Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Proinde etsi talia tua uerba non repperirem, hic certe dicerem, hic pro ueritate clamarem: quomodo ad matrem ecclesiam redire permittuntur, qui ab ecclesia matre non recesserunt? aut si recesserunt, quo iure, antequam redirent, baptizare potuerunt, nisi quia in causa reserciendi huius schismatis obliti estis propriae uanitatis, qua post episcopos ab ipsis apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes non unum hominem, non unam domum, non unam ciuitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum rebaptizandum esse censetis? aut certe quia huius facti honor semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad uestram communionem a Maximiani communione redeuntibus tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare. quod tamen quibuslibet detestantibus et exhorrentibus propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat tanto minus utique contemnenda erat, si hoc umquam contuitu ueritatis et non praeiudicio faceretis erroris. uides certe in hoc Maximianensium ad uestram communionem reditu pate factum uera esse, quae de baptismo dicuntur a nobis. nam si ullus est in hominibus intellectus uel dicendi aliquid uel audiendi, [*]( 4 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 socius M\' proprium WXmlY 2 quoquo modo IVm2Ym2IiZ, cf. p. 329, 7 possis WXmlYM 4 uagaiensis JVXYmlRZ reci- targ R 7 traxerat W traxerunt YUZ 9 reperirem WXZv 10 dicerem certe Zml ueritatem WXmlYml 13 resarciendi Xm2Ym2SZv 15 bac WXmlYml 16 unum domum W 17 baptizandum Hv 22 destestantibus X 24 contemenenda JVml continenda R 26 nostram R reditum XZ 28 omnibus R aliquid uel audiendi om. R )

428
qui, antequam redeat ad ecclesiam, baptizat, profecto extra ecclesiam baptizat, et tamen rescindendus baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a uobis est. quo non mutato nec in suo nec in cuiusquam alterius, sed in patris et filii et spiritus sancti nomine quisque baptizat. deinde praeter baptismi sacramentum, quod uel ad poenam peruersi uel ad salutem recti siue correcti integrum perseuerat, de ipsa correctorum expiatione uel mundatione uolo aliquid dicere. meministi enim quae aduersus nos dixeris, quod uenientes ad nos a uobis ex haereticorum sacrilego errore sine ulla expiatione susceptos habeamus. tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad uos, cum in suis etiam susciperentur honoribus, qua tandem, quaeso, expiatione mundati sint. an illo tanto scelere participato non erant tam nefaria societate maculati?

Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur ueridicum os illud episcoporum tuorum: Maximianum, inquit, fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium Superis reseruauit. raptus enim poenam suam conpendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mortuus interest uiuis. itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se uestrae [*]( 9 cf. epist. Cresc. 17 Sententia concilii Bagaicnsis 20 cf. Num. 16 ) [*]( 4 sed] nec YR 6 quod] quo XYRZ 10 sacrilegio Yml 18 eandem WmlXml sint ex sunt W sunt v an] in WXmlYRv an in Z 15 qui insonet H\' qui in illo W 16 uerilicura W ueriloquum ex ueriliqum Ym2 uerilocum R 17 inquid WR aemolum W 18 adulterium Yml datae X dathe YR date Z 19 core HT decore R chore Z" 20 deiscens WXYmlR 23 fueneris W grauioris scripsi grauiores codd. v, ef. IIII 4, 5. Em. 10 collegit WXmlYmlR 2o persistens YR 26 idem B se] seu WXmlYmlR )

429
ecclesiae reddidissent, nullam uel paruam de huius societate maculam traxerant? sed audi deinde quid sequatur, audi, inquam, dictator uel dictor illius sententiae quid conectat: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicita-s in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt.\' nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium Melzitanum,Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericosaliquando ecclesiae [*]( 3 Sententia concilii Bagaiensis 6 Pb. 13, 3 ) [*]( 1 traxerant maculain v 3 pr. dicator W hunc solam v 4 inquid XmlR 5 cathena WZ 12 quoniam ex quod Xm2 13 habet om. Z abecirione Zm2 abscissionem WXmlYR abscissione Xm2Zmlv 14 remiBionem W remisaionem XmlYR lo nec JJr 16 increpat R 18 cachauiensem W carcauianensem XZ carchauianensem YR Carchabianensem v martianum TVYB(t1) beianum om. W 19 baianensem Y(tI) baianemsem R teodorum XZ 21 ansuritanum WXZ mansuritanum YR 22 melzitanium YR 23 mustitatum YR marcialem WXZ praestusensura W funeste R 24 feculentia XYRZ )
430
Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. quae grauiora in illos dicere potuistis, quae grauiora in nos ipsos dicere soletis? sed ab hoc, inquis, tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt. uidero utrum correcti sint, quia re uera correcti essent, si ad ueram ecclesiam remeassent. sed si uestra uera est, quomodo expiati sint a tam inmani scelere, dicite. si enim non sunt expiati, omnes uos estis secundum uestram sententiam eorum scelere maculati; si autem expiati sunt, solo ipso reditu propter caritatem, quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis et nos de uestris, cum correcti ad nos ueniunt, inanibus calumniis accusatis. nisi forte iam quidem, sicut concilii uerba indicant, et schismatis sacrilegium perpetrauerant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi. -

Hoc si ita est, quis uobis (obsistere) audeat, qui tam mirabilem potestatem in homines accepistis? peccant quando uolunt et inquinantur quando uultis. non obscurum aliquid recitamus minusue notum atque uulgatum. illa sententia est, quae tantae facundiae merito in manibus omnium. in omnium ore uersatur, qui legendorum talium studiosi sunt, de qua nunc saltem cernis quam uere dixerim, quod non eam deberent (primo) gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. attende quid habeat, audi quid perstrepat. [*]( 5 epist. Cresc. 12 cf. I Petr. 4, «S 24 Petil. I 10, 11 ) [*]( 1 cartaginis 1VIt 2 incoitui W praeaidentis 0 praesientis WYml praescientis XYm2RZ 3 uniuersali XflilB concili WXtnlYtnl concilio R ore om. R ueridica Xml ueredico Ym2 5 abj ad YR 11 redditu W 12 coeperit JVYml 15 et del. Xm2, om. Z in schismatis WXml praeparauerant Z 16 die W 17 potati W 18 obsistere imerui uobis audiat Xm2Z uos audiat Yrn2B uos non audiat v, cf. IIII 37, 44 cum tanta sit uestra potentia etc. 20 et] et qui Yml inquinant R 22 faccudiae W fecnndiae YmlR 23 in omnium] hominum W 24 dixerint WXmlYR 25 primo om, codd. diasertam WXml )

431

Maximianum, inquit, fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit. cum hoc igitur si quis sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum iactantissimam illam seueritatem uestram nonne tanto malo sic pollueretur, ut par eius fieret? quid ergo fuerunt uel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt. uerum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum uestrum erectis altaribus admouerunt? sed quid ego te de istis interrogem? ipsa sententia loquatur, cuius uerba sic fulgent, ut, si eam uolueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. uideamus in socios Maximiani quanto sonitu damnationis insurgat.

Nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: \'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitasin uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt.\' deinde paulo post cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti, de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subiungit: qui funesto, inquit, opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sic intellegi uolens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum inpositis manibus ordinauerint. [*]( 1. 15 Sententia concilii Bagaiensis 18 Ps. 13, 3 25 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 inquid JVXmlB 2 adalterum WYml datae X dathe RZ 3 chore Zv habiron YR 6 nonne] non de YRv 10 ergo Xml 15 inquid R 16 condamnat R 17 catenas W 22 com R 24 agoj ego WYmlR teItatus-tanta in om. W 25 tanta in I tantam X snbiuncgit R 27 fecnlentia XYRZ glutinauerunt Z 2R adfaerit Yml affuerint RZ )

432
addens etiam de Carthaginis clericis: sed et clericos, inquit, ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt.

Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis uerbis hoc crimen exaggero? quod si uoluissem, fortasse mihi etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad uestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat uenenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus uelocibus ad effundendum sanguinem quomodo baptizarunt? numquid in his erat conscientia sancte dantium quae ablueret accipientium? numquid eos saltem fama bona uel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua euaderes, sed qua te praecipitares exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet \'famosi criminis reos\'? redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus uestris episcopis credidisti, ante dilationis diem quomodo suscipiuntur in honoribus suis cum eis, quos extra ecclesiam cum Maximiano constituti in catena sacrilegii schismatici baptizauerant? unde a sacrilegio tanto expiantur, a catena illa unde soluuntur, labia eorum, os eorum a ueneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur, unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo uelociter cucurrerunt, unde manus a funesto opere perditionis emaculantur, unde ab inlicito incestu non membra corporis, sed animae purgatur affectus? [*]( 1 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 cartaginis Jr., item lin. 2 2 Carthaginis eccloaiae v 3 incertai JJ\' post incestui del. facinori in Y 4 cresconium quid n. cresconie Xml 7 interm W interea Xml 9 constitutis JrXmlYB 10 maledietionis codd. 11 baptizar... W baptizauerant XZ 12 condentia Yml sancta R 13 falsisma W 16 redeuntes v redeuni WR redeunt XYmlZ redeant Ym2 20 sacrilegi Rv schismati WYml schismate Ym2B schismatis v a om. W 21 excipiantur XZml 22 pr. a om. WXmlYB mundantur Xm2Ym2RZ 25 euiuculantur W iacesto WXmlYmlB 26 effectus 7/ )

433

Nempe istam causam ut defendatis, uelitis nolitis, ad patrocinium ueritatis uenire cogimini, quae dicit baptismum Christi non solum per occultos, uerum etiam per manifestos malos, nec solum a conuersis, uerum etiam a peruersis datum habere inconcussam sui roboris firmitatem et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse, correctos autem etiam fraternis orationibus expiari per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum. ecce antequam ostendam, quam inpudenter tibi uestri episcopi de Maxiraiaoatendam susceptione mentiti sint, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam quam tota causa uestra subuersa sit, puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. uides enim nunc saltem, quam ueraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es, quam recte dixerim: si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi uera et plenaria lex illius hereditatis agnoscitur?, cum ipse fatearis eos, qui in Maximiani schismate perstitissent, meruisse sententiam qua non tenerentur, si intra diem dilationis se ecclesiae reddidissent. unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse cum quibus in uestram communionem recepti sunt. uides quemadmodum mortui baptizauerint, quia de illis, qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad uos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora. [*]( 7 cf. I Petr. 4, H lfi Petil. I 13, 14 26 Sententia eoncilii Bagaiensis ) [*]( 2 cogimini scripsi cogemini codd. v 3 aerumJ sed v 4 alt. a om. Wml 10 sunt YRv secum dum W 13 parere WXtn2YmlRZ 17 cur non] cum r (r del.) Y cur R 18 uera et plenaria om. R 20 mernisse sententiam qlla om. R 21 constante quam WXmlR 24 qui] quia W 26 bagganensis W baggagensis XY bagagensia RZ aegiptiorum W 28 littora Zv ) [*]( TJII. Angust. c. Don. II. ) [*]( 28 )

434

Quod uero dixi: quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo adclamauerunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt, ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquerentur quibus peius implicarentur. uides quam uerum sit quod a me dictum est: iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata. multo magis hoc enim secundum tuam narrationem uerum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa reuocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: dei praesidentis arbitrio uniuersalis conciliiore ueridico damnatos esse cognoscite. cum enim post haec uerba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit reuocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis uel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano in eo quod postea factum est iudicio transmarino, quando ea, quae de Maximianensibus gesta sunt et in Africa et temporibus nostris, tu, cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noueras, sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis uestris mentientibus credidisti?

Quod autem me de traditione in uestros maiores dicis quasi per anticategoriam quod a nostris maioribus factum est retorquere uoluisse, culpans quod hoc fecerim, quasi in [*]( 1 Petil. I 10, 11 6 Petil. I 13, 14 12 Sententia concilii Bagaiensis 24 cf. epist. Cresc. ) [*]( 2 recita W 3 fuerint WXmlYR ommutescant WX obmutescant YRZ 4 ommutescerent X 5 uerba quibus peius in codd. ante ecce iam posita huc transtuli implicarent W obmutescoiit: quibus poenis ecce iam multo melius obmutescerent, quam cum talia loquuntur, implicarentur sic v 6 debent codd. 10 enim hoc v 11 etiamJ in Z 12 praescientis Ym2 13 ueredico Wm2Ym2 14 chaec X 16 ipsis JVXmlYR 20 affrica W 22 nostis Xml 24 tradictione Yml tractione R 25 anticathegoriam Z )

435
schola de causae generibus uel quaestionibus ageretur, non in ecclesia ueritas quaereretur, numquid hoc Heliae prophetae diceres, qui, cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse euerteret Israhel, respondit: ego non euerto, sed euertis tu et domus patris tui? quid enim ad nos pertinet, hoc retortae obiectionis genus quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inueniamus in auctoritate prophetica? cum ergo quisque dicit: (non ego feci, sed tu fecisti\', uerum dicere opus est, non dicere metuendum est. et tu quomodo ostendas non fecisse maiores uestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes, si quid uales, uigilantissime cogitare, non uerbo Graeco imperitos, ne nos audiant, deterrere. et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti — neque enim quia dixisti esse multas litteras, quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es —, de uestris autem maioribus extat Secundi Tigisitani concilium cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.

Ibi quae gesta sint accipe; nam quae necessaria fuerunt infra scribere curaui: Diocletiano VIII et Maximiano VII CSS IIII Non Mart Cirtae cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: probemus nos primo et sic poterimus hie ordinare episcopum. [*]( 4 III Reg. 18, 18 16 cf. Breuie. III 15, 27. 17, 32. Optat. I 13—14 21 Gesta concilii Cirtensis (anno 303) ) [*]( 1 scola YRZ 2 quereretnr ueritaa Zml 3 a rege] agere W 4 euerterit WXYR non ego Z 7 appelletur Xm2Z rethorica eodd. 10 maiorea-fecisae om. W 13 audiant) uidiant ex uideant W audeant Xml 14 inter dixisti et esse 8-10 litt. eras. X 15 ideo iam ostendi ideo iam ostendisse Z 16 moribus Yml 17 cum] com R pos Xml 19 episcopis Yml 21 diocliciano R k diocletiono Z 22 CSS Y ff WXmlR consulibus mg. XZv NO YR mart R marti W marc cet. 23 concedisset Xml 24 Donati] Carisi Optatus ) [*]( 28* )

436
Secundus Donato Masculitano dixit: dicitur te tradidisse, Donatus respondit: scis quantum me quaesiuit Florus ut turificarem, et non me tradidit deus in manibus eius, frater; sed quia deus mihi dimisit, ergo et tu serua me deo. Secundus dixit: quid ergo facturi sumus de martyribus? quia non tradiderunt. ideo et coronati sunt. Donatus dixit: mitte me ad deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: accede una parte. Secundus Marino ab Aquis Tibilitanis dixit: dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: dedi Polio cartulas, nam codices mei salui sunt. Secundus dixit: transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: dicitur te tradidisse. Donatus respondit: dedi codices medicinales. Secundus dixit: transi una parte. et alio loco: Secundus Uictori a Russiccade dixit: dicitur te tradidisse quattuor euangelia. Uictor respondit: Ualentianus curator fuit; ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. sciebam illa deleticia fuisse. hoc delictum mihi indulge. et indulget mihi et deus. Secundus dixit: transi una parte. et alio loco: Secundus Purpurio a Liniata dixit: dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: putas me terreri a te sicut et alteri? tu quid egisti. qui tentus es a curatore et ordine. ut scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia [*]( 24 tv-passiml cf. Gaud. I 37. 47 ) [*]( 1 secundum WYR 3 tradidit me v 4 fratres WXmlH 6 martiribna WYmJR 7 et om. R 11 cartullas W chartulaa v 14 medicinalis Yml 16 russiccat de W russicat de (t del.) X rus sicadde Yml uictorianus sicadde Ym2R Rusiccade v 17 quatuor RZ" ualentinns Xml 19 deliticia WZ delicitia (ci m2) X delititia YR 20 indolgcbit R alt. et om. R 22 limata Xml(v) dixit] d W d; XmJ dj Y d. R secundus dixit purpurio alimatad Xm2Z 23 respondit om. WXmlYR )
437
dedisti aut iussisti dari quodcumque ? nam non te dimittebant passim. nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt; ideo noli me prouocare ut plus dicam. scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: audis quae dicat in te. paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis. quos scio quia dimittere te habent et dare in te sententiam et remanebis solus haereticus. ideo quid ad te pertinet quis quod egit? deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria, (Nabor a) Centurionis, Uictori a Garbe dixit: quid uobis uidetur? responderunt: habent deum cui reddant rationem. Secundus dixit: uos scitis et deus: sedete. et omnes responderunt: deo gratias.

Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Siluanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara uidelicet ratione defendes. hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Siluano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obicitur demonstrare, quia interposuisti sententiam eius, quam in concilio inter ceteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit, tamquam fieri non posset, ut traditores traditor condemnaret. prudentius enim tu uides ista quam Paulus apostolus. nam ille quibusdam res obiciebat absurdas nec considerabat non posse fieri quod dicebat: qui praedicas non [*]( 16 apud Carthaginem] non ante annum 311 23 cf. epiet. Cresc. 28 Rom. 2, 21-22 ) [*]( 4 neumine WXYB nomine Z 5 dixit secundo Zml 6 te te JVml 9 quid] qui X 10 quod] quid Xm2Zv. ef. Petil. II 62,140: attendere quid ad quod pertineat 11 rotoria YB Botario Optattu Nabor a ex Optatoaddidi 12 et Uictori v 17 socius W 18 cirtensUB H 19 defendea «ertjpm defendis codd. v tam scripsi iam codd. v 21 dicendum Xm2 Z 25 particeps W 26 palus W 27 obiciebiebat W obicebat XTml )

438
furandum furaris, qui dicis non adulterandum adulteras, qui abominaris idola sacrilegium facis, et illud praecipue: in quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignouit, secum habuit in Carthaginiensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. hoc concilium non maneret nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum seruaretur ab eis. qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset.

Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae ceteris pacifici praecauere, illa omnia diuino iudicio dimisisse; quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginiensi, ubi contra absentes nulla constiterant. nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus uehementer instaret, ut contra Caecilianum ueluti damnatum alter ordinaretur episcopus. quod in Zenophili consularis iudicio postea commemoratum est per quendam Nundinarium Siluani Cirtensis tunc uestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo, quem perpessus fuerat inimicum, sicut uolebat, concordare non potuit. egerat sane hoc apud collegas eius magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut ueniam mereretur.

Ex illius iudicii gestis haec pauca interposui: [*]( 3 Rom. 2, 1. ) [*]( 4 qui] quae Xm2Zv, om. R 5 territus est YmlB 6 habnit] ab lluit R carthaginensi TVXZ(v) cartaginiensi (alt. i a. l.) B abinsentes W non om. W 8 cilium TIr 9 memoria R ab s. I. Y conseruaretur Zv 10 defensare XZ 11 postea crimina quae] crimina fioatea quam v 12 intcrerat] in terra erat TVXYmlB etiam Otft. TT 13 pacipi W 14 diuina Yml 15 carthaginensi WXZ(υ) cartaginensi R 17 accessa Xml 18 episcopos Yml 19 zenophyli X (pasftm) 19 commorandum R 20 mundinarium UrYB numdinarium Xml siluiani WZ 21 cum memorato] commemorato WXTZ perpessum X . 22 nolebus. Xml 25 gestas Yml .\' )

439
Constantino maximo Augusto et Constantino iuniore nobilissimo Caesare consulibus Idus Decembres Sexto Tamogadiensi inducto et adplicito Uictore grammatico, adstante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: quisuocaris? respondit: Uictor. et paulo post alio loco: Nundinarius respondit: legantur acta. Zenophilus consularis dixit: legantur. et legit Nundinius exceptor: Diocletiano VIII et Maximiano VII conss. XIIII K1 IUN ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris coloniae Cirtensis: cum uentum esset ad domum, in qua christiani conueniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: proferte scripturas legis et quidquid aliud hic habetis, ut et praecepto et iussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus damus. Felix flamen perpetuus curator Paulo dixit: ostende lectores aut mitte ad illos. Paulus episcopus: omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: non eos nouimus. Paulus episcopus: nouit officium [*](1 Gesta apud Zenophiltmi (Optat. ed. Ziwsa p. 185, 4) anno 320 6 ibid. p. 186, 16 9 anno 308 ) [*]( 1 pro Constantino ] constantio codd. 2 cae.sare W id YZ idibus v Oesta decmbs W decimbres X decembris YRZv Decembribus Gesta 3 Sexto Thamngadiensi Gesta ex tota motiati(-ci- yiJjensi codd. v adplacito W applicato XZ 4 adsistente Gesta mundiuario W nnmdinario R 5 qui R 6 mnndinarias W 7 zenopbylus XR 8 et legitj elegit R mudinius W dioclitiano YmHR 9 consulibus Zv K Y iunii Z(v) 12 fl p cnr (cnr W) codd. 14 scribptn-. ras Yml quicquid Xm2Z quid cet. si quid v Gesta 15 iutsioite WXmlYR parare YmlR 16 scripturae Ym2R 17 fl Ilr. cum r (cum del. Xm2, om. Z, r om. WYBZ) codd. 18 paado Yml dixit Paulo v 19 episcopas dixit Xm2Zv Gesta cognocitis Yml 20 fl p (pp Z, om. YB) cr codd. dixit] 4 W qd XZ d, 1" q B 21 episcopus dixit v Gesta. )
440
publicum, id est Edesius et lunius exceptore.Felix flamen perpetuus curator dixit: manente ratione delectoribus. quos monstrabit officium. et uosquod hie habetis date. sedente Paulo episcopo et Montano et Uictore de Castello Memor presbyteris, adstante Marte cum Aelio et Marte diacono, proferente Marcuclio Catulino et Siluano et Caroso subdiaconis et Ianuario Marcuclio Fructuoso Miggene Saturnino Uictore Samsurico et ceteris fossoribus. contrascribente Uictore Aufidii in breue sic: calices duo aurei, item calices sex argentei et cetera. et alio loco: posteaquam apertum est in bibliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania. ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam inuenisse. Uictor Aufidi Siluano dixit: mortuus fueras, si non illas inuenisses. Felix flamen perpetuus curator (rei) p. Siluano dixit: inquire diligentius, ne quid hic remanserit. Siluanus dixit: nihil hic remansit, totum hoc eiecimus et cetera. et alio loco: exemplum libelli traditi episcopis a Nundinario diacono: testis est Christus et angeli eius, quoniam traditoribus communicastis, id est Siluanus a Cirta traditor est et [*]( 12 Gesta apad Zenopbilum p. 187, 15. cf. 1111 56, 66 20 ibid. p. 188, 35 ) [*]( 1 Ionios] unius W 2 fl pp (pp om. YE) cr codd. dixit) 4 W qd XZ & Y q R 3 monstrauit WXmlYE 4 episcopis WYmlHZ 5 de Castello Memor] Densatelio et Memorio Gesta presbit WY prbt. XE prbr Z 6 pr. morte E proferente et W 8 ianoario XmJ migene E 10 breui Xm2Z 12 aperta est (om. in) Xm2Z bibliotheca XYZ peruentum eat in bibliothecam (-a E) BfJ, cf. IIII 56, 66 13 ibi.arnaria W 15 archam Z eas inneniase IIII 66, 66 inuenisse eas v aufldii Xm2Z(v) 16 fuerat WXYR 17 fl p cr codd. rei p. scripsi p codd., om. v; cf. IIII 56, 66 et Gesta 18 remaneit XmlYml remanserit-bic om. W 19 hoc] hinc Xm2Z 20 exemplum tcripsi exemi codd. exemplar v 21 episcopus W 22 commanicasti X )
441
fur rerum pauperum, quod omnes uos episcopi et presbyteri et diacones et seniores scitis, et de quadringentis follibus Lucillae clarissimae feminae, pro quod uobis coniurastis, ut fieret Maiorinus episcopus, et inde factum est schisma. nam et Uictor fullo uestri praesentia et populi dedit folles uiginti, ut factus esset presbyter, quod scit Christus et angeli eius et cetera. et alio loco: quibus lectis Zenophilus consularis dixit: et actis et litteris quae recitatae sunt traditorem constat esse Siluanum. item alio loco: Zenophilus u. c. consularis dixit: quid amministrabat tunc Siluanus in clericatu? Uictor respondit: sub Paulo episcopo orta persecutione Siluanus subdiaconus fuit.

Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? puto non usque adeo frontem perisse de rebus humanis, ut ad purgationem Siluani adhuc putes sententiam recitandam, quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores, ne magis nos admoneas dicere ex epistula apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoraui, \'qui praedicas non tradendum tradis\' et: in quo alium iudicas. temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. sed postea, inquis, Ursatio et Zenophilo persequentibus cum c<communicare [*]( 8 Gesta apud Zenophiloni p. 192, 18 11 ibid. p. 192. 21. cf. IIII 56, 66 20 cf. cap. 27, 31 21 Rom. 2, 1 22 epist. Cresc. ) [*]( 1 renum WYmlB 2 presbiteri WYR. 3 quadrigentis B. et foUibus W 4 quod I quo Xm2Ym2Zv 5 episcopis Yml 6 foU* R 7 pre(-ae- W)sbiter WXY sit W 11 uc (i. e. uir clarissimus) WX ut (del.) Y 4 (= uero) Z, om. Rv 12 dixitj 4 JV. om. XmlYml quid] qui WYmSR quam qui Yml 13 clericatul clero v Gesta Uictor om. WXYZ 14 horita W horta XYR persecutione) persecu- (-quu- W)tio et WXmlYml persecutio est et Ym2Rv est persecutio et Gesta 16 adeos WXmlYml 17 adputea (om. huc) W reputandam Yml 18 Caecilianum] ecclesia num codd. Caecilianom-traditores] ecclesia. num et collega eius quasi traditor es Xm2Z 22 qui I quae Xm2Ym2RZv 23 inquis] quie YmlR qui Ym2 uraartio W unercio Yml ursacio XYm2(v) zenophylo X cum om. WXmlYH )

442
noluisset, actus est in exilium. immo qui iam traditor fuit permanere etiam haereticus uoluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. haec tu profecto falsa esse dicturus es et pro uestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. quod quidem forsitan non ualebis, non inueniendo quid proferas. sed fac te inuenisse, fac protulisse: tantane furis inpudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere quam eis, quae proferuntur a nobis? aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum, aut si aliquid putas contra uestros a nostris esse confictum, cur non et a uestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? ergo pro humanis factis aut et hinc et inde manifestatis aut ex utroque latere incertis ne, qui in unum deum credimus,. litigemus, quod certum et diuinum munus est, in Christi gratia concordemus. cum enim gesta maiorum nostrorum atque uestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius, si autem permittitur, quid sufficientius? neque enim sicut incertum est a quibus extiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum.

Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est, quandoquidem Cyprianus nec pro certa permixtorum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse [*]( 26 Cypr. epist. 54, 3 ) [*]( 1 noluisee tactas WXmlYmlB noluisse tractus Ym2 2 ipsam WXmlYE 3 partem XmlYR 5 profectu Yml 12 uestroa] aos It 15 ne qai] neque WXmlYR 20 inquias W 21 enim om. W quibusdam Zml 22 reddi Ym2 redditur WYmlR redditum XZ reddi turbatae v 25 militia WXmlYmJ 26 maximinam XZ 28 aut fides aut Cypr. zizanium est Xm2Z )

443
in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. non dixit \'suspicamur opinamur arbitramur conicimus credimus\', sed (cernimus) dixit. o uerbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non diuideretur! si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione sacramentorum Christi, ne ante litoris tempus retia disrumpendo fias, quod tolerare noluisti. ista dicerem. si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis; immo hoc uero tempore "nec ista iam dicerem; non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor uiuere. quodsi mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot Christianas gentes quibus non demonstratur? deinde ego ipse si nunc disco, quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? baptismum quippe Christi me accepisse sciebam; uos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.

Cur ergo heri baptizatum hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat hodie doceatis? nesciens a quali acceperit baptismi accepti non erat reus: modo abs te hoc didicit, baptismi rescissi quare fit reus? nam siue consenserit documentis tuis siue non consenserit, qui Christi baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaueris eum scisse a quo acceperit, nec secundum uos recte poteris baptizare. iam nunc auerte ab studio partium mentem tuam et considera, quam innumerabilis multitudo christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores; quanto magis in cetero orbe terrarum quantam multitudinem nisi, cum [*]( 1 cernimus om. Z cemimus-ecclesia om. WXYR cernimus de ecclesia mg. Tm2 5 labori XmJ 6 communion. W littoria XZ 7 dirumpendo Z fiat WXYmlRZ nolaistij potuisti Yml ita Z dicerem] dicere in W 8 nero hoc Xm2Z 11 qua] quia R .13 quur R, om. W in] im Xnil 15 docetis om. WXmlYRv 16 concedetis R 17 qnnr B here Xml 18 nesciebat scripm nesciebam codd. v 20 recisai Z 21 non s. I. Y 28 poteris tcripsi potueris codd. b, ęf. IIII 58, 69 init. 24 auerte] acute WXmlYR 26 nesiat W nec ciat Xml nec sciat Xm2Z 27 quamtam WX )

444
baptizaretur, scisse conuiceris, aut baptizandam dicere non audebis aut iudicare de occultis cordis audebis! et ubi est — quod tibi placet — quae abs te interposita est diuina sententia: quae manifesta sunt, uobis, quae autem occulta sunt, domino deo uestro? crede orbi christiano dicenti tibi: \'baptismum Christi scio, qui fuerint traditores in Africa uel ubilibet ignoro. quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me diuina rescindas fac te scelus alienum modo mihi probare; quod dicis, hoc cum baptismum acceperam nesciebam. si propter eos, quos nunc mihi prodis, (baptizare me uis, debes etiam) baptizare eos, qui nescientes ab adulteris acceperunt quos modo prodideris\'. quid ad haec dicis nisi: \'non est sanctum, non est mundum nisi quod uoluero et quando uoluero\'?

In hac re testis est, inquis, totius orbis paene conscientia. respondetur tibi: in hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. hoc, inquis, maiores nostri a suis parentibus acceperunt. respondetur: sed errantes ab errantibus aut calumniantibus; nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt. non olim defuncti sunt, inquis, qu.i traditionis huius facinus per\' quos et quibus locis admissum sit cognouerunt. respondetur: hoc et nostri pro suis partibus dicunt. extant, inquis, etiam libri, quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est; sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confess-we respondetur tibi haec et nostris pro suis partibus non deesse. aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis ecclesiis persuadere, quas scriptas in libris diuinis et canonicis legimus, aut, quod tu dixisti de Optato, [*]( 3 epist. Cresc. et Deut. 29, 29 14. 16. 19. 22 epist. Cresc. 28 cf. p. 422, 19 ) [*]( 1 conuinceris WXmlYR 5 credo Xml tibi] ubi W 6 fuerunt Yml 7 occnlte humane R 9 acciperam W acciperem v 10 si) tiic Z baptizare-debes add. mg. v etiam ego addidi 11 baptizare] baptiza Xm2Z 18 quando] quomodo v 14 inquid R 15 hanc rem WXYmlZ 19 sepulchro XYRZ 21 responderunt YR 22 exeunt Y 23 ac] hac R 26 ego W 28 obtato W )

445
nec absoluamus dubia nec damnemus et pacem Christi. cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.

Sed orientales, quos modo nostros esse concedis. non latuisse hoc facinus dicis atque, ut hoc probes. inseris principium epistulae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi uestri nomen inuenitur adscriptum. quod ideo factum putas et adfirmas, quod uidelicet orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum et ab eorum se communione retraxerant et propterea Donato uestro communicabant. disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arrianorum fuit, quod notum iam diu est et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa ciuitate ortum prae ceteris acriter arguebat et refellebat. non igitur mirum. si illi haeretici Donatum sibi ut suum assciscere temptauerunt. quos per totum orbem catholica damnabat ecclesia; quamquam nos sine ciuitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a uestris est addita, aut, ut dixi, Africanam haeresim orientalis haeresis sibi temptauit adiungere. quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso numquam orientalis catholica scriberet. ubi saltem uester scribi debuit, quem soletis Romam paucis uestris mittere ex Africa. sed deo gratias, quod nec ualuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum orientalium cum Afris haereticis [*]( 4 cf. epist. Cresc. 5 cf. IIII 44, 52 7 cf. epist. Crepc. ) [*]( 3 orientalis WXtnlYml 5 serdiscensi W serdicensi cel. Sardicensis v 6 cartaginis W 9 retraxerunt Z 10 Sardicense v 11 notum rd. Louan. totum codd. v et scripsi ut codd. t. 12 in manibus contractum om. R 14 hortum W V"I ut suum assciscere scrips" assamas sciscere WXtnlYml assumant sciscere R assciscere XmUYm2Z(v) 16 catholicam W 17 quanquam YR 19 episcopis YmlR nemini codd. 20 cartago W 21 herosis orientalis XZ temtauit YR 24 romani W )

446
praeualere. tu Arrianos iam inter haereticos et nobis et nobis detestandos in tua epistula posuisti. unde mihi tecum necessitas nulla est etiam de hac quaestione confligere. nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: \'si haec ita sunt, a communione uestrorum quemadmodum orientales postea disgregati sunt?\', et respondisti, quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint seruare constantiam, numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos inpune tibi narrare quod uolunt? quodsi omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent tamen a nobis rebaptizandi censentur? an non est credibile, quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint uestri Afri in Africa, nisi litteris meis uelles respondere. non quaereres?

Illud uero, quod dixi: neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis inprobatur et displicet, nos aliqua expartem acularet, quam ridicule putasti ridiculum et minus conueniens prudentiae meae! proinde iam cupio nosse. quomodo id refellerit prudentia tua; an quia dicis te non uidere. quomodo a nobis inprobetur uel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnauimus in eorum schismate positi? uide potius, quam breuiter ad ista respondeam. ego in ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes ecclesiae, quas ex laboribus apostolorum natas atque firmatas simul in litteris canonicis nouimus. earum communionem, quantum me adiuuat dominus, siue in Africa siue ubicumque non deseram. in hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraueris, et carne et corde mortuos detestabor, nequaquam [*]( 2. 6. 18. 20 cf. epiat. Cresc. 6 cf. p. 411, 8 16 Petil. I 17, 19 ) [*]( 2 tuae W nulla necessitas Zmlo õ a om. W orientalis Yml 6 segregati Ym2R 7 uestris R 11 et scripsi eat WXmlYmlt om. cet. v 13 quod R 14 africam si XmlYR africa si XmflZ ualleres Xm2 ualeres Z 18 ex aliqua v 20 id refelleJit-quomodo om. Z 25 firmitas Yml )

447
tamen a uiuis in eiusdem ecclesiae sancta unitate manentibus propter mortuos alienabor. neque enim ipsi hanc ecclesiam condiderunt, sed in ea si boni frumentum, si autem mali palea fuerunt. uos autem quos tam manifestae ecclesiae zizania uel palea maculare non posset, quae causa fuit uestrae diuisionis nisi adpetitus sacrilegi schismatis? si tibi, inquis, displicet, inproba, fuge et relinque ecclesiam traditorum, noli errantium maiorum tuorum sequi uestigia. ad hoc respondeo: si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt; si fuerunt quod ego non sum, non sunt maiores mei. ecclesiam teneo plenam tritico et palea. non dico si alios, qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. si quos tales in sacramentorum eius communione cognouero, uerbo et disciplina domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. fugio paleam, ne hoc sim, non aream, ne nihil sim.

Proinde noli frustra in hac sententia uentilari. magis enim me ammonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: ne communices peccatis alienis; te ipsum castum se-rltlt. nam ut ostenderet, quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis, ad hoc addidit: te ipsum castum serua. non enim, qui se castum seruat, communicat peccatis alienis, quamuis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt dei sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum seruando fecit alienum. alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et faeneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione diuinorum sacramentorum manebat, de quibus [*]( 6 epiat. Cresc. 11 cf. Gal. 6, 5 20 epiat. Creec. et I Tiiu. 5, Z2 ) [*]( 4 zi(ze-i £ )zaniae YR 7 displicent XZ 8 malorum WXtnlYR 12 portat WYml 14 in oin. WYR 18 hanc WYRv sententiam YR" uentilare YR 19 amonet Yml admonet Ym2RZ 21 nan X 22 communicet Z 26 communicent WYR 27 alioquim YmlR 28 feneratorum JVZv funeratorum YR )

448
dicit: episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat ceteris et exemplo, diuina procuratione neglecta procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta per alienas prouincias oberrantes negotiationis quaestuosae nundinas aucupari. esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multipli cantibus faenus augere. numquid talium communicabat ille peccatis, numquid eorum sectam sequebatur? et tamen cum eis in eorundem sacramentorum communione sistebat, quia illa sacramenta non ipsi instituerant (qui ea non ad salutem habebant) moribus sanctis, sed ad poenam sibi ualere faciebant moribus malis.