De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus cum Adam et Eua et cum serpente et cum Cain et ceteris antiquis. inter quos etiam et nonnullis adparuisse scribitur et ab eis uisus esse non uno, sed multis scripturarum locis, in quibus et locutus esse deus cum hominibus inuenitur et nonnullis adparuisse: insidiantur ergo Manichaei et dicunt omnia contraria esse nouo testamento, quoniam dominus dicit: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ille adnuntiauit nobis de eo, et iterum quod dicit Iudaeis: nec uocem illius aliquando audistis nec faciem eius uidistis nec uerbum eius habetis in uobis manens, quia ei, quem ille misit, non credidistis. quibus respondemus eo ipso, quod in euangelio scriptum est: deum nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu patris; ipse adnuntiauit nobis de eo totam ipsam solui [*]( 4 Ps. 7, 4 sq. 7 Thr. 3, 30 14 cf. Gen. 3. 4. 13 19 loh. 1, 18 22 Ioh. 5, 37 sq. ) [*]( 1 supedificauit b 2 est] eSt b 5 istud (d corr. ex t) P1 6 retri- E buentibus om. V 7 paciente PC leuissime b percutient? P 11 ueteri CYb 12 prgnuntiatum ei dns locutus est V 14 et cum ena C cayn Y 16 scriptura locis (ra in ras.) P 18 insidiantur- di (unc.rubric.)P ergo om. TCSVb 21 adnuntiabitP ,22 IudaeiaJ iohannesS 27 ipse] ille V adnuntiabit P adnuntiabit (sic. ubique corr.) G ) [*]( 9* )
132
posse quaestionem, quia ipse filius, quod est uerbum dei. non solum nouissimis temporibus, cum in carne adparere dignatus est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de patre adnuntiauit siue loquendo siue adparendo uel per angelicam aliquam potestatem uel per quamlibet creaturam: quia ipse est in omnibus ueritas et omnia illi constant et omnia illi ad nutum seruiunt atque subiecta sunt, ut etiam oculis per uisibilem creaturam cui uult, cum dignatur, adpareat, cum ipse tamen secundum diuinitatem suam et secundum id, quod uerbum est patris, coaeternum patri et incommutabile, per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo corde uideatur. et ideo quibusdam locis etiam scriptura ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit deum uisum. sicut in illa luctatione Iacob et angelus dictus est ille, qui adparuit. et cum adparuit in rubo Moysi et item in heremo, cum iam eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit. deus ei locutus est. sed siue in rubo, cum eum misit. siue postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in actibus apostolorum ei adparuisse. quod ideo dicimus, ne quis arbitretur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse definiri et alicui uisibiliter adparere nisi per aliquam uisibilem creaturam. sicut enim uerbum dei est in propheta et recte dicitur dixit propheta' recte item dicitur dixit dominus', quia uerbum dei, quo$ est Christus, in propheta loquitur ueritatem: sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus adnuntiat, et recte dicitur deus dixit' et deus adparuit' et item recte dicitur angelus dixit' et angelus adparuit', cum illud
[*]( 13 cf. Gen. 18, 1 sq. 14 cf. Gen, 32, 24 sqq. 15 Ei. 3, 2 17 cf. Ex. 19, 3 18 cf. Act. 7, 30. 35 ) [*]( 1 quod] qui b 3 se de patre Cb 5 per om. Y 7 aque G U subiecta - - sunt C 8 cum] quando TCSYb quamtji? (u in rill. Bii do m. 2 del.) G 9 diuitatem P2 10 est] et V 14 locutione P 15 heremorn (u in o corr.) P eremo TS 16 egypti P 17 loquutns P 18 Btefanus P 19 aparuisse P 23 diiit—dicitur om. G TCSVb quia dfis Y 25 angelo (corr. ex euangelio) P 26 dfis (bis) V 27 dicitur recte GTCS dicitur] deo b dicatur illud Y ) 133
dicatur ei persona inhabitantis dei, illud ex persona seruientis creaturae. ex hac regula etiam apostolus ait: an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur, Christi?
Si autem hoc mouet, quod in uetere testamento etiam peccatoribus deus loquitur uel Adae uel Euae uel serpenti, adtendant etiam in nouo cuiusmodi exemplum dominus posuit de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est dominus, cum ait: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; haec quae praeparasti, cuius erunt? cum enim ueritas etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur, non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. quod autem Iudaeis dicit: nec uocem aliquando eius audistis, ideo dicit. quia non obtemperauerunt isti dumtaxat, cum quibus loquebatur. quibus dicit etiam: nec faciem eius uidistis, quia non potest. quod autem dicit: neque uerbum eius habetis in uobis manens, quia in quo manet uerbum dei, Christus in illo manet, quem isti respuerunt. nam cum ipse dominus dixisset: pater, clarifica me ea claritate, qua fui apud te, priusquam mundus fieret, sonuit uox de caelo: et clarificaui et clarificabo. quam uocem multi Iudaeorum praesentes audierunt nec ideo tamen audisse dicendi sunt. quia non obtemperauerunt, ut crederent. quapropter si non est mirandum, quod uerbum dei, id est unicus filius dei, qui de patre adnuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per aliquam creaturam uel sonando uel adparendo, cum tamen ipse per se ipsum mundo corde uideatur et per illum pater — beati enim mundicordes, quia ipsi deum [*](2 II Cor. 13, 3 8 Luc. 12, 20 18 Ioh. 12, 28; 17, 5 7 Matth2. 5, 8 i ) [*]( --- I 3 eius accipere b xpf. CTb 4 ueterę G ueteri TCSVb 5 aeuae G 6 dns] ds b 7 et ont. b loquutus G ds P 8 a te hac sqq. V k e acnocte aufertur G a te anima tua GTCSb 10 dicatur CVb 12 dititur P eius aliquando b 14 quibus] ubiq: P 19 priusquam] eum P 25 creaturam] creaturam manifestef b 27 mundocordes Pf (o in i corr.) G quia] qffi Y )
134
uidebunt —: non est mirandum ex utroque testamento ista omnia testimonia consonare.
De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum. argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum. pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra. oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos, hoc est beryllos, et constituite tabernaculum. in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt: quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum. quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit [*]( 4 Ex. 25. 2 sqq. 12 Matth. 5. 34 sq. 20 cf. I Tim. 6. 16 23 Es. 66. 1 sq. ) [*]( 3 quod scriptum est om. b diis V 4 filits P1 5 quod GTCSVb 6 bissum V 7 pellas G rubras T robeas G 8 timiamata PG thimia- mata CV preciosos CP] 9 berillos Cb 10 comorari (co ex cu m. O 2 corr.) P comparari GCV passim G possim uobiscum V commouent-questi (une. nWric.) V esse p2 14 pedum eius est TCSYb 17 uel] et b 18 purp$ra P5 22 protulerint V ueteri G1 ueteri TCSVb 23 terra autem GCTSVb 25 haec fecit r )
135
haec omnia? ecce habent, ubi libri ueteris testamenti praedicant deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos, qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum. si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus: nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ?
De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei, satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum, quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo: ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista [*]( 5 Ioh. 2, 15 sq; Matth. 21, 12 sq. 16 Ex. 20, 5; 34, 11. ) [*]( . 1 testamenti (s. I.) C 3 dl (s. l.) P nostri om. P 6 eamj illam GTCSVb 7 ergo] uero S etiam om. Vb 8 uellit P ueteri TCSVb 10 pedum eiug b 15 fabricatis ab hominibus V 16 exd hodoP 18 huic-est (tme. rubric.) P quo P 19 caluinpniatur CV 20 adorare b 21 numerosimam (sed ssi affix. est uoci commemorant) C 23 istius GTCSVb 28 zelare] adorare GTCSVb dicant G )
136
euangelio esse contraria, quoniam dominus dicit: pater iuste, et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit, sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam. qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina, his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate dei se putant homines dicere, indigna esse illius maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium. maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet.
[*]( 1 loh. 17, 25 8 Ps. 72, 27 ) [*]( 2 et mnndus] mundus b 4 dissertant GT discertant C disertant Vb desertant S 7 prudentia C, (in marg. i prudentia) T 9 d's V 11 animg P morem suam et V 12 sincerissimamque GTCSVb 15 horrescunt SV 16 maiestate S dei Otn. GTCSVb istiusd modi b 17 dicant] putent C putant b 19 sunt b 20 hiis V aput P V solent poni Y 21 ammonerentur V 22 putant se V 23 illa P1 25 nil GVb 27 zelotipia TCV solept V solent C ) 137
itaque si maritus esset per se ipsum beatus et omnipotens et iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria, sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est. sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium. sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum, quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio
[*]( 6 p. Q. Lig. § 38 26 II Cor. 11. 2 ) [*]( dl v 3 oincaretP4 5 calgmniatus P2 calurapniatus CV 6 cesari P 7 tuis 4 om. P ammirabilior G 9 numquidj nonquid V 10 tullius calumi pniosis V 11 mg nomine P 14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O a 17 omni P omnis (e in i corr.) G 20 nec V 21 in deo esse V •b»q: 22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis b 24 ut] et P 27 et] uel GTCSVb ) 138
testimonium: zelus domus tuae comedit me? rursus in uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus unitate et pace concinere?
De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem, quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent. cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus: quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit. nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur. [*]( 1 Ioh. 3. 17; Ps. 68, 10 2 Ps. 10, 8 9 Deut. 12, 23 12 cf. Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 ) [*]( 2 ueteri TCVb iustitiA TCb 5 iustitiain dei] iustitiam b 7 continere Pb 9 sit carnis GTCSVb huie-legis (mai. rubric.) P 10 dominus dicit Tb 11 occidunt GTCSVb 12 sanguis anima (in ras.) C 15 ęscam P ceno P 16 hac P 19 nocere] facere P habeant P 25 humana anima V 27 pr?mittuntur P2 permittuntur intelligere b )
139
quodsi de anima humana nihil tale ibi dictum est, quid ad nos pertinet, si anima pecoris aut laedi ab interfectore potest aut possidere dei regnum non potest? sed quia de animis pecorum nimis sunt isti solliciti — cum enim sint hominum animae rationales, reuolui tamen eas in pecora existimant — clausa sibi esse arbitrantur regna caelorum, si pecorum animis clausa esse consentiant.
Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum, quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae, partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret. non enim parentum suorum animas, quibus illa omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere, non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum. opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit? ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant [*]( ab' 1 2 ledi P 3 animis P~ 5 racionales P 6 existimant V sine bT a I pecorQ animas clausQ esse Pl 10 recteP2 13 igne GTCSVb consumpte V 14 argefactae G arefacte V 15 sunt SVeTb esse (corr. ex est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere usque ad conuineeret repetita pr. m. del.) P 17 alabus b 18 dixit] idg di* b om. P 19 lesi erant F1 indeJ inde nec P 20 non] nec P faciet ipse adimantus G ipse ad. faciet TCSVb 22 belliina TS 24 eius om. b 25 pediculos TCiYb pediculos G* )
140
usque ad ista minutissima animantia reuolui animas humanas posse ? hoc enim negant, ne tam multarum interfectionum rei teneantur aut cogantur parcere pulicibus et peduculis et cimicibus et tantas ab eis molestias sine ulla caedis eorum licentia sustinere. nam uehementer urgentur, cur in uulpeculam reuolui anima humana possit et non possit in mustelam, cum catulus uulpeculae fortasse etiam minor sit quam magna mustela. deinde si in mustelam potest, cur in murem non potest? et si in istum potest, cur in stellionem non potest? et si in eum potest, cur in locustam non potest? deinde in apem, deinde in muscam, deinde in cimicem atque inde usque in pulicem et si quid est aliud multo minutius peruenire? ubi enim terminum constituant, non inueniunt atque ita per istam nugatoriam crudelitatem conscientiae illorum innumerabilibus homicidiorum sceleribus obruuntur.
Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere, quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis sui.
Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit in istis spiritus meus, quia caro sunt. et totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia [*]( 20 Matth. 26, 26 23 Gen. 6, 3 ) [*]( 3 retineantur b peidiculis Pl pediculis TCSVG1 pediculis et pulicibus b 5 cur (s. l.) P1 uulpeculam (e corr. ex i) P1 8 cur—potest mn. P 9 istum fi potest 1' stelionem (ste ex sti corr.) pi. etel; iunem (1 er.) G 10 ct si-potest (8. l. m. 2 add.) P locustam (lu in lo corr.) P 11 cimicem] cuncem C 14 credulitatem GTCSVb numa in munera bilibus G1 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est b 24 quia] quoniam GTCSVb 25 animis Pl )
141
neque nubent neque uxores ducent. sed erunt sicut angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quod non una separata et ad fraudem commemorata sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. quod eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur, cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum, alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium; alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni,
[*]( 1 Matth. 22, 30 8 I Cor. 25, 39 sqq. ) [*]( 1 non nnbent TGSVb, (fi s. l. a m. ]) G 6 pocios P 7 est om. b m 8 dicit apostolus b 9 iomortalitatem 02 10 eum] cum—diceret b 14 et om. TCSVb 15 etpost solis om. GTCSVb 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P 17 corpus (I. I.) G om. TCSVb 18 surget (e ex i corr.) P 21 sispiritale om. QTCSVb 22 sicgt FlG 23 fptl P3 24 prius T eat om. b 25 amale C postea quod V 26 caelestis (s. l. m. 2) P ) 142
induamus et imaginem eius, qui de caelo est. hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio incorruptionem hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam. ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque aeternitati nulla corruptione resistere poterit.
Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate possidere non possunt neque corruptio [*]( 1 quę b 3 possedere P1 4 possedebit P1 5 apostolus hoc V Oliii nv 6t 8 n G1 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales om. C tales G by. 14 corpori P 15 spiritale dixit GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb 18 omnimodo GTCSVb 19 quia quod modo b 20 putandum est TCSYb 21 qua P1 quoniam S V 23 plenę P subiectum] subditum Y adhuc om. GTCSVb 25 aeternitate P1 29 possedere P1 )
143
incorru.ptionem hereditate possidebit, adtendite, quid continuo subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur. deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio. statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. hinc ergo adparet. quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem, tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis. quae iam per dominum nostrum Iesum Christum declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus. notum est autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo,
[*]( 2 I Cor. 15, 51 sqq. 26 I Cor. 10. 4 27 cf. Num. 20, 11 ) [*]( 1 adtendite Pl attendite Gb 2 uobis dico TCSVb 4 athomo CV atomo P1 canet (e corr. ex i) PG 5 inmutabimur CSTb 6 contexit P1 9 corruptiong Y 10 adparet Pl 11 possidebit C indu- Iñ eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP . aijsumendum G in signo om. GTeSJõ 27 sequenti P, (e in i m. pr. corr.) G sequente eos b 28 aquA (ulrg. m. rec. add.) P eremo S ) 144
de quibus loquebatur apostolus, cum hoc diceret. nec tamen ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus. quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat, id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur, non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt. ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,