Contra Adimantum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

De eo, quod scriptum est in deuteronomio: maledictus omnis, qui in ligno pependerit. licet saepe a Manichaeis ista quaestio uentilata sit, non uideo tamen. quid habeat huic sententiae contrarium, quod ex euangelio Adimantus obponen* dum putauit, ubi dominus ait: si uis perfectus esse, uende omnia quae possides et diuide pauperibus et tolle [*]( -. 11 cf. I Cor. 14. 33 21 Deut. 21, 23 25 Matth. 19, 21; 16, 24 1 est illi V deus dat GTCSVb 2 creditur (itur in ras.) P ■« Ctt* est] est G tsse CVb 3 pollitiones C 4 quoquo] quo GTCSVb 5 plus] prius CV pi' b (in mg. ai prius) ibi (ex sibi corr.) G ope- retur GTCSVb 6 aetemorum om. P 7 uictoria om. P 9 et]utP t 10 disflentione b 14 menbra C bella (in marg.) V 15 adque P et] ęt P 17 non om. b libra menta P 18 calcari (i ex e corr.) P pcccwtf peccantibus (corr. m. 2) G 19 a om. V adpręhendi P 21 deutero nomio P 22 licet—sit (unc. rubric.) P a] om. P camqa* 26 quae] puae Pl quaecumque TCVb ) 12*

180
crucem tuam et sequere me. hic praeter quod crucem nominat, nihil adtendit esse contrarium ei, quod dictum est: maledictus omnis, qui in ligno pependerit. quasi uero talem crucem potest quisque tollere et sequi dominum; sed illa tollitur, cum sequimur dominum, de qua dicit apostolus: qui autem Tesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus concupiscentiis. tali enim cruce uetus homo, id est uetus uita perimitur, quam de Adam traximus, ut quod in illo fuit uoluntarium, in nobis fieret naturale. quod ostendit apostolus dicens: fuimus et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri. si ergo uetus uita de Adam, unde et nomine ueteris hominis uetus uita signatur, quid absurdum habet, quod in ueterem hominem maledictum prolatum est, quem dominus suspendit in ligno, quia ex ipsa successione mortalitatem gestauit de uirgine Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed tamen similitudinem gerentem carnis peccati, quia mori poterat et mors de peccato. unde est etiam illud: scientes quia uetus homo noster simul confixus est cruci cum illo ut euacuetur corpus peccati. non ergo dominus per linguam Moysi famuli dei, sed mors ipsa meruit maledictum quam dominus noster suscipiendo euacuauit. mors itaque illa pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina persuasione peruenit. unde etiam serpentem ad significationem ipsius mortis Moyses in heremo exaltauit in ligno. et quoniam a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis domini qua cruce mors ligno suspensa est, propterea qui serpentum morsibus uenenabantur, conspecto serpente, qui fixus erat atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur. huic sacramento ipse dominus adtestatus est dicens: sicut enim Moyses [*]( 6 Gal. 5, 24 10 Ephea. 2, 3 17 cf. Rom. 8, 3 18 Rom. 6, 6 29 cf. Num. 21, 9 30 Ioh. 3, 14 ) [*]( 13 significat b 17 carnis om. GTCSVb 18 peccato est GTCSVb etiam est TC 19 confixus (corr. ex crucifixus) P 21 dci (R. I.) P p rr 24 suasione P 28 uene, abantur S )
181
exaltauit serpentem in heremo, ita exaltari oportet filium hominis. suscipiendo autem ignominiosissimum apud homines mortis genus dominus noster Iesus Christus, hoc est mortem crucis commendauit nobis dilectionem suam, ut merito apostolus diceret accendens nos ad eius caritatem: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis male dictum. scriptum est enim: maledictus omnis, qui pendet in ligno, ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus christiana libertas sicut Iudaica seruitus formidaret.

De homine, quem lapidari deus iussit, quia sabbato inuentus est ligna colligere. dominus in euangelio, ubi hominis manum aridam sanauit die sabbati, diuinum opus fecit, non humanum; nec ab otio recessit qui iussit et factum est. et ideo non est simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inuentus esset homo die sabbati, iussu dei lapidatus est. de seruili autem obseruatione sabbati et de uindicta temporalis mortis iam multa dicta sunt. sicut enim tempore caritatis bonitas, sic tempore timoris seueritas dei maxime commendatur. et cum adhuc non oporteret ante aduentum domini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur illi homines significata intellegere, sed iussa cogebantur inplere; nondum enim deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem legi seruiebant. miror autem, quod isti plangunt hominem lapidatum dei praecepto, quia contra iussum legis ligna collegit, et non plangunt arborem arefactam uerbo Christi, quae contra nullum praeceptum fecerat, cum talem animam arboris esse credant, qualem hominis. [*]( 5 Gal. 3, 13 11 cf. Num. 15. 35 13 cf. Matth. 12, 10 sqq 26 cf. Matth. 21, 1 sqq. ) [*]( 2 ignominissimam C 5 ad] in GTCSVb 8 pępendet (e corr. ex i m: 2) G 11 qui GTCSJô 12 dominus—sanauit (tme. rubric.) P wd 20 'uentum P 21 illi homines om. GTCSVb 24 legis P 25 lapidatum hominem Tb iussa b 26 arborem] ficulnei (in marg.) C arefaotam fieulneil b )

182

De eo, quod scriptum est: mulier tua sit ut uinea frondescens et filii tui ut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae et uidebis filios filiorum tuorum; et scies, quia hoc modo benedicitur homo, qui timet dominum. hoc per prophetam figurate dictum ad significationem ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt et putant contrarium esse, quod in euangelio domiuus de spadonibus ait, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum. sed nos iam et de uiro et de uxore et de spadonibus, quantum satis fuit, in tertio capitulo disseruimus.

De eo, quod scriptum est apud Salomonem: imitare formicam et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis tempore usque hiemem colligit sibi alimonias. neque hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum et putant praeceptum esse, ut thesaurizemus in terra aut etiam curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines inplere festinant. et ideo illud Adimantus ex euangelio dicit aduersum esse huic sententiae, ubi dominus ait: nolite cogitare de crastino. sed neque hoc intellegunt ad id pertinere, ut temporalia non amemus neque timeamus, ne nobis desint necessaria, et propter ipsa conquirenda uel deo uel hominibus seruiamus. nam si hoc ideo dictum est, ut non seruetur panis in crastinum, magis hoc inplent uagi Romanorum, quos pasgiuos appellant, qui annona cotidiana satiato uentre aut donant statim, quod restat, aut proiciunt, quam uel domini discipuli, qui etiam cum ipso domino caeli et terrae in terra ambulantes loculos habebant, uel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum contemptor sic tamen gubernauit ea, quae praesenti uitae erant [*](1 Ps. 127, 2 sqq. 8 cf. Matth. 19, 12 11 Prou. 6. 6 sqq. 18 Matth. 6, 34 ) [*]( 1 scribtum P sit utj sicnt Vb 2 nouella TCV 5 per (8. I.) P et ad OTCSVb 9 de (ante ui.) om. P 10 tercio P 12 astatis P eetatis S 13 Mqote P usque ad GTCSVb hyemem V 15 aut] ut G V ętiam P 16 orrea P 24 cothidiana V 26 terram V ambun lantes (t in tm.) P 28 erat P )

183
necessaria, ut etiam de uiduis praeceperit dicens: si quis fidelis habet uiduas, sufficienter tribuat illis, ut non grauetur ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit. sed tamen illud de formica ita positum est, ut, quemadmodum illa aestate colligit unde hieme pascatur, sic unusquisque christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas, colligat uerbum dei, ut in aduersitate et tribulationibus, quae hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter uiuat. non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. si autem hoc eos mouet, quod in terra condit formica quod colligit, irascantur etiam illi thesauro, quem dominus in agro dicit inuentum.