De eo, quod scriptum est in Osee: da illis uentrem uacuum et ubera arida; mortifica semen uentris ipsorum, ne pariant. et haec prophetica locutio est utique figurata. nam et uentrem non carneum intellegunt in euangelio, cum legunt: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. et ubera quaedam habebat apostolus, cum diceret: lac uobis potum dedi, non escam et iterum: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix fouens filios suos. et Galatas ad earn alia declinantes iterum parturit, donec Christus in eis formetur. et ideo huic propheticae sententiae non repugnat, quod Adimantus posuit ex euangelio, quod in resurrectione a mortuis neque nubent neque uxores ducent neque morientur, sed sunt ut angeli dei. nam hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus [*]( 1 1 Tim. 5, 16 9 Deut. 8, 3; Matth. 4, 4 12 cf. Matth. 13, 44 13 Osee 9, 14 17 loh. 7, 38 18 I Cef. 3, 2. 19 I Thess. 2, 7 22 cf. Gal. 4, 19 23 Matth. 22, 30 ) [*]( 2 ut (in tnarg. adscr.) P 4 ita] ita (s. I.) P sic SV 5 illa liieme colligit unde gstate pascatur sic P in hieme b 7 in om. C b 8 iemis P 11 dicit in agro V 18 oaee P 15 et-figurata (unc, rvbric.) P loquutio P 16 prffigurata P carnem G carneumlegunt P 19 paruolus (o corr. cx u) P 21.4 galathas P galathas F 22 prophetice sententie V 25 moriuntur Cb ut (8. I.) ln )
184
Esaias loquitur: locum nominatum meliorem multo filiorum et filiarum, nomen aeternum dabo eis. inquit. non ergo isti arbitrentur in solo euangelio tale praemium promitti sanctis uentremque uacuum et ubera arida et mortificatum semen ne pariant, intellegant de his esse dictum. de quibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati, homines mente corrupti. reprobi circa fidem, sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. cum ergo ultra non proficient, tunc habebunt uentrem uacuum et ubera arida et mortificatum semen. in qua sententia se isti tamquam in speculo dignentur inspicere.
De eo, quod scriptum est in Amos propheta: si fieri potest, ut ambulantes duo in uia minime se agnoscant, et leo sine praeda ad catulum suum reuertatur; si decidet auis sine aucupe in terram, si tendunt muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit sonum tuba in ciuitate, ut plebs non terratur: ita etiam malum aliquod in ciuitate non perpetratur, quod dominus non faciet. malum hoc loco non peccatum, sed poena intellegenda est. dupliciter enim appellatur malum: unum quod homo facit. alterum quod patitur; quod facit. peccatum est; quod patitur, poena. de poenis ergo loquebatur propheta, cum hoc diceret. diuina enim prouidentia cuncta moderante et gubernante ita homo male facit. quod uult. ut male patiatur, quod non uult. sic autem isti accusant prophetam ista dicentem, quasi in euangelio non legerint: nonne duo passeres [*]( 1 Es. 56. 5 6 II Tim. 3. 8 sq. 14 Amos 3, 3 sqq. 2t1 Matth. 10, 29 ) [*]( 1 ysaias V multo meliorem Tb 2 mqui4 P 3 non] ne b Wt in P 4 promittit P 5 intellegant (u in a corr.) P 6 apostolus dicit Y mambres] iambres GTCS iambres et iamnes V 9 ipsorum V v 11 arida ubera V 12 sej si C speculo P 17 acupe P 18 musoipultl G 20 non om. P 21 faciet (ex at corr.) P 23 patitur pena C quod-poena om. CVb 26 ita homo male sqq. P1 fecit C Vb ut om. P 27 sio] si G )
185
asse ueneunt et unus ex his non cadit in terram sine uoluntate patris uestri? ita ergo deus malum facit, quod non ipsi deo malum est, sed eis. in quos uindicat. itaque ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit. quia omne iustum bonum est, et iusta est illa uindicta. et ideo non est contrarium, quod Adimantus obicit dixisse dominum: arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus facit. quamuis enim malum sit gehenna damnato. iustitia tamen dei bona est et ipse fructus est ex arbore bona. ille autem malis peccatorum suorum thesaurizauit sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. quamquam duae istae arbores manifestissime in similitudine duorum hominum positae sint, id est iusti et iniusti, quia nisi quisque uoluntatem mutauerit, bonum operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum: aut facite arborem malam et fructum eius malum. illis enim hoc dicit. qui putabant se bona loqui posse. cum essent mali, hoc est bonos fructus facere, cum essent arbores malae. sic enim et subiungit: hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? mala ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri bona potest, ut bonos fructus ferat. fuistis enim aliquando tenebrae, inquit, nunc autem lux in domino. tamquam si diceret: fuistis aliquando arbores malae et ideo tunc non poteratis nisi malos fructus facere; nunc autum lux in domino, id est iam facti arbores bonae date fructus bonos;
[*](6 Matth. 7. 17 12 cf. Rom. 2, 5 sq. 16 Matth. 12, 32 sq. ) [*]( 1 adae PtY sine patris uestri uoluntate GTCSVb 2 uestri/ (s er.) P 7 (Ws) fructgs P1 8 malum om. C dampnato V 9 illa P 10 thesanrizat GTCSVb 12 istae duae TCSb 14 et eniusti (s. I.) P 20 esset b ypocritae P hypochrytae G hipocritae V 21 mali sitis Tb 23 bona om. C potest bona V 24 inquit apostolus TVb 25 et ideo non poteratis tunc GTeSJô 27 iam] etiam GSVCb et iam T facti estis b facte V datę C ) 186
quod sequitur dicens: sicut filii lucis ambulate — fructus enim luminis est in omni iustitia et ueritate — probantes quid sit beneplacitum domino. nam in ipso euangelii capitulo, si non studio maliuolentiae fureret Adimantus, potuit aduertere, quomodo dicatur deus malum facere. ibi enim ait dominus, quod etiam iste commemorauit: omnis arbor, quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur. haec sunt mala, quae deus facit, id est peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis arboribus malum sit. deus autem, ut saepe dixi, non dat fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati.
De eo, quod in Esaia propheta scriptum est: ego sum deus, qui facio pacem et constituo mala. etiam hoc eadem regula soluitur. non enim reprehendit Adimantus, quod dixit deus : facio pacem. sed quod dixit: constituo mala. cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam latius tractauerit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur. potens est enim deus iterum inserere illos. in hoc sermone apostolico satis adparet bonitas dei, secundum quam dixit Esaias: ego sum deus, qui facio pacem, et seueritas, secundum quam dixit: constituo mala. simul etiam ostendit in nostra potestate esse, ut uel inseri bonitate ipsius uel excidi seueritate mereamur. non est ergo Esaiae contrarium euangelium, sicut putat uel potius putari cupit Adimantus, ubi dominus ait: beati [*]( 1 Ephes. 5, 8 sqq. 6 Matth. 7, 19 13 Es. 45, 7 18 Rom. 11, 22 sq. ) [*]( 4 fureretj fugeret GTCSVb 5 possetGTGSVb 7 fructuV 11 det P 13 (et 28) isaia (e in i corr. m. 2) G quod scriptum est in ysaia V 14 quia P 15 repręhendit P 17 paulus] om. V 18 lacius C 24 ysaias V 27 excindi P ex/ci//di G eiscindi S 28 est] om. 08 ergo est b yaaiae V )
187
pacifici, quia filii dei uocabuntur. uel ex ipsa enim parte debuit agnoscere etiam Esaiam scire filios dei esse pacificos. quia per eum dixit deus: ego sum. qui facio pacem. sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum figit, in altera se ipse caecauit. quodsi uellet alius similiter caecus dicere bonum esse uetus testamentum, ubi dominus dicit: nolo mortem peccatoris. quantum ut reuertatur et uiuat. malum esse autem nouum testamentum, ubi dicit Christus: ite in ignem aeternum. qui praeparatus est diabolo et angelis eius: nonne in foueam cadens omnes, qui se sequerentur, indoctos et scripturarum ignaros in inperitiae caecitatem geminata malitia secum pariter praecipitaret? qui autem oculo pio legit, et in nouo testamento inuenit, quod isti accusant in uetere. et in uetere, quod laudant in nouo.
De eo, quod scriptum est in Esaia: et factum est in eo anno, quo mortuus est Ozias rex: uidi dominum sedentem in sede altissima; et plena erat domus gloriae ipsius et in circuitu Seraphim stabant senas alas habentes, et binis quidem operiebant faciem ipsius, binis uero pedes. huic loco illud obponit Adimantus, quod ait apostolus: regi autem saeculorum inuisibili honor et laus in saecula. in qua quaestione quaerendum est, quid ei uisum fuerit uel in illa uisione Esaiae binas alas praetermittere, quibus uolabant Seraphim dicentes: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth, uel in apostoli uerbis non totum dicere. nam ita dixit apostolus: regi autem saeculorum inuisibili, incorruptibili, soli deo honor [*]( 1 Matth.5,9 7Ez.33,11 9Matth.25,41 15 Ee.6,1 aq. 21ITim.l,17. ) [*]( 2 scire om. V 4 cum ad male intellegendum alia parte V in om. GSVb 5 flxit GTCSVb excaecauit T 6 dicit deus GTCSVb 8 autem om. C autem esse TVSb dixit V 11 in om. YCb, 8. l. Gl u a 12 germiii«nte P geminaijti G geminante S V germinante TCb 13 legit (i eorr. ex e) P 14 et in uetere om. C 15 ysaia C in] om. GTCSVb 16 deum P 18 gloriaę G circumitu TSb seraphin CVPb 20 huicapostolus (WlC. rvlw.) P 28 ysaiae V 24 nolebant C seraphin (m in n corr.) P seraphin CYb 25 deus om. P 26 dicit TCb )
188
et gloria in saecula saeculorum. an forte timuit, ne trinitatis commemoratio commendaret prophetam lectori et aliquid magnum ibi latere suspicaretur? ter enim dicitur: sanctus, sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. in apostolo autem forte uidit, quod si dixisset: incorruptibili deo. responderetur illi, quod nunc istis dicimus: quid ergo incorruptibili deo factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset ( aut, si forte mendosos codices legerat. aut iste mendosus est. ubi nos ipsum Adimantum legimus, non est diutius de re dubia disserendum, sed iam quaerendum est, quomodo et propheta dixerit uidisse se deum in sede altissima. et apostolus Paulus uerum dixerit inuisibilem deum. interrogo itaque istos, utrum inuisibilia possunt conspici. dicunt posse. quid ergo calumniantur, si deum inuisibilem propheta conspexit? si autem dicunt non posse. ipsi apostolo potius calumnientur, si audent, qui ait: inuisibilia enim dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. ipse enim dixit esse inuisibilia et ipse rursus dixit: conspiciuntur. nonne hic coguntur fateri oculis corporeis esse inuisibilia, menti uero esse uisibilia ? sic igitur et propheta deum. qui corporaliter inuisibilis est, non corporaliter, sed spiritaliter uidit.
Nam multa genera uisionis in scripturis sanctis inueniuntur: unum secundum oculos corporis; sicut uidit Abraham tres uiros sub ilice Mambre et Moyses ignem in rubo et discipuli transfiguratum dominum in monte inter Moysen et Heliam et cetera huiusmodi. alterum secundum spiritum, quo imaginamur ea, quae per corpus sentimus; nam et ipsa pars nostra cum diuinitus adsumitur, multa ei reuelantur non per [*]( 16 Rom. 1, 20 25 cf. Gen. 18,1 cf. Ex. 3, 2 26. cf. Matth. 17, 2 sq. 8 ibi magnum Y 5 uiuit C 6 responderent V illis P 8 nol. u nisset b 11 prophe P se (s. I.) P 13 possint GTCSb dicunt] si dicunt GTCS Vb 14 calumpniantur CY 16 quij quia C 19 rursus dicit b .20 corporis P esse (ante uisib.) s. I. P 25 ylice V manbrę C rubeo b 27 helyam r spiritum om. GCSV quorl VSb 28 imaginantur C pars ipsa GTCSVb 29 t'il om. GTCSYb )
189
oculos corporis aut aures aliumue sensum carnalem, sed tamen his similia: sicut uidit Petrus discum illum submitti e caelo cum uariis animalibus. ex hoc genere est etiam istud Esaiae, quod inperitissime inpii reprehendunt. non enim deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate. non proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur. tertium autem genus uisionis est secundum mentis intuitum. quo intellecta conspicitur ueritas atque sapientia: sine quo genere illa duo, quae prius exposui, uel infructuosa sunt uel etiam in errorem mittunt. cum enim ea, quae siue corporeis sensibus siue illi parti animae. quae corporalium rerum imagines capit, diuinitus demonstrantur, non solum sentiuntur his modis sed etiam mente intelleguntur, tunc est perfecta reuelatio. ex hoc tertio genere est illa uisio, quam commemoraui dicente apostolo: inuisibilia enim dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. hac uisione ut uideatur deus per pietatem fidei et per actionem dei morum optimorum corda mundantur. quid enim profuit Balthasari regi. quod manum scribentem ante oculos suos in -pariete conspexit? cui uisioni quia non potuit adiungere mentis aspectum, quaerebat adhuc uidere, quod uiderat. tali autem acie luminis, qua ista intelleguntur, Danihel praeditus mente uidit, quod ille uiderat corpore. rursus illa parte animi, quae imagines corporum capit, uidit somnium Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum mentis ad melius uidendum, quod uiderat, id est ad intellegendum quod uiderat, ideo ad interpretandum uisum suum aspectum quaesiuit alienum, eiusdem scilicet Danihelis: cui
[*]( 2 cf. Act. 11, 5 sq. 23 cf. Dan. 5 ) [*](4 quod 8. I. m. 2 G 5 figuratae G2 6 propriae G1 8 q<J P couci t spiciuntur TCSYb conspiuntur G a4que P 9 expoBui] posui b ye) . : eti»™ (del. m. 2) P 10 ea om. C in ea V corporei P corporis GTC 14 uisio illa GTCSVb 17 ut om. GTCSYb uideatur G uidetur TCSVb per] cum per TCSVb, (s. I. m. 2) G 18 actionem] agniti- 1K onem GTCSVb 19 balthari P 22 acie praeditus daniel luminis qua V 24 qua b 25 nabugodonosor C ydoneum V ) 190
tamen aperienti, ut certam adcommodaret fidem, etiam ipsum somnium sibi ut diceretur exegit. Danihel autem reuelante sancto spiritu. et quid ille uidisset in somnis ea parte uidit, qua corporum capiuntur imagines. et quid significaret mente conspexit. non est autem propheta dei ueri et summi, qui oblata diuinitus uisa uel solo corpore uel etiam illa parte spiritus uidet, qua corporum capiuntur imagines, et mente non uidet. sed plerumque in scripturis sic posita inueniuntur, quemadmodum uisa sunt. non etiam quemadmodum intellecta sunt. ut mentis uisio, in qua totus fructus est. exercendis lectoribus seruaretur. sed ex multis, quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis. quomodo illa intellexerint. quae sic in libris posuerunt. quomodo figurate illis demonstrata sunt. ad duo enim genera illa uisionis pertinent figuratae demonstrationes; ad mentis autem. id est ad intellegentiae uisionem simplex et propria pertinet reuelatio rerum intellectarum atque certarum. omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus distributionibus exhibet atque moderatur sanctus spiritus summae incommutabilisque sapientiae. sed isti miseri sunt. qui calumniantur prophetae dicenti. quod deum uiderit. obicientes apostolicam sententiam, ubi inuisibilem dixit. si enim alter obiciat huic apostolico uerbo euangelicum uerbum, quoniam dominus ait: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, quomodo respondebunt posse inuisibilem uideri? uerbo enim premunt inperitos et quatenus inuisibilis deus dictus sit, etsi cognoscunt, cognosci timent. tanta est pernicies animorum, qui cum uincere hominem uolunt, ab errore uincuntur.
[*]( 4 cf. Dan. 2 26 Matth. 5, 8 ) [*]( 2 somnium (in ras.) P sompnium CY ut sibi TCb S spiritu] dei spiritu GTCSVb sompnis C 5 ueri dei Tb 8 scribturis P 13 fignrate P n demonstrata sunt illis V 14 uisiones (es ex is) G pertinet P demonstrationes] dęmones G V temones S 16 proprie b 18 spiritus sanc- . tus TCSVb 19 incommutabilisqnę P 20 niderit (rit inras.) P uidit Y 21 enim om. C 22 quoniam] quo GTCVb 23 mundi corde VS 27 couincunt b Exp. contra adimanttl manichetl fol. 112 P Eiplicit liber mantlum aurelii augustini adueraus qnęstiones XXvili adimanri amen (mantium m. 2) fol. 31G Explicit lib' scl augustini contra questiones adimanti CT ) 191