Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Si tardorum ingenia mihi curanda non essent, qui intellegere nequeunt me duobus uoluminibus superioribus ad totam causam, quae tua, frater Cresconi, epistula continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa, quae ibi restant, iam soluta atque frustrata sint, iam debuit a me huic operi finis inponi. sed quia multi sunt, quibus seruire nos conuenit, qui omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula pertractentur, residua sermonis tui breuiter ex ordine refellenda percurram.

Quidquid de Cypriani uenerabilis martyris et de quorundam orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum inprobare baptismi sacramentum, nihil impedit causam nostram, si eam ecclesiam retinemus quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi eius collegae in hanc sententiam consentire noluissent. nam et in ipso concilio dixit: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes et eandem epistulam ad Iubaianum ita conclusit:

Haec tibi, carissime, pro nostra mediocritate [*]( \'14 cf. epist. Cresc.; fort. significatur epietala Firmiliani episcopi Caesareae Cappadociae ad Cyprianum (epiat. 75) 19 Cypr. sentent. epiac. praef. 22 Cypr. epist. 73, 26, )[*]( 1 posse in Wm2 supra caetera del. contuli in X 2 nidesamus] add. explicit contali WY (del. Ym2) 3 EXPLICIT LIBER SECUN- DUS (II W ELIAS add. R contra cresconiura add. Z) INCIPIT LIBER TERTIUS (III W; FELICITER DEO GRATIAS add. WY) codd. 4 mihi ingenia v 5 uolominibus Wml caueam totam v 8 frustrata] cf. IIII 1, 1 quam frustra-dheris 10 suis] uis Wml pertractentor (o in ras.) W 13 quicqaid YZ quicqait R martiris W corundam R 16. impendit R 18 collige TVmlYml 19 concili**o (gi eras.) X iudicantem Wm2 20 amouenem ex amouenes W 21 iuuaianntn WmlYR iaaianum Wm2 22 karissime Z breuibus Cypr. nostro Wml )

411
respondimus nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem et cetera. in his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diuersa sentientibus communionem suam minime separauit. maiores autem uestri, quibus tale testimonium perhibuisti, quod ab orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum iudicium resciderunt, quo eis placuerat de ista baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere, contra Cyprianum fecerunt. debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diuersa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. respondent ideo eum sic loqui uoluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus, si diuersa sensissent; ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. si enim dicebat: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersa senserit amouentes, quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii, et tamen, si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diuersum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat sacramenta Christi communicaturus, procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non ueraciter promittebat, quodque est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. nam quicumque ab illo concilio diuersum sensisset, quo posset ab eis ore [*]( 7 cf. epist. Cresc. 18 Cypr. sentent. episc. praef. 20 cf. De bapt. m 3, 5. VI 6, 9 ) [*]( 1 rescripsimus Cypr. 3 facie WmlXmlYml 4 nos om. R 8 commanionem JVml 9 rescinderant WXYmlZ placuerit W 10 quaestionem Wml cypriani Wm2 14 respondenti (respondisse XYR) de eo deum WXmlYR noluisse R 15 audirent W 16 essent WmlYml 17 si om. R 18 iudicantem lVm2 20 amouentem Wm2 22 sentiret YmlR com Wml 23 quia Xm2Z 24 quodque] quod WXmlYR et quod v 27 diuersa XZ sensissent Z possit WmlXYmlRZ eius WYm2 quomodo posset ab eius ore v )
412
damnari uel excommunicari, cum eiusdem concilii pro se principium recitaret? quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos. qui eum dicimus in obscura de baptismo quaestione hominem falli potuisse, an uos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere uoluisse non unum aliquem fratrum, sed uniuersam episcopalem societatem? quod si et uobis de illo credere nefas est, uestri maiores contra eius sententiam fecerunt, qui se ab orientalium communione, quod de hac re diuersa senserint, diuiserunt.

Proinde si omnino iam credendum sit quinquaginta episcopis orientalium id esse uisum, quod septuaginta Afris uel aliquanto etiam pluribus contra tot milia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit, cur nou potius etiam ipsos paucos orientales suum iudicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? sicut enim laudabile est a uera sententia non moueri, ita culpabile est persistere in falsa, quam numquam tenere prima laus est, secunda mutare, ut aut ex initio uera permaneat aut mutata falsa uera succedat. neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxima cum orientalibus sensit. si enim hoc uerum, si hoc tenendum atque seruandum est, quod de baptismo tenemus atque seruamus, duo mala uestra nobis obicimus, unum quod erratis in baptismi quaestione, alterum quod uos ab eis, qui de hac re uerum sentiunt, separatis. si autem, ut secundum uos loquar, hoc est in ea quaestione uerum quod ipsi sentitis, illo certe crimine maculamini, quod ab ecclesia recessistis, propter cuius pacem, sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diuersa sentientes ferre debuistis.

Tunc exclamas, quod ego dixerim: \'nihil inter fideles [*]( 10. 15. 29 cf. epist. Cresc. ) [*]( 3 quaestionem WmlYml 9 hac] ac B 15 tu om. R rescindisse WYial 16 est om. XYRZv 20 maxime JVXmlYRv 24 qui] quid Wml 26 aerunt WmlYml 28 et fecit] effecit codd. 29tanc ecripai et nunc W m ras. nunc cet. v exclamas scripsi et clama Wml (iti rtu.), XmlYmlR exclama cet. v; cf. § 6 deinde commemoras, cap. 6 deinde subponis, II 5, 7 prias—et tunc, II 31, 39 primo esto-et tunc aude fidelera perfidumque v )

413
perfidosque discernas, idem tibi pius atque impius uideatur\'. quod ego non dixi, sed plane illud dixi, unde tu, quasi hoc dicerem, exclamare uoluisti et dicere quod non dixi: siue, inquam, a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum quisque percipiat. in qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discreui nec iussi, ut idem cuique pius atque impius uideatur, sed idem sacramentum pium et impium posse habere, quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. proinde sine causa coniungis et dicis: nihil prodest bonis moribus uiuere, quia, quidquid iusto licet, potest et iniustus implere, quia et falsum est et a me dictum non est. boni quippe mores uitam bonorum malorumque discernunt et ad diuersa perducunt nec, quidquid iusto licet, potest et iniustus implere, quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est, potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet, sicut etiam illi possunt dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea uiuere sicut iusti, de qualibus dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.

Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemue de ecclesia non posse separari. audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. quam tibi bene sonare uisa sunt, quae in una re uarie repetisti: quid hoc praecepto, inquis, dici inifju-ius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet inmundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? breuiter respondeo: nec maculosus nec sordidus nec inmundus nec [*](3 Peti). I 6, 7 10 epist. Cresc. 19 Matth. 23, 3 25 epist. Cresc. ) [*](3 exclamarem R 5 non enn. Z 8 saltim Wm2 salatem R 11 quicquid XYRZ, item lin. 14 iniustos Yml quia] quod Wm2 17 Slcut) sic Wm2Xml 19 uiuere] qui uere WYml 22 seiiitiosamne factionemue (-uel Wm2) WXml sediciosamne factionem ui Yml selHdosam factionem Ym2R(v) 24 reperisti XZ 25 iniquus XYmlR 26 enimundet TVml 27 crimino sufficiat JrmI )

414
infidelis nec criminosus est Christus, qui dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo, faciens nos certos de bonis suis, ne malis uitiaremur alienis. nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum baptismum non rescindis, nonne omnia tibi uerba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus et abluit sordidus et emundat inmundus et dat infidelis fidem et criminosus efficit innocentem? non, inquis, ipse, sed fama eius bona quamuis inanis et falsa. hinc non uis ut ego exclamem: o scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum, sed potius extra omne caelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum. non te ipsum dico, quem correctum uolo, sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit uera uita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona uita, ut (ad) hominem sanctificandum, quando ministri latet iniquitas, ministra deo militet falsitas? hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus: siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi deus.

Deinde commemoras uerba mea, quod dixerim: semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput. dixi plane et dico nec tu omnino respondere potuisti. uideris enim quasi subcubuisse tanto ponderi ueritatis, cum subiecisti: hoc et nos suademus, hoc uolumus .

Deinde rursus subponis hominem, in quo spem constituat accepturus: sed quaerimus, inquis, per quem hoc melius [*]( 1 cf. Eph. 5, 25-26 8 epiet. Creac. 10 Cic. in Uerr. act. II lib. I 15, 40 21 Petil. I 5, 6 26. 29 epist. Cresc. ) [*]( 2 labacro W 4 datum tamen Zml 5 nonne] non XZ 7 sordidos Yml inmundos Yml 8 inqais] quis YmlR 12 possit XYRv 14 defuerint W defuerit-ministri om. YR 16 ad om. codd. sancti- Scando XZ 18 fidele Wm2 fidelis Yml 25 saccabaisse XYZ 28 supponis JrT )

415
fiat. et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister an iustus. ubi respondeo ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat deus, imitatione boni ministri ad uitam bonam facilius erigatur; unde dicit apostolus Paulus: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. ad hominem uero baptizandum et sanctificandum si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur, tanta est in accipientibus baptismorum uarietas, quanta in ministris diuersitas meritorum. si enim, quod sine controuersia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem baptismum dedit secundum istam uestram uanam peruersamque sententiam, et si meliorem baptismum dedit, profecto eis, quos a se non baptizatos gratulatur, inuidit. porro si inter bonos ministros, cum sit alius alio melior, non est melior baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus qui etiam per malum datur, quando idem baptismus datur. et ideo per ministros dispares dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est.

Non ergo, sicut inaniter inueheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus, sed discernimus humana merita, non sacramenta diuina, quae tu quoque ui ueritatis adductus et haereticae contentionis oblitus nobis et nobis non alia, sed una eademque esse dixisti.

Quomodo dicis: hoc et uo.s suademus et uolumus, ut semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianu.s infigat, Christus christiani sit caput, cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime, cum baptizantis meritum commendaret quantumque ad dandum [*]( 7 I Cor. 4, 16 14 cf. I Cor. 1, 14 25 epist. Cresc. ) [*]( 1 et] sed W uos YmlR 2 sit om. R 3 esse om. W 4 quod XYRv 9 per] et per ir 14 si] sine Yml baptizatos non Zml 21 pr. cemimus W sed discernimus om. R 24 que om. Z 25 et nos hoc Z 26 det Christus v 29 baptizandis YmlR quaenmque W )

416
baptismum ualeret humana iustitia, pro suscepta causa conaretur ostendere, conscientia, inquit, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum? et tamquam ei diceretur: unde hoc probas?\', secutus adiunxit: omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est. quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? aperte dicit homo originem, radicem caputque hominis regenerandi per baptismum non esse posse nisi cuius ministerio baptizatur. et tu dicis: hoc et nos uolumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani, sed quaerimus per quem hoc melius fiat. hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus; hoc quod dicis, etiamsi uerum sit, non hoc est quod ille dixit.

Proinde si hoc et tu uis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani, Petiliano resiste, non mihi, quoniam neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quod ego ex apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere uoluisti, ut diceres: dei quidem dare est incrementum, sed sicut qui plantat et rigut non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento baptismatis non nisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur. quasi uero, quod infidelis colonus plantauerit, propter eius infidelitatem non germinet. uis seminis et fecunditas terrae caelique temperies hanc efficaciam diuinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem uel rigatorem operarium tantummodo expectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat an sua, non [*]( 2 Petil. I 1, 2. 2, 3 5 Petil. I 4, 5 11 epist. Cresc. 16 I Cor. 3, 7 18 cf. Petil. I 5, 6 19 epist. Cresc. ) [*]( 3 sumserit WYml 5 sequutus WYRZ 6 habet Petil. I. c. 7 est om. Z 14 est hoc Z 15 tu uia] tuus Xml 18 ex (del.) apostolicum IV 19 tu] ut Ytnl 20 est incrementum est Yml 22 iastisimus W 24 germinet (et in ras. m2) X punctum om. v 25 non acceperint v 27 quam mente JVml 28 deum WXmlYR diligant codd. )

417
illius lucra conquirat. adiungis etiam testimonium propheticum dicens: dabo nobis pastores secundum cor meum, et pascent nos pascentes cum disciplina. scio, completum est: tales apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur aduersus pastores malos, debuisti quaerere legere cogitare. ibi enim dicit: ego pascam, non pastores.

Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum uerbum suum sacramentumque dispensat, ipse pascit, quia de se ipso ait: ut sit unus grex et unus pastor. bonam est enim confidere in dominum quam confidere in hominem, et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. quod a me in illa epistula commemoratum sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum et fidelem, per quem hoc sacramentum celebretur, inquirere, quia spem et fiduciam dei, non hominis habes, dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in ministris eius attendis. hoc uerum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus, et ideo fides et iustitia nobis a deo est. sed cum dicis hanc tibi deum dare non posse, nisi habeat eam homo, per quem baptizaris, spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps nescis, et si non est, tunc famam eius attendis et, cum falsam bonam de malo latente reppereris, ad sanctificationem tibi sufficere [*]( 2 epist. Cresc. et Hier. 3, 15 7 Ezech. 84, 18 11 lob. 10, 16 12 Ps. 117, 8 13 Hier. 17, 5 14 Peti!. I 3, 4 15 sqq.] cf. epist. Cresc. et IIII 22, 28 20 cf. I Cor. 4, 7 ) [*]( 1 conqairant Wm2XYm2Z conquiratar R adiunges Wm1Ym1 adiungens Xmt propheticam testimonium Z 6 iezechielem WYR hiezecbielem X iheiechielem % 7 egere WR 9 alt. per om. WYlłv 10 biipensat W 12 domino et 13 homine Wm2 15 te om. XZ 17 inquire Wm2 18 autem esse XZ, cf. IIII 22, 28 20 accipimus WmJXYBZv 22 quam Wml 23 pones Xml utramque Yml ioatitia Wm1Ym1 24 falsam] famam Ym2JRv 25 reperiris HPml repereris Wm2X repperiria Yml ) [*]( LII. Ãuruat. c. DOD. II. ) [*]( 27 )

418
credis. obsecro te, si fiduciam dei, non hominis habes et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit, per quem hoc sacramentum celebretur, inquiris, quia dei est fides atque iustitia, numquid dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? iam mallem in hominem confideres, unde te uebementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. homo enim, qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, dei creatura est, nulla uero falsitas dei creatura est. porro si maledictus est qui spem suam ponit in homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: qui fidit in falsis hic pascit uentos, id est fit esca spiritibus malis!

Si dat?n, inquis, a quocumque et quomodocumque baptisma rescindi non debet, cur post Iohannem apostoli baptizauerunt ? quanto uehementius ita proponitur:\'si post Iohannem apostoli baptizauerunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat uel melior uel aequalis?\', ut uel hinc intellegere cogaris ad istam quaestionem non pertinere baptismum Iohannis! et Iudaeis, inquis, a Moyse baptizatis Petrus dixit: paenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi. si propterea iam baptizati erant Iudaei, quia Moyses per Mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizauerat, qui de christianis baptizatis nascuntur sine causa hodie baptizantur; et tamen dicis ista et scribis ista, audiris et legeris et putaris respondere litteris nostris, quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse. [*]( 10 cf. Hier. 17, 5 12 Prout 10, 4 (UuJg.) 14 epiac. Cresc. 19 epist. Cresc. 20 Act. 2, 88 22 cf. Ex. 14, 22 ) [*]( 3 celebretor scripsi celebrator codd. v, cf. p. 417, 16 est om. R 5 tua fVTJRv sanctificatione (sanctificaone Y) WmSYRv 6 homine Wm2 7 in lamae] in infamem Ym2 infamem R 8 idj dei WYml 10 hominem WmlXYRZ 11 falsitatem XZ 12 quod] quot W 15 debetur cor YR 17 quamlibet WmlYml 20 moae R 22 mOles R 28 permanere (ne del.) W temporis Yml )

419

Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio huius epistulae, sicut tibi uideris, quod a me dictum est: si errabant illi, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui uoluerunt esse Donati? quis enim non uideat hinc esse istam diuisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis iustitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis baptismus Christi, si ab homine iusto quisque tinguatur? contra quem errorem aduersus eos, qui iam schismata propter diuersa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus: gratias ago deo quod neminem uestrum baptizaui, ne quis dicat quia in nomine meo baptizaui, quid aliud insinuans nisi baptisma Christi non esse nisi eius, in cuius nomine datur, et ideo non fieri melius, cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem.

Frustra itaque deinceps exultas et dicis: sequitur, ut omnia illa, quae n sancto Petiliano seu cuiuslibet sermo est scripta sunt, recte dicta concludam. ipsa enim uerba, quae uelut recte dicta concludis, non se recte dicta conuincunt, quia nec conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, cum maculosa dantis occulta est. ibi uictus cum ueritati adquiescere debuisses, ad falsam eius famam tamquam ad deceptum mendacio infelicem iudicem prouocasti, quia neque adtenditur conscientia, quando fama eius attenditur, et tam non potest falsa cuiusquam fama quam nec mala uita quisque mundari, et nemo fidem christianam sumit ab homine nec perfido nec fideli, sed ab illo, de quo scriptum est: fide [*](1 XI 11] cf. epist. Cresc. et IIII 28, 30 3 Petit I 4, 5 10 I Cor. 1, 14-15 16 epiet. Creso. 20 cf. Petit I 1, 2 27 Act. 15, 9 ) [*](2 tibi] tu Wml 4 quaerunt Petil. I. c. 8 tingatnr v quem erroreml querrorem Wml contraque hnnc errorem Wm2 10 clamant Wml aga W quod] quia v 11 quia] quod v 13 nisi eius non eaee YR 14 cum] cuius YR 17 sermo est] sermone XmlYm2R 18 epsa JVml 19 uelud J2 20 sancta Ym2H 23 iudicem om. R 24 adtenditur R solus 25 non om. XZ 26 sumit] sunt Wml 27 fidelis TVmlXmlYml infideli Zml de quo om. R ) [*]( 27* )

420
mundans corda eorum. qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo iustificatur. nam si minister iustificat impium, consequens est, ut etiam in ministrum recte credatur; apostolica quippe clara et certa sententia est: credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam. proinde si minister non audet dicere: \'crede in me\\ non audeat dicere: iustificaris a me).

Iam uero quod sequitur: omnis res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est, si origo et radix et caput baptizati baptizans minister est, Christus non est; si Christus est. ille non est denique cum minister occultus est malus, quae origo, quae radix, quod caput est baptizati? an falsa eius fama? hoc quidem Cresconius dicit, sed ueritas contradicit. ergo si tunc origo et radix et caput Christus est, ipse est etiam quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit condicio baptizati per occultum malum, quando Christus est caput, quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est caput. hoc et de bono semine dixerim; sequitur enim: nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.

Quae uero sequuntur ex epistula Petiliani abs te posita, ubi ait: quae C\'urn ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, cum scriptum sit: arbor bona bonos fructus facit. et arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de. spinis "\'lias? et iterum: omnis homo bonus de the- [*](5 Rom. 4, 5 9 Petil. I 4, 5. II 5, 10 20 Peti!. I 7, 8 28 PetU. I 7, 8. 8, 9. II 6, 12 25 Matth. 7, 16-17 27 Matth. 12, 85 ) [*]( 7 audeat] audet XZ 14 an] iam codd. 16 etiam] enim YR adsardissimam WmlXml 17 occultum-per om. Tf 19 sit hanc WmlXmlY sit huic R hoc de (del.) ct de Y 20 quidquam o quisquam codd. regenerat] regeneratur WmH 22 secantur X 28 fratrel] aufficit (sic) Z 24 qui] quis Wml qui suis] quisquis Z 25 cum] con Wml bonus Wml 26 malus JJYmJ collegunt Tf* colliguntur Xml 27 alt. de (e s. 1. m2) X )

421
sauro cordis sui producit bona, et malus homo de thesauro cordis sui profert mala, satis aperteque conuincunt Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem, per quem baptismus ministratur, ut ipse intellegatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat, ipse sit bona arbor, cuius fructus sit qui baptizatur, ipse bonus homo, de cuius cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens, dic mihi, cuius erit arboris fructus, dic mihi, de cuius cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem, de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum baptismi meretur habere, sed Christum, felicius incidit in ministrum latentem malum quam si inci-\' disset in manifestum bonum. quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est, qui eius baptismo sanctificatur, cuiuslibet ministri opere baptizetur. nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas falso bonam mali hominis famam, cuius radicem si quaesieris, inuenies fallentis astutiam, de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit: non potest arbor mala bonos fructus facere. sed quia uerum dixit Christus, habeat homo bonus tamquam bona arbor bonum fructum opus bonum, sicut homo malus tamquam mala arbor malum fructum opus malum; qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si uult esse fructus, qui uento non corrumpatur et arbor, quae non eradicetur. quae cum ita sint, cum tu dixeris: ergo sequitur, ut omnia illa, quae a sancto Petiliano seu [*](22 Matth. 7, 18 29 epist. Oresc. ) [*]( 7 ac] hac WXYR 15 eius in JVml 16 baptizatnr W (corr.) XmlYmlB 17 es Ym2B incurrerit XmSZv 19 arbore Ym2 (alfio] falsam B 21 naaci potest Zml 22 fructus bonos., 24 sicut 1 sic W 28 cam tu om. W quomodo ta Wm2 29 illa om. YRv )
422
cuiuslibet sermo est scripta sunt, recte dicta concludam, puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo.

Iam nunc uideamus quod deinde in epistula tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistaram, quin immo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium uestri docuerunt. et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum ualeo recitare, quodlibet sentias facile cedo. unum illud scio: si uera sunt, quae de illo ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus nec famam habebat bonam. unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia eius secundum Petilianum nec fama eius secundum te ablui potuerunt. si autem falsa mala eius, sicut saepe adsolet, inuida fama iactauit, uide quam recte non facile credamus, quod numquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis, quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. si ergo non illorum innocentia, non denique, quod uerum atque firmum est, dei gratia et nostra conscientia ratum nobis baptismum facit, faciat saltem sententia tua.

Tu enim, cum de Optato loquereris, dixisti: ego quidem Optatum nec absoluo nec damno. si hoc ego, immo non tantum ego, sed omnis Africana catholica ecclesia, quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa de Caeciliano et eius ordinatoribus dicat: (ego illos nec absoluo nec damno), parumne putas esse illis, quos hi baptizauerant, quorum nemo umquam Caecilianum uidit, quod de Optato sufficere credis eis, quos ille etiam suis manibus baptizauit? an quia de Caeciliano parentum uestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis, ideo putas nulli nostrum licere dicere: (ego Caecilianum nec absoluo nec damno\\ quod tibi licuit de Optato? sed factum est pro Caeciliano posterius [*]( 8 cf. epist. Cresc. 19 epist. Cresc. ) [*]( 4 obtati B 5 mazimianiensiam Z 18 inuidia JVYR 17 et non nostra Ym2Bv 20 ergo WmlXml 24 esse de (8. I.) illis W hi] hic WXmlYBZ ii., - 25 quid Wm2 27 parentum] partium ex parentorum Y 80 libuit Wm2 )

423
iudicium transmarinum, uestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. aut si ecclesiastica iudicia, quae prius facta fuerint, iam conuelli non possunt, quid de Primiano facturi estis uestro episcopo Carthaginiensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano, iudicauerunt eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? nonne Primianus posteriore iudicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Bagaiensi, secundum quod iudicium non uult de se dubitari, sed ab omnibus uobis se extorquet absolui? unde et nos secundum posterius de Caeciliano iudicium prorsus eum incunctanter absoluimus. sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: (nos Caecilianum nec absoluimus nec damnamus\'. uiderint illi seu uestri seu nostri, quemadmodum de illo iudicauerint, ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. sed iam dixi, senti de Optato quod uis; neque enim est, unde conuincamus eum, qui non apud acta commisit, quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur teneretur moreretur. numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi uestri cum ceteris similiter nominatim expressis una eademque sententia Bagaitani concilii damnauerunt eosdemque non post paruum tempus cum omnibus quos damnati baptizauerunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet nobis garrire permittitur? [*]( 4 Cebarsussi; cf. IIII 6, 7. 58, 69 15 cf. Gal. 6, 5 25 post annos duos aut tres Ern. 9. ) [*]( 1 transmarinis YR 3 fuerunt Ym2R quill] feu. in W priamiano IVml 4 cartaginensi W carthaginensi XYmlZv 6 episcopatum WmlXmlYnl episcopato Wm2 7 est om. YR 8 baganensi W bagagenai eet. 9 dubitare YR 14 iudicauerant Zmt 15 sententiarum om. W ante seu mali del. seu boni Z 19 uincamus W aput Xm2 20 gudones Wm2 gotones in mg. Wm2 21 praecipus W 24 unam WYml 25 postj potest XmlYml )
424

Quocirca quaecumque in nos siue in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt non probando. superuacaneum est uelle purgare. istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si dominus permiserit, explicabo, ut etiam si nimius hostis ueritatis esse uolueris, uestrorum mendacium defendere uel negare non possis. sed nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam (non) uerum dixerint. nondum ostendo quam mira inpudentiae caecitate mentiti sint. certe cum de his, quos Maximianistas appellaui, et damnatis uestrorum concilio et receptis in epistula mea perlegeres, sicut scribis, ualde permotus es, quippe cum adhuc — uerbis enim tuis utar — quid haberet ueritas ignorares. denique statim. sicut narras, ex uestris episcopis diligentius inquisisti atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt dictam et rei totius ordinem cognouisti, et quia et me quid gestum sit ignorare credebas, quid ueritas haberet hortatus ut discerem, ita deinceps cuncta narrasti. uide quia in hac causa uerba ipsa tua pono ex epistula tua; sunt enim mihi pernecessaria.

cum quam plurimos, inquis, episcopos error sibi Marimiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio [*]( 7 libro IIII 15 cf. epist. Cresc. 24 XV 18] epist. Cresc. cf. IIII 28, 35 ) [*]( 2 dixistis WXmlYll pr. sene Yml 3 calpanduni WXmlYJR 4 pr. calpandas Yml 5 alt. istos del. Wm2Xm2Ytn2, om. RZ 6 pretexatam B astaritanum WXmlYB 9 esse] si se Wml sese Wm2XmlYml uoluerit Wm2 mendatio Wm2 10 possit Wm2 tunc W 11 quam] quem W non inserui uerum ex uerun W 18 iis v maxiministas Z appellatis (s a. l. Y) YR damnatos et 14 receptos Xm2Z 16 quod v ignoraret XmlYR 17 episcopisj epistolis Z 22 ac R tua ipsa XZ 25 conderet W )

425
in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tn quoque te legisse testaris. quae cum sententia consensu omnium firmaretur. placuit tamen, inquis, decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. sic factum tu. inquis, ut non solum duo) illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se ecclesiae reddidissent, quorum ideo baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptharen-t, fuerant ab ecclesia separati, quippe necdum tratt.s- (leti temporis definita meta disiuncti. III autem, qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti simul et lxiptisma (.t ecclesiam perdiderunt. haec uerba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistulae tuae contextione expressa.

Proinde quaero abs te, si nondum fuerant ab ecclesia separati, quomodo in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur? quibus uerbis ostendis eorum, qui in Maximiani schismate perstitissent, si quis intra dilationem temporis corrigi uoluisset, innocens haberetur. corrigeretur ergo, si quia corrigi uoluisset, ab illo schismate, in quo cum Maximiano perstiterat. proinde antequam corrigeretur, in schismate erat in quo perstiterat, quamuis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. nam et posterioribus uerbis paulo post ita distinguis: hi autem, qui etiam post pracdictum diem cum [*]( 28 epist. Cresc. ) [*]( 1 eosj eo W 4 daelationem W quia Ym2RZv 8 baptisma (alt. a in ras.) WY rescinde Yml 9 peremptoriam WmtYml 10 fuerunt WYRv (fuissent IIII 28, 35) 11 definitam etadis iuncti sic WR diffinitam disiuncti sunt Z disiunctis X 13 retentis WXmlYml 15 contezione WmlYml txpressa] ezpreta WXmlYml excerpta Xm2Z 17 alt. in om. WYmtR 20 qui om. WXmlYR quis Zv innocen W )

426
Maximiano perstiterunt perstiterunt, sententia damnationis retenti simul et baptisma et ecclesiam perdiderunt. dicens utique \'pertinaciter perstiterunt) ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter; in quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. quomodo igitur in ecclesia erant, qui, antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? quodsi in ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? deinde quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoraui, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se ecclesiae reddidissent, si ab ecclesia non erant separati? cui se reddiderunt unde non recesserunt? aut si recesserant, dic, quaeso, antequam se ecclesiae reddidissent, quo iure baptizauerunt ? quorum ideo, inquis, baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur. restituti quo? euigila, obsecro: dic nobis, quo restituti. profecto dicturus es: (in ecclesiam\', cui se illos reddidisse dixisti. quisquamne restituitur in ecclesiam qui non fuerit ab ecclesia separatus? quisquamne ab ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? quisquamne ab ecclesia non separatus se post tempus quamlibet paruum reddit ecclesiae?

Arbitror te, carissime, non solum uerba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. uerumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur [*]( 15 epist. Cresc. ) [*]( 2 retenti] recti W alt. et om. WYml 4 quoa] qao WYB omnes] ab omnibus Ym2B 5 qua] quae Ym2R confirmata eat Ym2R 7 erant trrR 11 memorabi W 18 non om. YR all. recesserunt r 16 peremtoria R 17 tenentur Ym2R 18 reatati W, om. R profectu Yml 19 ne om. R 20 faerat YR quisqaam nec Wm2R 21 quamlibet pauco.-non separatns om. R preaistit Yml 22 se] sed R tempus om. XZ 25 nec] ne X lexiise Xm2 neglexisse RZ.. )

427
in Maximianum ac socios eius non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? nam etsi tu non utereris his uerbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus.