Contra Adimantum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur. non intellegunt illud dictum esse de homine antequam peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei, hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei, qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit. sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino, uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae; uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis [*]( 1 Gen. 1. 26 6 Ioh. 8, 44 9 cf. Matth. 3, 7; 23. 33 19 cf. I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 ) [*]( 2 (et 11) ymaginem F hunc-scriptum (unc. rubric.) P 6 diabulo P dyabolo S 9 genimina TC,b (in marg. al. genera) 10 non enim T esse dictum bV esse om. T 13 dicit P 15 ysaac Y I t 18 apostolus appellat T C S V 20 q b 21 peccatores infideles P r a domino uocantur V 23 filios CVb difidentiae P 26 eat] ? F 27 steterunt quae eis data est T eodem] eo quod 0srb, om. T )
Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum, id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis. [*]( 5 I Cor. 11, 7 13 Col. 3, 9 sq. 19 cf. Matth. 5, 44 sq. 21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. ) [*]( 1 et om. CV 2 ueuenata serpentum P serpentium S 3 genimina (in marg. al. genera) b 4 ymaginem V 6 inmago C 10 item] idem TCVb 11 ueterS hominem (uirg. m. 2 add.) P induamur nona uita TCSVb 15 agnitione CV 19 simimus P 21 dl (s. I. m. 2) P 23 decidflt * sapientie b 26 consonţ>t C 27 excelsi (in marg. altissimi) V sicut hominesj ut hom. TCSVb 28 de] ex TCSVb )
De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus. nam si uetere testamento contrarium est euangelium propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium. qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes, ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat: honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio. nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet, et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt, nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit [*]( 1 Ex. 20, 12 4 Luc. 9, 59 . 60 13 cf. Ephes. 6. 2 sqq. Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 ) [*]( 1 exhodo P 2 tuam om. V huic-pa (unc. rubric.) P 5 sine ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos suos T, 8. I. C 11 si) et si b si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo r 15 sibij sibi ipsi TCSlb fas P4 nephas r 21 mandata illa b seruauit TCVb 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et qui TCSVb ipse autem TCrb )
De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis, parentum peccata, qui me oderunt. huic loco Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis. qui solem suum oriri facit super bonos et malos et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt . esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat? quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim, quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet [*]( 4 Ex. 20. 5 8 Matth. 5. 43 10 Matth. 18. 22 20 Matth. 25, 41 27 Sap. 1. 5 ) [*]( 1 in] et in TCV 2 ueteri TCSVb 3 contemtus}J'l 4 in exodo scriptum est TCSVb 5 tribuens S 6 huic-euan (unc. rubric.) P 10 quod om. S idS b 22 recte dictum esse] rectum esse TCSVb O 23 retribuit VCSb ex eo-oderunt om. P 24 quid C qui me ode- runt om. S 25 peccatis parentum TCb 27 dicitj ait TCSVb 28 auferet b )
Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum, quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi, quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit. [*]( 4 Sap. 2, 21 5 Prou. 5, 22 8 Rora. 1, 24 16 cf. Matth. 1, 17 30 cf. Ez. 18, 14 sqq._ ) [*]( 1 corrietur P1 2 a superueniente b 5 ot excęcauit P funiculis S.b (in marg.) 11 seuire P 14 habraham V 16 matheus VCT 17 (et 18; babylloniam P (et 18) babiloniam CV 23 babylloniae P 27 hiis V adq: P1 28 perseuerantes b 30 hiezechiel P )
Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum pater uester caelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam, sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia, quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare.
Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans, moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt. est autem animae fornicatio auersio a fecunditate sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque conuersio.
Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus [*]( 5 Rom. 2, 4 15 Sap. 11, 27 16 H Cor. 11, 2. ) [*]( 6 penitentiam PV innitatur V 8 die TCSVb 9 reddat S h reddet VTCb 16 dicit TCb 18 exibere P 19 indigne P 20 uerba ista TCSVb 22 sullimitate C 25 inpune om. P 26 aduersio V 30 septuagesies V penitenti P V ) [*]( XXV. Aog. aect. 6. ) [*]( 9 )
De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo, dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur, quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis, quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium. in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum. nam quoniam primo carnales homines ardebant multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet. sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic [*]( 3 Ez. 18, 23; 33, 11 9 Ex. 21, 24 14 Matth. 5, 38 sqq. ) [*]( 1 illis (s. l.) P dicit b 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam P 6 penitentibus P 7 sibi om. TCSVb 9 scriptum est in exodo TCSVb 10 pro dentem P tente V huic-ue (unc. rubric.) P 12 et om. TSb 16 pro dentem P 17 percusserit te V t maxillam] dexteram max. T, (s. I.) C ei V 24 constiro. 6 P eis om. P leuitatis b 26 posset aliquando V 27 non] sic C 28 dedncens TCSb xeducens Y )