilationis ianua pandebatur. an forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? quod si ita est, ubi tunc uestri suos abluebant? an eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo deceptos ad suum sacrilegium traducebant, lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani [*]( 1 cf. epist. Cresc. et III 15, 18 15 epist. Cresc. cf. I 84, 40 et Cant. 4, 12 ) [*]( 2 scismate W retenti v recenti WXmlYR recentorum (sic) Xm2 trecentorum Z, cf. III 15, 18 baptisma et] baptismae WXml baptisme Yml 3 eis] illis Z, euan. in X redditus Yml 4 inquamj quam WYm1 5 si] sibi W 7 ipsi WXmlYmlR 9 alt. non om. WXmlYmlR 12 ac] hac W 13 pr. dixi] dixit WXml 14 orto TVR hic et YZ passim 21 pandebantur XmlYrnl, euan. W 28 suosj uos XYm2RZv 25 seudopropbete R de om. WXmlYR )

577
ad suae concisionis particulas pertrahebant? negas eas quas dixi tyrannicas uestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum: nega quantum potes; non uereor, ne propterea nobiscum uos pigeat concordare. non in uos tale aliquid dixi, qualia Maximianenses damnati a uobis audire meruerunt. negas furorem circumcellionum et praecipitatorum ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos; non tamen negas, cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod nec ipsam inuenerunt sepulturam, his uos insepultis cadaueribus inhaesisse. ibi enim iacebant Praetextatus et Felicianus; aut si apud uos reuixerunt, quid de baptismo agitis. quem tunc mortui tradiderunt?

Dicis me non seruasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellauerim. ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparaui, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. nam lege consideratius, inuenies. quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.

Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaueris propter errorem adulescentiae meae. unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. et tamen, si placet, [*](2 cf. epist. Cresc. et Peti!. I 24, 26 6 cf. epist. Cresc. 8 cf. Sententia concilii Bagaiensis 14 cf. epist. Cresc. et III 78, 90 17 cf. Petit. I 26, 28 23 cf. epist. Cresc. et III 79, 91 ) [*]( 2 in fundisne Ym2R dominationis WYm1 3 bachationes Y bagationes R potest WYm1 uereo TYYm1 6 meruerant Yml 8 aegiptiorum W 9 littora RZv 11 inesisse Yml inhesistis Ym2 inesistis R 14 hac W 15 promisseram Yml satanam Rv sathanan Z 18 sathanae Z quosj quod Wml 19 es quam euan. W 20 rore euati. W 22 irascantur WXmlYmlR 23 sic censeo Xtnl succenseo Xm2Zv 24 manichaeos Y adolescentiae R 25 de-gaudeo om. YRv confidens suppl. Ym2Rv 26 et tamen] quam v placeat R ) [*]( LIt. August. c. Don. II. ) [*]( 37 )

578
admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo aduersus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. ibi uidebis, qua fide contra eos christianam defenderim ueritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse aduersus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eundem uero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, aduer- . sarium episcopus episcopum fecerat. unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re ueniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnauerit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, uel saltem ipse Primianus euacuauerit quae damnans dixit in Felicianum. quod si inueneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse peruidens cum ueniae postulatione damnauit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram deo inuenies gratiam, isti autem non inuicem apud alios accusauerant, sed [*](12 cf. epist. Cresc. et III 80, 92 23 Eccli. 3, 20 ) [*](1 aminoneo XYml 2 manichaeorum YZ haeresim v 3 ubi X uidemus WXmlYml 5 adnersum XZ 6 proiimiano YmlR 7 uero eundem Z 9 adolescens Xm2RZv catecuminus WXY caticuminus R cathecuminus Z 12 quia fecisses scripsi quia fecisse WXml YmlR quia fecisset Ym2 de qua fecisti Xm2Zv, cf. quod proposuisses p. 448, 14 14 urgueretur YmlR, euan. X 15 corrigentes WXmlYml 17 damnas Yml 18 um saltem (7 litt. um salM) euan, W uel om. WYml saltim YmlRZ 19 sic om. XZ 21 adspernans WXm2YmlR adspernens Xml 22 dignitatem WXml 24 humil**a (it eras.) Y )
579
aduersus inuicem iudices sederant. proinde inuicem damnauerunt, damnati concordauerunt. non inuidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.

Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod uidearis tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt euacuares, uideo te quidem ad multa respondisse, sed nihil te uideo refellisse. consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non deuitandae contentionis causa, quae nulla est cum ueritas quaeritur uel non pro uana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nibil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. unde non mihi adrogans, sicut credis aut calumniaris, uelut inuictam eloquentiam sic eam uolui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda uel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.