Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego diuinum tradiderim testamentum? adiungis enim: sed ille qui tradidit te creauit, deinde contexis quae tibi bene sonare uidebantur: (a) fonte deducitur ri.rms et caput membra sequuntur. sano capite. omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit et post haec quasi in extremo concludis: non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, in his omnibus uerbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non conuincere potuisti. ego autem nec eius innocentiam mihi [*]( 1 Cypr. De lapsis c. 6 14 cf. cpist. Cresc. 16 epist. Cresc. cf. IIII 45, 54 17. 22 epist. Cresc. ) [*]( 1 dic. Yml dicunt Ym2R ortamento WX ornamento YRZv 2 oportet Cgpr. et om. XZ 3 contempta Cypr. regum Cypr. 8 rapere] parere WYml parare Ym2R fenus W foenus X 9 ille communicabat v 10 cum] com R 11 persistebat XZv, cf. index. 12 ipsiJ illi XZ qui-habebant addidi 13 sanctis scripsi suis codd. v ad om. XmJ 14 quid estj Quidem R quod ei) cum ex Xm2Zv 15 proposuisses] pro suis es W ego numquam v 17 a addidi ex IIII 45, 54 18 Hecut X 19 uitii] utii W 20 quicquid XYRZ 21 processit XYRZv )

449
ereatricem uel fontem caputue constituo. sed tu ad illud redis in quo Petilianus errauit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non me uenire in maledictum de quo scriptum est: male dictus omnis qui spem suam ponit in homine, cum te aliunde non inuoluas nec, cum resilueris, in aliud recidas.

Sed et testimonio me admones de scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. dicis enim propter hoc scriptum esse: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis nec aduertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo dei populo scinderentur. si ergo licuit regi Dauid Samuheli Esaiae Hieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis dei inter contemptores legis dei mandata seruare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et uera uerba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in uniuerso mundo, sicut apostolus dicit, fructificat et crescit, sancta ecclesia separari? numquid aliqua sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda uel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, [*]( 4 Hier. 17, 5 9 epist. Cresc. et Ezecb. 20, 18 28 Col. 1, 6 ) [*]( 2 IUI quisqae] cuiasqae v nascitar om. YB., 5 hominem WXmlYB 6 nec] ne XZf; resilieris Wm2XYRZv 7 ammonet X aansones r 11 popnla Yml populus H 12 scinderetur R samuel Xml sanaeli WXm2R isalae R(") iheremiae Z 18 et] ac v 16 moise R 18 imitare WYmt illoe-similitndine v 20 liquantum YmJ eliquatum Z 24 ecclesia sancta Zml 27 poteris W 28 fecisset R ) [*]( LII. Aug-iiift. c. Don. II. ) [*]( 29 )

450
qui illa legerent adprobarent, ipsi ab ecclesiae se unitate diuiderent; in quorum diuisione me si uideres, tunc me dicere deberes esse in ecclesia traditorum. quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea conputarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.

Ecce dico iterum, quae me ulterius uetas dicere: arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicauit. dicis tu contra: licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis haberi potest. licet enim sit mortuus qui peccauit numquam illud moritur quod admisit. quid, si cum uiueret se correxit deumque placauit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se (a) tanto scelere correxerunt? mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde (qui nec facta cognouerint\'. sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis fieri potest. ecce uolo iudicare, sed uos causam ipsam non uultis agere, immo uero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non uultis agnoscere. sed faciamus uos potius habere quos docere possitis. quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignorauerant baptizatos nec cum [*]( 9 Petil. I 17. 19 10 epist. Cresc. ) [*]( 1 leg. adprob.] cf. index s. u. aayndeton 2 prouideres R 7 deserentur WXYmlRZ 9 defunctus Wml 10 iudicabit R 12 sit] si WY 13 ammisit Yml quidJ qui Xml 14 placuit W 15 ammisit XY ordinatoris YmlR 16 a addidi, cf. index 8. u. corrigo 18 pr. eaj et a WYml et Ym2R 19 omninoJ omnia X fecerunt R 23 dubio] debito WXmlYR 25 quos (ante docere) scripsi quod codd. v 27 a traditoribus Xm2Zv, cf. index s. u. dattuus )

451
docueritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque conuictis non baptizatis?

Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam, iudicatum est. respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis uestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. si post primum quos baptizauit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum! ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltiadis Romani absolutus est praesens. adhuc nos de illo certos esse non uultis: saltem dubitare permittite. uincit enim uos non solum qui Caecilianum. scit innocentem, uerum etiam qui nescit nocentem. uos . autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt (nouimus) et qui dicunt (non nouimus qualis fuerit Caecilianus). non sunt baptizandi quos baptizauit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizent Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in ecclesia constitutos, quam spiritus sanctus uelut aream cum palea praenuntiauit, nequaquam nos aliena peccata\' non imitata macularent. et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, uerum etiam rebaptizandi iudicamur. itane agitis, sicine cuncta peruertitis, tantumne re uera nobis licere arbitramini, ut quod uultis sit sanctum, quod uultis inmundum? cohibete uos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis. [*]( 5 inquisi inum W 6 uagaiense codd. 10 cartaginem W tigistani WXm2Z tigistiani XmlR 11 militiadis XmlYR meltiadis Xm.:!Z 21 saltim XZ 22 constitutis Ym2R 28 area WXtnlYR 24 ai uobis etiam X si a nobis etiam Z 25 constituimus W baptizandi YR 26 sicsine Yml siccine Zv 28 cohibite Yml 29 ne repereatis W ) [*]( .29* )

452

Iam illud, quod dixi: quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis inprobe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter r tolerant, quam fallaciter refellere uoluisti, prorsus & non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem! ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem uobis pro pace unitatis fieri debere. quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: \'si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in uos quamuis inprobe faciunt\'. quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere uoluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed breuitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse uidereris. cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in uos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in ecclesia mali, non propter eos ecclesiam deserendam, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? neque enim uos amplius quam nos persequuntur, qui uos inique persequentes dant uobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, uobis autem uulnus grande tristitiae.

Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tamquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo uobis uidemisi \' [*]( 1 Peti!. I 18, 20 7 cf. epist. Cresc. 19 cf. Cypr. epist. 54, 3 26 cf. epist Creac. ) [*]( 1 iam stripri nam codd. v dixit WXmlXK 4 facientis Wml 6 sani] sine Y B 7 peraecutione Tml R fieri pro pace nnitatis XZ 10 laadmbiter Y qui] qvia WXmlYR 11 faciant R 12 saltim Z et positam W 13 iatellensti YmlR 14 bTeuifatem t? 15 ei (i mS) X 18 quidj at W 22 tolerandas W 28 suae R )

453
similes martyrum, cum cotidie uestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et circumcellionum multo peiora quam quorumlibet latronum atque praedonum. namque horrendis armati cuiusque generis telis terribiliter uagando non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis adgressionibus clericorum catholicorum inuasas domos nudas atque inanes relinquunt, ipsos etiam raptos et fustibus tunsos ferroque concisos semiuiuos abiciunt. insuper nouo et antehac inaudito sceleris genere oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infercientes, quos euellere conpendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos, quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt.

Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges. aduersus errorem uestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera ui congrui uigoris exertas. episcopus catholicus a Thubursicubure Seruus nomine cum inuasum a uestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato uestris armatis inruentibus uix uiuus aufugit. a quibus pater eius presbyter aetate ac moribus grauis ea caede, qua uehementer adflictus est, post dies paucos excessit e uita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi Caluianensis euicerat, quam uestri inlicite aliquando usurpauerant. hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se [*]( 24 sqq.] cf. epist. 185 ) [*]( 1 niartinua WB cottidie W quotidie X 2 muita WYB 3 orrendia li 6 aggreMionibos WXYZ 7 derelinquaat v 10 qaosque W is fecerant koe Zml cito om. W 15 commiseraitt YBv 18 exlMrtae X epissppis Y thabarsicubere W tbubanicnbaere YwLB tbubursicente Yvx2 20 praeetoiarent XmJ 21 repetente W 23 pre(-ae- W)sbiter WYR 26 episc*pifl Y oagagensu WYRZ uagaiensU X diotas WXmlYmlli inter] in Z 26 bassilica W basilica YB 27 han Z 28 eenfagerant rill I )

454
fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum: sanguine obpleuit. acceperat autem et grande uulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur. nisi maior eorum crudelitas per occultam dei misericordiam profuisset. nam cum membris ex ea parte nudatis semiuiuus insuper pronusque traheretur. exundantes uenas latenter puluis obstrusit. inde nostrorum manibus cum ferretur; rursus illis inruentibus uiolenter extortus est grauiusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso uix extremum spiritum tenens. ibi eum transiens quidam pauper inuenit. cum uentris exonerandi causa ad eum deuertisset locum. agnouit autem, cum pauidus suam coniugem adcerseret. quam procul uerecundia dimouerat, lucernam ferentem. tunc eum ambo peruexerunt domum uel miserando uel aliquid etiam lucelli sperando, cum siue uiuus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. quid plura? mirabili curatione sanatus est, uiuit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. hunc ad transmarinas terras occisum a uestris fama nuntiauerat et eius facinoris inmanitas grauisque indignatus, quaquauersum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commouerat. quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes uix crederent uiuum, non temere illa iactasse uidebatur occisum. hic cum illic inuenisset collegam Thubursicensem, quem paulo ante commemoraui, et alios nonnullos similia uel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria [*]( 2 oppleuit WXYZ 3 inguine] sanguine W affiuente Zml 5 ex om. W 6 exundantis W 8 ferreretur Xml 9 multatns Xm2Z turre Xm2 praecipitus W 10 cinerem XZ exceptus om. R 11 tencns] trahens cod. Michaclittvs (Abrinc. 94 8. XII) 12 renertisset W diuertisset XZv 13 cum] eum v accersiret XYm2RZ accersiit v 15 amb (sic) W 16 siue mortuus v 18 senatus W 20 immanitas WXYZ 21 indignitas Ym2Sv dolorem WXmJYR 24 inspicienter WXmlYtt ilia] illac Xm2Z 25 pro collegam R 27 per persos W )
455
reuertendi ulla facultas patere uideretur, et quia circumcellionum uestrorum nobilis furor horrendum praebens uestris clericis satellitium usque quaque odiosissime innotuit, ingens in uos conflagrauit inuidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra uos leges excitarentur et istae conderentur nouae. quarum tamen uniuersarum seueritas si uestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saeuitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. his enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica inmanitas plectitur, immo uero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur.

Haec enim ego commemorare uolui, per quae factum est, ut his nostris temporibus aduersus uos ista imperialia statuta ferrentur, immo aduersus errorem uestrum. nam quid tam, si sapiatis, potest esse pro uobis? ceterum omnia quae uel anteriorum litteris didici uel ipse cognoui saeua facta uestrorum, quibus ab initio diuisionis uestrae usque ad hoc tempus ecclesiam catholicam persecuti sunt, si uelim retexere, quae lingua, qui stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?

De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare uoluisses quam purgare ualuisses. dixisti reos hinc uestros esse non posse, quod ad eos uindicandum nemo pertulerit. tot protestationes nostrorum de furiosissimis uestrorum uiolentiis archiua publica citius impleuerunt quam ullam apud uos [*]( . 14 leges Honorii a. 405 latae; cf. epist. 185, 26 22 cf. Petil. I 24, 26 28 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 circumcellionem Xml 4 et om. W 7 in.ordinate X inordinate RZ 10 caedas Xml 12 de(di- J?ibachatur RZ 14 ita WXmlYBZ 16 potest esse] prodesse X (in ras. m2). Zv pro uobis scripgi probabis WXYmlZv probabile Ym2 probabilius R ed. Erasmi et Lovan. 17 anteriorem XmlYml inter didici et uel ras. 8-10 litt. X 19 persequuti WYmlZ 20 qui] quis v 23 ualaisses scripsi uoluisses WXmlYmlB, del. Ym2, om. v excasnrc quam purgare uolaiaaes Xm2Z, cf. Gaud. I 31, 36 24 eos ad t: 26 archa W archina R )

456
uindictam illa facta meruerunt. sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos uindicanda nulla perlata. audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. cum receptorum a uestris Maximianensium quos damnauerant causam cognouissemus et eam quaquauersum poteramus feruenti diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non inuenientes solito crebrius et audacius circumcellionum uiolentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica ueritate suaque fallacia conuincenda deterrere coeperunt. et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere conlationemque nostram se uehementer optare, ubi possent uidere quibus adserentibus superaret ueritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, uestri pacifice conuenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per conlationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri uellent, adiuuante misericordia dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. factum est, conuenti sunt, recusarunt; quibus uerbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.

Interea Crispinus Calamensis uester episcopus a Possidio collega meo in eadem ciuitate apud acta conuentus [*]( 15 cf. epist. 88 ) [*]( 1 illam WXmtYml forte] for W liinc JB 10 deaincenda X, om. Z errore. WXmlYB 11 agebam Xml 13 collationemque WYSZ 15 cartagiaenfli X chartaginionsi Y chartaginensi R carthagiMMi Z(e) totias] utiuB WYmlR ut uis Xml 16 poaeiina» WXmlYS 22 quicquid XYSZ 23 saltim XZ 26 plenus R 27 episeopafl uester XZ 28 collegra W iacta W )

457
ad concilium uestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se uisurum, quid respondere deberet. deinde post non paruum tempus repetita conuentione rursus apud acta respondit: \'uerba uiri peccatoris ne timueris, et iterum: in aures inprudentis caue quicquam dixeris, ne cum audierit inrideat sensatos sermones tuos. postremo hanc responsionem meam patriarchali sei-mone definio: recedant a me impii, uias eorum nosse nolo.\' hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent — quippe hominis dicentis uerba uiri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures inprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat inprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et dominus Christus tanta Pharisaeis quamuis inprudentibus loquebatur, et nolle se nosse uias impiorum, quasi uias suas eum docere uellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret uias dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: doceam iniquos uias tuas et impii ad te conuerten tur —: cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad\' causam, quam uero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud uos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil aduersum ueritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque [*]( 4 I Mach. 2, 62 Prou. 23, 9 7 cf. Hiob 34, 27 17 Ps. 50, 15 23 tirone] Possidio ) [*]( 4 peccatores Yml tiniuris W 5 cane ne XRZ 6 odierit W 8 in oias W 9 ridirent WYml redirent Xml 10 peecatores WYml 12 ftterant Yml commissuros Wml 18 et] a W 14 iesus christas Z fariseis W farisais R 16 putabant Xml 20 quam] quantum R esae W 21 maledicta Z 23 adnositas WYml esterno X tyrone XZ adaersM XZ 24 sideretur WYR 25 presbiter WY 27 iodiderat WXml YR )
458
nuntiatis ad quondam fundum fugiens deuertisset, ubi ille nihil auderet uel non praeualeret uel. si quid etiam fecisset, negare non posset. quo conperto continuo consecutus est tanta caecus: insania. at iam latere turpe arbitraretur. tam domum. in qua cam suis se Possidius incluserat, saepire armatis. lapidibus circumtundere. ambire flammis. aditum ex omni parte moliri. quae uero aderat incolentium multitudo memor periculi sui. si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur. partim illum deprecabatur at parceret. quem resistendo non audebat offendere. partim uero ignes subpositos extinguebat. cum ille nihilo segnius coeptis feruidus atque inexoratus instaret. cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis. quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt adficientes plagis et contumeliis. ubi ne grauius saeuirent, intercessit ipse Crispinus uelut aliis rogantibus flexus. quorum non tam uidebatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare.

Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamensi, expectabatur Crispinus uester episcopus quemadmodum in suum preabyterum uindicaret. accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cuius uel timore uel pudore cogeretur ecclesiasticam exercere uindictam. quod cum omnino contemneret tantusque fieret uestrorum tumultus, ut ueritati praedicandae. cui respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, immo uero iam etiam cernerentur, leges quae non deerant, sed quasi deessent in nostris manibus quiescebant: aduersus Crispinum episcopum uestrum commotae [*]( 1 figiens W diaertUset XRZmlv 2 non on. XZ 4 tmc B 5 possidaas Yml 8 pericnli sai si] pericalis nisi WYR 12 instare WXZ eeslit] coepit XZ ianuam XZ 13 porte Yml conspezerant scripgi conpererant codd. c 14 afficientis Xml 20 epiflcopna aester v 21 pre(-ae- Wosbiterum WYR potestatio W 23 ecclesiastica W exercere ecclesiasticam YRv 24 nostroram codd. tumaltis WYml )

459
sunt. magis ut nostra mansuetudo demonstraretur quam ut illorum puniretur audacia. neque enim aliter innotesceret, quid adiutorio Christi ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem priuato furore circumcellionibus saeuientibus, sed secundum propheticam ueritatem iugo domini dei subditis regibus. exhibitus igitur Crispinus et, quod se esse proconsuli quaerenti negauerat. facillime conuictus haereticus decem tamen libras auri, quam multam in omnes haereticos imperator maior Theodosius constituerat. intercedente Possidio non est conpulsus exsoluere. qua mitissima sententia non contentus nescio quo consilio, quod displicuisse uestris omnibus dicebatur, ad eiusdem Theodosii filios prouocandum putauit. acceptatum est. rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars Donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat. non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses uidet quas concedit iniustas, et tandem intellegat, quod Christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saeuos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem uestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus circumcellionum clericorumque uestrorum domos, uictum, salutem ac lumen corporis pendant. [*]( 10 cf. epist. 88. 7 12 cf. Possid. uit. Aug. c. 12 ) [*]( 4 praeeuiutionem WJi 6 lugo X exibitus 1IZ 7 negauerat querenti Zml regnauerat TT 9 teodosius X 11 quodj quo XYmlZ 12 teodosii X 13 acceptam W scriptum W 14 quid] qui Ym1 se] sed W 16 comunionem W talis-communem om. W persecutionibue Yml 18 iacet 11\' cohercetur et coherceri XZ 20 mrtirem (sic) W 21 adeos WYml 24 recentisimas W 27 pendat JVXmlYB )
460

Haec qui faciunt quid aequos dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo conparandi sunt? ille sanctum uirum Iob omnibus eius rebus ablatis grauissimo uulnere a capite usque ad pedes percussit; et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, noc oculos eius extinxit cuius totum in potestatem corpus accepit. uerum haec uidelicet non perferuntur ad uestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se inretitum uidebat, excitare uniuersae parti Donati, quod solus perpeti nec uolebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et inuidiosissimum facinus sola degradatione punire.

Restitutus quidam in regione Hipponiensi uester presbyter fuit. qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus iuberetur, ueritatis ratione permotus manifesta uoluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et circumcellionibus uestris, luce palam in castellum proximum ductus et multitudine spectante nihilque resistere audente ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta uolutatus, amictu iunceo dehonestatus posteaquam satis excruciauit oculos dolentium ridentiumque satiauit, inde ductus ad alium locum, quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo uix die dimissus est. hoc episcopo uestro Hipponiensi Proculiano ipse sum questus gestis sane municipalibus, ne. [*](15 cf. epist. 88. 6. 105, 3 ) [*]( 1 quid aequos scripsi quid equo Yml quid ego WXZv quibus YmaR, cf. c. 42, 46 3 crudelitati Xm1 6 extincxit Y 8 proferuntur YB 10 recuse Xtlll 12 excitare scripai excitaret WXmlYml ut excitwret cet. v 13 pre(-ae- VTjsbiteri WYR, item linn15 per i 15 reioae H iopponienai WX i»pponiense (o eras.) Y ipomeoee B ipponiensi Z Hipponensi v 20 expectante codd. 21 lacona WYml 23 excneiatus Xm2Z ocuIos-satiaait om. W 25 die uix Bv in ipponiensi W in ippolimensi Xml ipponiensi Xm2Z in ipponiense (alt. i in ras. 2 litt. Y) YR Hipponensi v 26 ipse se sum W )

461
si quid agere esset necesse. hoc ad se negaret fuisse perlatum. quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulauerit nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putauerit, satis eadem gesta testantur. nunc uero qui ad nos a uobis clerici transierunt quanta patiantur a uestris, quando narrare sufficimus? denique non quicumque ad nos inde ueniunt ueritatem persecutione derelinquunt, sed multi ad nos inde non ueniunt, quia persecutionem a uestris pro ueritate perpeti metuunt.

Aufer itaque de medio superuacuas inuidias molestiarum, quas regalibus iussis pro uestro errore patimini perparuas et prope nullas pro magno furore uestrorum, inputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut uestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non uoluntate. neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniurauerant, in armatos a quibus deducebatur inruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant inputanda. omitto quod etiam uoluntarias mortes, quas ipsi. sibi ingerunt. in nos mentiendo transfertis. nam de Marculo quod se ipse praecipitauerit audiui. quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem Romanam iubere potuisse Romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano uocabulo errantes proprium sit haeresis uestrae. unde quid prodest, quod conciliis suis hoc uestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano [*]( 15 cf. Act. 23, 12. 31 19. 25 cf. epist. Creac. 19 cf. Petit. II 14, 32. 20, 46. in euang. Ioh. tract. 11, 15. Optat. III 6 ) [*]( 1 necesse esset Zml 2 ab] ad WXYmlBZ inquirendam causam. XZ, ef. 1 6, 8. II 26, 31. 36, 45 5 quij quid Zml a nos W 7 penecutionem Tml 14 impectaa W necessitates WXmlYml 15 enim om. WXmlYEv 16 coniarauerunt XZ armatus WXmlYml 17 sumBisRent WB ista om. R 18 etiam quod Ztnl 19 masculo WXmlYH 20 praeoipitaaerint WXmlYml 21 quam) numquam WXmlYR 24 episcopi ueatri Z 25 profaibuisset WYml prohibuissent Ym2R se om. WXYtnlZ 26 cum] cui Xml ei] et W )

462
illo magisterio cotidie funestentur? dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit uideri, quid autem uerum sit deus nouerit. de aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid uel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesiui.

Nullis tamen bonis in catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeuiatur. neque uero, si longe a morte cuiuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, adprobamus, multo amplius detestantes, si ex occasione uelut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque priuata. haec omnia displicent bonis et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt et sicut dixi pro pace laudabiliter tolerant. non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes, et nec propter zizania segetem Christi nec propter paleas aream Christi nec propter uasa inhonorata domum magnam Christi nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt.

Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra ueritatem ferunt; cum in ueritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa ueritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. rex Nabuchodonosor peruersus legem saeuam dedit, ut simulacrum adoraretur. idem correctus seueram, ne deus uerus blasphemaretur. in hoc enim reges, sicut eis diuiuitus praecipitur, deo seruiunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, uerum etiam quae ad diuinam religionem. [*]( 4 cf. epist. Cresc. 23 cf. Dan. 3, 5. 6. 96 27 cf. Ps. 2, 10- ) [*](1 cotidie om. Z 2 audiuerim v 4 quid] qui YB 6 nullus Yml in s. I. Y 10 uelud B conando Xm2Z 12 posaidere XmlYJR 18 conbibent R 16 et nec scripsi sed WXYR f; nec Z nec v 17 paleag-propter om. W 22 leibus B, item infra 23 emundantur YR nabochodoncsor Ytn.2 nabagodonosor R 24 simulachrum YBZ 25 blasfemaretur W )

463

Frustra dicis: relinquar libero arbitrio. cur enim non in homicidiis et in stupris et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? quae tamen omnia iustis legibus conprimi utilissimum ac saluberrimum est. dedit quidem deus homini liberam uoluntatem, sed nec bonam infructuosam nec malam esse uoluit inpunitam. quisquis christianum, inquis, persequitur, (christianum est inimicus. uerum dicis, sed si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. neque enim dominus in seruo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi uitia christianae contraria ueritati. an uero, si non persequantur, non rei neglegentiae merito tenebuntur? sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus caritati, ut nec totum quod potestatis est exeratur et in eo quod exeritur dilectio non amittatur, in eo autem quod non exeritur mansuetudo monstretur. ubi uero nulla ex diuinis humanisue legibus potestas conceditur, nihil inprobe atque inprudenter audeatur.

Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noueris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad baptismi quaestionem uel ad alienorum peccatorum in ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, uerum etiam quod ad persecutionis inuidiam, in qua quidem uestri in nos omnia Romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noueris terminari. nam si concilii Bagaiensis episcoporum uestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse uidebatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa uerba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum [*]( 1. 7 epist. Cresc. ) [*]( 2 homicidis W alt. in om. Z strapris Wml 6 infratuosam W 8 sed si] sed XmlYR si Xm2Zv 10 coniugem WTml 11 an] aut Xm2Z 14 exerceatur XZ 17 impudenter Z 20 ut om. R esse tibi Zml 28 tolerantia WXml 25 causam cotlà. 26 bagagiensia WYml bagagensis Ym2R )

464
praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant, dilationem autem redeundi ad communionem uestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianumque damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est. non interfuerunt — neque enim omnes interesse potuerunt ant «K more debuerunt —, plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui uerba ipsa, quae obscure non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo aduertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo uel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me uerum dicatur adtende. neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegauerunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant aduersus eos, ut de basilicis pellerentur.

Sic certe incipit ea sententia: cum omnipotentis dei et Christi eius uoluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus PontiusSecundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuara, schismata resecare sacrilega. deinde cum multa in eos horrenda uomuisset, paulo post ait: Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, [*](19. 28 Sententia concilii Bagaiensis ) [*]( 1 praesentiam R 2 illi WXmlYR 3 commanionem WXmlYmJ 7 mentiente] neetiente R 12 crederis WYml 18 adtende sic R 14 tamendare W 15 alligauernnt Xml 16 toties YRv 19 ea MI ros. Xm2 20 bagagensi YR 22 ianuarius yRfn) 25 et decem t 27 uomnisset seripsi uomuissent codd. v 29 datae X dathe Z )

465
Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit. uides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. deinde post pauca sed plane grauissima, quae in eum libuit declamare, adiungens ordinatores eius et cum eo sine dilatione damnans: nec solum hunc, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus quae putauit declamanda fudisset, nominauit eos ita conclusitque damnatos: famosi ergo, inquit, criminis reos Uictorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetex- tatum Adsuritanum, Saluium Membreaitanum, Ualerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt, dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite. quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest?

Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut uideas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus inpositae sunt: eos autem, inquit, [*]( 5. 10. 27 Sententia concilii Bagaienais ) [*]( 1 chorae X chore YRZ sententiae om. Z 2 flumen W 6 inquid W 11 martianum WXTRv 12 baianensem B(łJ) 13 aasosensem R teodorum X sabsatensem codd. 14 elafantariensem R 15 assuritanum Z(s) salbium membraesitanum W 16 Melzitanum] uelitanum codd. 17 pertusesem W 18 fueculentia WYml feculentia XYm2Z gluttinarunt Ym2R 20 inter certui W 22 ueredico Ym2 23 plenius WXRZ expraesius W 25 Audiam W imperita WXmlYml ) [*]( LII. August. c. Don. lI. ) [*]( 80 )

466
quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem ecclesiam redire permisimus. hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: ac ne angustum, inquit, redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat. agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum Kl Ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. man-ebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.