Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Deinde mox ut inluxit — ita enim res erant pridie constitutae, ut largum esset otium — statim peragendum negotium susceptum est. tum ego: Heri postulastis, inquam, Trygeti, ut a iudicis munere ad sapientiae patrocinium descenderem, quasi uero quemquam in sermone uestro aduersarium sapientia pateretur aut ullo defendente ita laboraret, ut maius implorare deberet auxilium. nam neque inter uos aliud quaerendum natum est quam quid sit sapientia — in quo eam uestrum neuter oppugnat, quia uterque desiderat — neque si tu in definienda sapientia defecisse te putas, propterea reliqua defensio sententiae tuae tibi deserenda est. itaque a me nihil aliud habebis quam definitionem sapientiae, quae nec mea nec noua est, sed et priscorum hominum et quam uos miror non recordari. non enim nunc primo auditis sapientiam esse rerum humanarum diuinarumque scientiam.

Hic Licentius, quem post istam definitionem diu putabam quaesiturum esse quod diceret, subiecit statim: Cur ergo non quaeso sapientem uocamus flagitiosissimum illum hominem, quem ipsi bene nouimus per innumera scorta solere dissolui, Albicerium dico illum, qui apud Karthaginem multos annos consulentibus mira quaedam et certa respondit ? innumerabilia commemorare possem, nisi et apud eos loquerer, qui experti sunt, et paucis nunc satis sit ad id quod uolo. nonne cochlearium — mihi autem dicebat — cum domi non inueniretur, tuo iussu percontatus non solum quid quaereretur uerum etiam nominatim, cuius res esset et ubi lateret, citissime uerissimeque respondit? item me praesente - omitto illud, quod in eo quod rogabatur nihil omnino falsus est, sed cum puer, qui nummos ferebat, certam eorum partem, cum ad eum pergeremus, furatus esset, omnes sibi numerari iussit coegitque illum ante oculos nostros quos [*](13 Cic. de off. II 5. Tusc. IV 57 ) [*]( 1 mox ut T (c/. de ord. II 9,26) mox HMP (c/. Ronsch, It. u. Vulg. 2 p.400) pridi*e (a ras.) P 2 ocium esset Tml 3 postulasti Tedd. tygeti Tml 5 ***sermone T 6 ullo] te eam Ta 9 nequę sit (om. tu) P neque sit H neque sic M 10 sapientiae M 11 ame (e s. m2) P 12 mirer HPm2m 13 nunc primum m tunc primo a 16 quid MTa 19 kartaginem MT 21 et] at edd. ad id] uti ad*id (h ras.) T 22 cochlearius P autem om.M 24 uerissime (que add. m2) M 25 pręşsente P 27 omnis M 28 occulos T quod MT )

17
abstulerat reddere, priusquam omnino ipse aut eosdem nummos uidisset aut quantum sibi allatum fuerit audisset e nobis.

Quid, quod doctissimum et clarissimum uirum Flaccianum mirari solitum esse abs te accepimus, qui cum de fundo emendo esset locutus, ad illum diuinum rem ita detulit, ut quid egisset, si potis esset, ediceret ? atque ille statim non modo negotii genus sed etiam, in quo ille uehementer clamabat admirans, ipsum fundi nomen pronuntiauit, cum ita esset absurdum, ut uix eius Flaccianus ipse meminisset. iam illud sine stupore animi non queo dicere, quod amico nostro, discipulo tuo, sese uolenti exagitare flagitantique insolenter, ut diceret, quid secum ipse tacitus uolueret, Uergilii uersum eum cogitare respondit. cum ille obstupefactus negare non posset, perrexit quaerere, quisnam uersus esset; nec Albicerius, qui grammatici scholam uix transiens uidisset aliquando, uersum ipsum securus et garrulus canere dubitauit. num igitur aut res humanae non erant, de quibus ille consulebatur, aut sine rerum diuinarum scientia tam certa consulentibus et uera respondit? at utrumque absurdum est. nam et humanae res nihil sunt aliud quam reshominum, ut argentum nummi fundus postremo ipsa etiam cogitatio, et res diuinas quis non recte arbitretur esse, per quas homini diuinatio ipsa contingit? sapiens ergo fuit Albicerius, si sapientiam rerum humanarum diuinarumque scientiam illa definitione concedimus.

Hic ille: Primo, inquit, ego scientiam non appello, in qua ille, qui eam profitetur, aliquando fallitur. scientia enim non solum conprehensis sed ita conprehensis rebus constat, ut neque in ea quisquam errare nec quibuslibet aduersantibus inpulsus nutare debeat. unde uerissime a quibusdam philosophis dicitur in nullo eam posse nisi in sapiente inueniri, qui non modo perfectum habere debet id, quod tuetur ac sequitur, uerum etiam inconcussum tenere. [*]( 2 ablatum Ma e] a Hm2 s. I. 3 flactionuin Tml 5 diuinam M potis esset ediceret HP potis esse te diceret M potuisset ediceret T 7 quo] co P uehementius T 8 flactianus PT 11 tatitus Pml uirgiliiitfT 12 cogita*re (t ras.)P 13 quinam T 14 scolam codd. 15 non dubitauit HMPa 17 atj aut H (in ras.) MTa a*bsurdum P 19 fundi T 22 definitione tua (e tua add. m2) P 23 ille] ego T inquam T 24 ea H 25 co*prehensis (n ras., i ex o corr.) P 26 quisquam] quis unquam Tm aduersitatibus M impulsis a 28 sapiente*(e alt. a m2) P perceptum Tm ) [*]( LXIII. August. I pars III. ed. Knoell. ) [*]( 2 )

18
scimus autem illum, quem commemorasti, multa saepe falsa dixisse, quod non solum aliis mihi referentibus comperi sed praesens aliquando ipse percepi. eumne igitur scientem uocem, cum saepe falsa dixerit, quem non uocarem, si cunctanter uera dixisset ? hoc me de aruspicibus et de auguribus et de his omnibus, qui sidera consulunt, et de coniectoribus dixisse putatote aut aliquem ex hoc genere hominum proferte, si potestis, qui consultus numquam de responsis suis dubitauerit, numquam postremo falsa responderit. nam de uatibus nihil mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena.

Deinde res humanas esse ut concedam res hominum, quidquam tu existimas nostrum esse, quod no\'ns uel dare uel eripere casus potest ? aut cum rerum humanarum scientia dicitur, ea dicitur, qua quisque nouit uel quot uel quales fundos habeamus, quid auri, quid argenti, quid denique alienorum carminum cogitemus? illa est humanarum rerum scientia, quae nouit lumen prudentiae, temperantiae decus, fortitudinis robur, iustitiae sanctitatem. haec enim sunt, quae nullam fortunam metuentes uere nostra dicere audemus; quae si Albicerius ille didicisset, numquam, mihi crede, tam luxuriose deformiterque uixisset. quod autem dixit, quem uersum uolueret animo ille, quo consulebatur, neque hoc puto inter res nostras esse numerandum, non quo negem honestissimas disciplinas ad possessionem quandam nostri animi pertinere, sed quia uersum alienum etiam inperitissimis canere ac pronuntiare concessum est. ideo talia cum in memoriam nostram incurrerint, non mirum, si sentiri possunt ab huius aeris animalibus quibusdam uilissimis, quos daemonas uocant, a quibus nos superari acumine ac subtilitate sensuum posse concedo, ratione autem nego, atque id fieri nescio quo modo secretissimo atque a nostris sensibus remotissimo. non enim, si miramur apiculam melle posito nescio qua sagacitate, qua hominem [*]( 1 dixi*sse T 2 ipse aliquando T aliquando (om. ipse) M 3 percipi Pm] 4 constaiter a 6 coniectoribus] coniectoribus somniorum Tm aut] ut Pml 7 respons*is P 9 auibus ex uatibus Pm2 quae ex qui Pm2 locuntur M 10 quicquam Pm2 13 quisquam edd. pr. uel om.T quod HmlPmlTml 14 qui denique Pml quidque denique edd. 15 rerum om. a prudentiae Tm2 in ras. 16 s*anctitatem (c ras., ti s. m2) P 18 luxoriose P 20 quo] a quo HT edd. nostras res M 21 possessinem Pml 22 quia P 23 etiam om. T ideoque Tedd. 24 mirum] mirlim est Tm sentire H 28 amotissimo M )

19
uincit, undeunde aduolare, ideo eam nobis praeponere aut saltem comparare debemus.