Contra Adimantum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De eo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram usque ad id quod scriptum est: et factum est uespere et factum est mane dies una. hoc capitulum legis aduersum esse euangelio stultissimi Manichaei arbitrantur dicentes in genesi scriptum esse, quod deus per se ipsum fecerit caelum et terram et lucem, in euangelio autem scriptum esse per dominum nostrum Iesum Christum fabricatum esse mundum, ubi dictum est: et mundus factus est per ipsum, et mundus illum non cognouit. tribus enim modis refelluntur. primo quia cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram, trinitatem ipsam christianus accipit, ubi non solus pater, sed et filius et spiritus sanctus intellegitur. non enim tres deos sed unum deum credimus: patrem et filium et spiritum sanctum, quamuis pater pater sit et filius filius et spiritus sanctus spiritus sanctus. de qua unitate trinitatis hoc loco longum est disputare. deinde quia ubi dicitur: dixit deus: fiat, et factum est, ibi necesse est intellegatur per uerbum eum fecisse. quod fecit. uerbum autem patris est filius. non ergo repugnat hoc capitulum [*]( 3 Gen. 1, 1 sqq. 10 Ioh. 1. 10 ) [*]( 2 INCIPIT LIBER AVGVSTINI CONTKA ADIMANTUM fol. 56 VT Explicit retractatio. incipit liber fol. 27 C Retractatio sèi augustini in libro contra Adimantum fol. 65 V 4 usque-una om. T 5 est (ante ml uespere) om. V factum est (ante mane) om. C unus SVb 6 machei JP4 9 scriptum g P nostrum om. V 10 mundus per ipsum factus est STCVb 11 illum] eO. V 12 quia (s. I.) P 13 caelum om. C •it 14 solns] solum TSCVb 16 pater et filius sit VB 17 filius (sit ) [*]( .18 add. m. 2) P,Cb sanctus (sit m. 2 superscr.) P 20 ut intellegatur (ut m. 2 add.) P 8* )

116
geneseos, ubi scriptum est: et dixit deus: fiat, et factum est, illi loco euangelii, ubi dicitur: et mundus per eum factus est. id est per dominum nostrum, quia ipse est uerbum patris, per quod facta sunt omnia. postremo si propterea in genesi non intellegitur filius, quia non est dictum. quod per filium deus fecerit, nec in euangelio per filium deus et aues pascit et lilia uestit et cetera innumerabilia, quae ipse dominus dicit deum facere patrem, quamuis non dicat. quod ea per filium faciat. quod autem etiam testimonium apostoli adiungunt, quod ait de domino nostro Iesu Christo: ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per ipsum facta sunt in caelis et in terris. uisibilia et inuisibilia et hoc capitulum aduersum esse dicunt genesi, ubi deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter filius ibi non sit nominatus, uehementer errant; ea non uident. si ita est, ipsum apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco unum dicit: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia et filium non nominat. quomodo autem hic filius nominatus non est, intellegitur tamen, ita et in genesi; et quomodo sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur, ita nec genesis euangelio.

De eo quod scriptum est: et consummauit deus die sexto omnia opera sua, quae fecit, et in septimo requieuit ab eisdem omnibus operibus suis quae fecerat. huic etiam loco Manichaei calumniam mouent et dicunt nouo testamento aduersari, quod in genesi scriptum est deum septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, [*](7 cf. Matth. 6, 26 sqq. 11 Col. 1, 15 sq. 17 Rom. 11, 36 22 Gen. 2, 2 ) [*]( 1 post factum est repet. ibi necesse est sqq. V 7 uestit (ti in ras.) P 8 et patrem P 9 fatiat C etiam om. C 10 adiungit b nostro ut om. P 11 priraogenit/// Pl tocius C om. P 12 caelo Vb terra TVCSb 15 eaJ et b 19 pr. et om. P 20 aduersentur b 22 consuinpmauit V 23 serto] sexto b (in mg. al. septimo) pro quaefecerat T et cetera 24 hisdem P operibus eisdem b suis. om, TCSVb 25 calumpniam V 27 requieuisse septimo die V )

117
quoniam dominus in euangelio dicit: pater meus usque modo operatur. quod nullo modo contrarium est. dominus enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant sic requieuisse deum die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. requieuit autem ab omnibus operibus suis. quae fecit. ut iam ultra non faceret mundum cum omnibus, quae in eo sunt, non tamen, ut etiam a mundi administratione requiesceret. non enim scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus. ut deinceps non operaretur, sed scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut deinde non in faciendo mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat, sed in administrando operaretur, in quo opere eum esse dominus intimauit. nec illa requies, quasi post laborem deum pausam quaesisse. sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum perfectionem cessasse significat. quamuis usque adhuc in administrandis operetur.

Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei, qui putabant ab iis etiam operibus. quae ad salutem hominum ualent, oportere cessari. unde illos dominus etiam aliis locis de oue, quae in puteum cecidit, et iumento, quod soluendum est. ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit. sabbatum autem non repudiatum, sed intellectum a christianis destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur a sanctis, qui intellegunt uocem domini uocantis ad requiem et dicentis: uenite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem [*]( 1 Ioh. 5, 17 20 Luc. 14. 5; 18. 15 25 Matth. 11, 28 sqq. ) [*]( r 2 modo] nunc TCSVb operiatur C dflm P 3 deum sic 1 • requieuisae VSb 4 operatur P 7 etiam ut V 8 operibus suis J'õ Kuis quae fecit S 9 deinceps] amplius r deinceps-deinde om. S deus fee f h om. CVb 11 pertionem P 12 dñ/I intimar P 18 pausfttS quieuisse (in ras.) C 15 husque V 17 obseruationes TCSVb 18 his Pb hiis SV is C 20 boue qui Tb 28 tenetur b 24 a sanctis retinetur Y 27 humilia (es corr. in is) P )

118
animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina mea leuis est. hoc sabbatum, id est hanc requiem scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant et pro temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius umbrae quasi corpus, id est ueritas nobis danda erat. sed quemadmodum illa requies dei post fabricatum mundum insinuatur, sic requiem, quae nobis promittitur, post opera, quae in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est disputare. non ergo dominus rescindit scripturam ueteris testamenti, sed cogit intellegi, nec sabbatum soluit, ut pereat quod figurabatur, sed aperit potius, ut adpareat quod tegebatur.

De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus: non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium. et inmisit deus Adae somnum et obdormiuit; et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit Euam, quam adduxit ad Adam et ait: ideo relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. huic rursus loco Manichaei calumniantur dicentes contra nouum testamentum esse istam sententiam, qua deus scribitur et formasse mulierem et uiro coniunxisse, propterea quia in euangelio dicit dominus: omnis qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut fratres aut filios propter regnum caelorum, septies tantum accipiet in hoc tempore et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam. in qua calumnia miror eos sic esse caecatos uel potius non miror; excaecauit enim illos, sicut scriptum est, malitia eorum. sed tamen quis non uideret tanta in nouo [*]( 13 Gen. 2, 18 sqq. 22 Matth. 19, 29; Marc. 10, 29 sq.; Luc. 18, 29 sqq. 27 Sap. 2, 21 ) [*]( i 1 lene] leue Cb suaue V 5 id est] quidg (in ras.) C 6 reqes P 8 consequsemur C 9 nunc longum CT 14 illi P 15 dfis V sompi num V so'nin Pb 16 unam sumpsit V 17 eu iquam P 18 uxore P V um 19 calpmmantur P 24 septies] centies b tantg P 25 et om. P Ai. 26 calti P esse om. V 28 uidet TCV )

119
testamento praecepta de uxore diligenda? cur enim potius uetus testamentum dicunt aduersari huic sententiae domini, • qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum caelorum, et non ipsum nouum sibi aduersari? quod nefas est dicere. intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae inperitis uidentur esse contraria.

Nam et dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret dato libello repudii dimittere, respondit eis dicens: non legistis, quoniam qui fecit ab initio masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. et dicunt illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? dicit illis Iesus: quia ad duritiam cordis uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit sic. dico autem uobis: quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, facit eam moechari, et ipse si alteram duxerit, adulterium committit. ecce habent confirmatam sententiam ueteris testamenti ab ipso domino aduersum inperitiam Iudaeorum. simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter duritiam eorum repudium dari permisit. numquid etiam euangelium euangelio dicunt esse contrarium? quod si dicunt hoc capitulum falsum esse et a corruptoribus scripturarum esse additum — nam hoc solent, quando non inueniunt, quid respondeant, dicere — quid ? si alius dicat illud esse inmissum et falsum, quod ipsi proferunt dicente domino: omnis, qui reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios [*]( 8 Matth. 19, 3 sqq. ) [*]( ra 6 contra P 8 dimitterej dimittere Morem VSb uxorem dimittere TC 9 fecit hominem TC 10 feminam fecit eos et TVb 18 coniunxit 0 in unum TCSV et om. TCSVb dicunt ergo V 14 mses P I y lSdemittereP 16 moses P 21 aduersuaft 22 peribuit V 23 duriciamP1 duritiam cordis b eorum s. l. P nonquid V 26 quid om. b )

120
propter regnum caelorum et cetera. non intellegunt miseri. quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt, conentur euertere. fides autem uera et ecclesiae catholicae disciplina utrumque uerum et a domino dictum esse confirmat et nullo modo esse contrarium, quia et coniunctio mariti et uxoris a domino est et relictio uxoris propter regnum caelorum a domino est. non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos et dedit eis uitam. propterea ipsa uita non est relinquenda propter regnum caelorum. sic ergo quamuis dominus dederit uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est. propter regnum caelorum. non enim hoc semper necesse est. sicut apostolus dicit: si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec consentit habitare cum illo. non dimittat eam. significat utique. quod, si non consentit habitare cum illo, id est si execratur in illo fidem Christi et non eum patitur. quod christianus est, relinquenda est propter regnum caelorum; sicut idem apostolus in sequentibus dicit: quod si infidelis discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus frater aut soror in huiusmodi. si quis ergo relinquit regnum caelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem christianum uirum, inprobatur a domino; et item si quis uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit aut fornicationis aut obtinendi regni caelorum, similiter inprobatur a domino. ita nec ista duo capitula euangelica inueniuntur sibi esse contraria nec euangelium ueteri testamento, quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur possidere regnum caelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur, si uirum inpediat ad possidendum regnum caelorum. [*]( 12 I Cor. 7, 12 ) [*]( «t 3 et om. P 6 relictio P et relictio—est om. S 7 est a domino b ihs xpf] ds b 11 semper om. b dicit apostolus V 13 dimittet .(it in et corr.) P eam] illam V om. b 14 utique] igit b 17 conr sequentibus TCV 18 subiectus seruituti TSCVb 19 qui P4 22 eisistit P existat b 28 regntl b 24 ita] item b duo om. b 26 uiro ut sancti mereantur regnum celorum sqq. b 27 ita] hic (in ras.) C )
121

Et ideo quando christianos utrosque apostolus monet, id est maritos et uxores, nonne ita dicit: uiri diligite uxores uestras. sicut et Christus dilexit ecclesiam et tradidit se ipsum pro ea? et: mulieres uiris suis subditae sin.t quasi domino. quia et ecclesia subdita est Christo? nonne illud, quod isti miseri inrident in uetere testamento, quod scriptum est: propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit, cum dicit: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia? deinde subiungit: uerumtamen unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat: mulier autem ut timeat uirum. nonne alio loco euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem a domino deo conditore atque ordinatore consistere, cum dicit: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in domino. sicut enim mulier ex uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex deo? quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis separatis et aduersum se inuicem magna fraude conlatis caliginem facerent inperitis, sed omnia tam in uetere quam in nouo testamento uno sancto spiritu conscripta et commendata esse sentirent.

Nam et in uetere testamento habent apud Esaiam prophetam, quanta promittantur spadonibus, ne in nouo solo arbitrentur esse laudatos a domino, ubi dicit esse quosdam, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, et addidit: qui potest capere. capiat. nam et Esaias ita dicit: haec dicit dominus spadonibus eis: qui custodierint [*]( 2 Ephes. 5, 22 sqq. 16 I Cor. 11, 11 sqq. 28 Matth. 19, 12 29 Es. 56, 4 sqq. ) [*]( 1 quanto apostolus sqq. Y christianos (oa ex us corr.) P4 2 nonne] n6 b dicit: uiri] dicitur TCSVb dilige uxores tuas b 3 eclesiam P 6 ueteri b 12 sicut-ipsum om. CVb 13 ut om. b 15 sistere P2 I 17 enim om. b 21 (et 24) ueterę P1 ueteri b 22 testamento om. b i I 24 fsaiam P2 ysaiam S 28 ęsaias Fs )

122
praecepta mea et elegerint sibi, quae ego uolo. et capaces fuerint testamenti mei, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nomina tissimum, meliorem multum filiorum atque filiarum: nomen aeternum dabo illis nec umquam deerit. certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est. ut nulla in euangelio atque apostolica disciplina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa. quae illis etiam libris ueteribus desint. sed sanctae scripturae non temerarios et superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.

De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. nunc maledictus es tu a facie terrae. quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ei caede manus tuae; te enim operari necesse est terram. quia steriles tibi fructus dabit. huic capitulo geneseos, quo maledictum accepit Cain. ut terrae sterilitate puniretur. calumniantes Manichaei et euangelio contrarium demonstrare cupientes non sane mihi uidentur cogitare cum hominibus se agere, sed prorsus quasi pecora essent. qui eos audirent uel eorum scripta legerent: sic abusi sunt inperitia eorum et tarditate ingenii uel potius animi caecitate. quippe dixerunt huic capitulo illud in euangelio esse contrarium. quod dominus ait discipulis suis: nolite cogitare de crastino; nam [*]( 14 Gen. 4, 10 sqq. 27 Matth. 6, 84. 26 ) [*]( i v 1 eleger?nt P 6 umbris] uerbis C fig?ris P 10 euangelica 2Y\sT6 repperiantur P 11 ipsis C libris om. P 12 desit P scę sce P »r nf temerios P 14 gesi p-z diis TCSYb 16 cayn V caym S vla 16 es tu] eris TCSVb facig P 17 apsorbuit V 19 q: Pquae TCSVb dabit fructus Y 20 maledictionem TCb caym S cayn V 21 calumpniantes Y 22 cogitare (s. l. m. 2) P 23 essent otn. CVSh 23 uel] et V )

123
crastinus dies ipse cogitabit sibi. respicite uolatilia caeli, quia non seminant neque metunt neque colligunt in horrea. quasi uero Cain parricida discipulis Christi conparandus fuit, ut, quoniam ille meruit poenam sterilitatis terrae, consequens esset, ut eandem sterilitatem isti etiam paterentur, qui dominum nostrum legum Christum secuti praedicando -euangelio parabantur. immo etiam in istis duobus capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de euangelio tamquam sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque concordia, ut nulla maior desideranda sit. quid enim congruentius, quid conuenientius quam ut illum, cuius fuerat scelere frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur, illis autem, per -quorum ministerium in praedicando dei uerbo fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus fructuosa terra seruiret ? quodsi in uetere testamento exhorrescunt maledicto dei terram sterilem factam esse peccatori, cur non in nouo testamento exhorrescunt maledicto domini nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam nullo peccato domini sui? item si domini sententia delectantur, qua discipulis dicit, ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum deus curam gerat, cur non et prophetica sententia delectantur, qua cecinit dicens: abice in dominum sollicitudinem tuam et ipse te pascet, ut hoc modo, si possint, miseri intellegant et illa, quae detestantur in uetere testamento de deo dicta usque adeo recta esse. ut etiam in nouo inueniantur, et illa, quae in nouo laudant et praedicant, etiam in uetere reperiri: unde clarescet bene intellegentibus utriusque testamenti manifesta concordia. [*]( 18 cf. Matth. 21, 19 22 Ps. b4, 23 ) [*]( r 1 cogitabit (bat in bit corr.) P* 8 parieidaPJ XPIJ om. CVb i i ic 4 sterelitatis P 5 ster$litatem P 6 parentur P nostrum om. TVCb 11 quid conuenientius om. TCSYb fuerat] erat TCSVb 12 steh relitas PS 14 liberanT b 15 seruiretur V exorrescunt P 19 delecta/tur (n er.) P qua] quod CV 20 eorum om. CV 21 gerat deus T quur P in prophetica b delectaptur P 22 dfio P deum S 23 possent CVb 27 repperiri P clarescat TCSVb )
124