Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Itaque uellem magis iste Albicerius ab eo, qui discere cuperet, interrogatus ipsa metra docuisset uel coactus a quopiam consultorum de re sibi statim proposita uersus proprios cecinisset. quod eundem Flaccianum saepe dixisse soles commemorare, cum illud diuinationis genus magna mentis altitudine derideret atque despiceret idque nescio cui abiectissimae animulae—sic enim dice bat — tribueret, quo ille quasi spiritu admonitus uel inflatus haec respondere.solitus esset. quaerebat enim uir ille doctissimus ab his, qui talia mirarentur, num grammaticam uel musicam uel geometricam posset Albicerius docere. quis autem illum nosset et non istorum omnium imperitissimum fateretur ? quam ob rem ad extremum hortabatur, ut animos suos hi, qui talia didicissent, illi diuinationi sine dubitatione praeferrent darentque operam his disciplinis instruere atque adminiculare suam mentem, quibus aeriam istam inuisibilium animantium naturam transilire et eam supereuolare contingeret.

Iam res diuinae cum omnibus concedentibus meliores augustioresque multo quam humanae sint, quo pacto eas ille adsequi poterat, qui quid esset ipse nesciebat, nisi forte existimans sidera, quae cotidie contemplamur, magnum quiddam esse in conparatione uerissimi et secretissimi dei, quem raro fortasse intellectus, sensus autem nullus attingit? haec autem praesto sunt oculis nostris. nec ista igitur sunt illa diuina, qualia se sola scire sapientia profitetur; cetera autem, quibus isti nescio qui diuinantes uel ad uanam iactantiam uel ad quaestum abutuntur, prae sideribus profecto uiliora sunt. non igitur Albicerius rerum humanarum ac diuinarum [*](1 uicit Trnl unde llMP inde a saltim HMmlPml 3 istaquae M dicere Pml 5 *statim ex statum Pm2 8 dispiceret M animali M 9 ammonitus Pml haec om.JIml 10 doctissimus ille a iis m 11 numj nunc H 12 albericus M Albicerius posset m istor*um (i ras.) P 13 peritissimum M 14 hii H ii m 16 adque Pml adminiculari MT eriam Pml 17 transilire (re s. m2) P transilire his T superuolare Mm 19 com Pml 20 ille eas edd. 21 essent ipsae M fortasseM existimas T edd. 22 quidam Pml 23 uenissimi Pml quam T se*nsus P 24 oculis—sunt add. m2 in mg. P 27 prae sideribus (si s.) P pro syderibus M profecto om. a 28 ac] ex ad corr. T et M scientiae om.M ) [*](2* )

20
scientiae particeps fuit frustraque abs te isto modo definitio nostra temptata est. postremo cum quidquid praeter res humanas atque diuinas est, nos uilissimum ducere et omnino contemnere oporteat, quaero, in quibus rebus quaerat tuus ille sapiens ueritatem. — In diuinis, ait ille; nam uirtus etiam in homine sine dubitatione diuina est. — Has igitur Albicerius iam sciebat, quas tuus sapiens semper inquiret ? — Tum Licentius: Diuinas, ait, et ille nouerat, sed non eas, quae a sapiente quaerendae sunt. quis enim non euertat omnem loquendi consuetudinem, si ei diuinationem concedat, adimat res diuinas, e quibus diuinatio nominata est? quare illa uestra definitio, nisi fallor, nescio quid aliud, quod ad sapientiam non pertineret, inclusit.

Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si libebit, ille qui protulit. nunc mihi tu responde, ut tandem ad id quod agitur ueniamus. — Istic sum, inquit ille. — Dasne, ait, Albicerium scisse uerum? — Do, inquit. — Melior igitur tuo sapiente. — Nullo modo, ait ille; nam quod genus ueri sapiens requirit, non solum ille delirus ariolus sed ne ipse quidem sapiens, dum in hoc corpore uiuit, adsequitur. quod tamen tantum est, ut multo sit praestabilius hoc semper quaerere quam illud aliquando inuenire. — Necesse est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa subueniat. quae si propterea tibi uitiosa uisa est, quia complexa est eum, quem non possumus uocare sapientem, quaero, utrum eam probes, si sapientiam rerum humanarum diuinarumque scientiam dicamus, sed earum, quae ad beatam uitam pertineant. — Est, inquit ille, et ista sapientia et non sola. unde superior definitio inuasit alienum, haec autem proprium deseruit; quare illa auaritiae, ista stultitiae coargui potest. etenim ut iam ipse explicem definitione quod sentio, sapientia mihi uidetur esse rerum humanarum et diuinarum, quae ad beatam uitam pertineant, non scientia solum sed etiam diligens [*](1 particeps (s add.m2)P frustaqueP 2 quicquid MPm2T 4 ille tuus MT edd. 7 sed et non a 9 diuinatione HJIP concessa 111 et adimat a ex M 10 ni edd. 11 inclusit — P 12 istam inquid defendet definitionem T silebit M 13 responde] uolo respondeas Tm tamdem P de quo M 14 dasme H desine P 16 inquirit m 17 delerus Pm2 hariolus T ipsi Pml 18 tameri om.M 20 est om, T 21 propteraea P 22 *eam (m ras.) P 24 inquid Pml 25 et] sed T edd. 26 ista stultitiae om.HMP coargui*P 27 ipse iam edd. 28 diuinarumque (om. et) edd. )

21
inquisitio. quam descriptionem si partiri uelis, prima pars, quae scientiam tenet, dei est, haec autem, quae inquisitione contenta est, hominis. illa igitur deus, hac autem homo beatus est. — Tum ille: Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseris frustra operam consumere. — Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere, cum tanta mercede conquirat? nam hoc ipso, quo quaerit, sapiens est, et quo sapiens, eo beatus, cum ab omnibus inuolucris corporis mentem quantum potest euoluit et se ipsum in semet ipsum colligit, cum se non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in deum semper tranquillus intenditur, ut et hic, quod beatum esse supra inter nos conuenit, ratione perfruatur et extremo die uitae ad id quod concupiuit adipiscendum reperiatur paratus fruaturque merito diuina beatitudine, qui humana sit ante perfruitus.

Tum ego, cum Trygetius quid sit respondendum diu quaereret: Non puto, inquam, Licenti, etiam huic argumenta defutura, si eum otiose quaerere permittamus. quid enim ei quouis loco defuit ad respondendum ? nam primo ipse intulit, quoniam de beata uita quaestio nata est et beatum solum necesse est esse sapientem, si quidem stultitia etiam stultorum iudicio misera est, perfectum sapientem esse debere, non autem perfectum esse qui adhuc uerum quid sit inquirit, unde ne beatum quidem. cui loco tu cum molem auctoritatis obiceres, modeste aliquantum Ciceronis nomine perturbatus tamen se statim erexit et generosa quadam contumacia in uerticem libertatis exsiluit rursumque arripuit quod erat de manibus uiolenter excussum quaesiuitque abs te, utrum tibi perfectus qui adhuc quaereret uideretur, ut, si fatereris non esse perfectum, ad caput recurreret demonstraretque, si posset, per illam definitionem perfectum esse hominem, qui secundum legem mentis uitam [*](1 describtionem P 2 inquesitione Pml contempta T 3 autem om.M 4 adseras m 5 operam consumere om.HMT 6 tantam mercedem a 7 est om.M ab om.M *ompibus (h ras.) P sinsemet(s em2add.)P 10 tran- quilliusT1 intendit a hic] hic tranquillius T quod] q; P 1*2 repperiatur Pml 13 qui] quia (a m2) P perfructus Hm2Tm 14 sit HPml sibi esset MPm2T edd. 15 quaerer*et (a ras.) P huic ex hunc P huic etiam argu- menta T etiam argumenta huic edd. 17 ipse primo M 19 etiam P 20 esse sapientem M 21 mole M 22 moleste Tm 23 contumatia PT 24 exsiliuit Pm2 exiliuit T exsiliit m rursusque P 25 uiolenter] ei u. M 26 quaeret HP querit M 27 domonstraretque Pml possit P )

22
gubernaret, ac per hoc beatum nisi perfectum esse non posse. quo te laqueo cum expedisses cautius, quam putabam, et perfectum hominem esse diceres inquisitorem diligentissimum ueritatis ipsaque illa definitione, qua beatam uitam illam demum esse dixeramus, quae secundum rationem ageretur, tu praefidentius apertiusque pugnasses, ille tibi plane reposuit; nam occupauit praesidium tuum, unde pulsus omnino summam rerum amiseras, ni te indutiae reparassent. ubi enim arcem locauerunt Academici, quorum tueris sententiam, nisi in erroris definitione? quae tibi nisi noctu fortasse per somnium rediret in mentem, iam quid responderes non habebas, cum in exponenda Ciceronis sententia id ipsum tu ipse ante commemoraueris. deinde uentum est ad definitionem sapientiae, quam cum tanta calliditate labefactare conareris, ut tua furta nec ipse auxiliator tuus Albicerius fortasse comprehenderet, quanta tibi uigilantia, quantis uiribus restitit, quam te paene inuoluit atque depressit, nisi te postremo tua definitione noua tutareris diceresque humanam esse sapientiam inquisitionem ueritatis, ex qua propter animi tranquillitatem beata uita contingeret! huic iste sententiae non respondebit, praesertim si in proroganda diei uel parte, quae restat, reddi sibi gratiam postulabit.

Sed, ne longum faciamus, iam, si placet, sermo iste claudatur, in quo immorari etiam superfluum puto. tractata enim res est pro suscepto negotio satis; quae post pauca omnino posset uerba finiri. nisi exercere uos uellem neruosque uestros et studia, quae mihi magna cura est, explorare. nam cum instituissem uos ad quaerendam ueritatem magno opere hortari, coeperam ex uobis quaerere, quantum in ea momenti poneretis; omnes autem posuistis tantum, ut plus non desiderem. nam cum beati esse cupiamus, siue id fieri non potest nisi inuenta siue non nisi diligenter quaesita ueritate, [*](1 beatum Tm2s.l. a quo T edd. 2 perfectumque (om. et) T diceres (om. esse) Tm diceres esse a 3 ipsaquae Pml 5 ageretur om.M aptiusque M illa M 7 nisi T 8 posuerunt M achademici codd. ubique 9 nocte H 10 pr. in om.M 13 furta—Albicerius om.HMP albicerius hariolus a 15quam] qua H cum M postremo te edd. 16 diceresquae P 17 inquisitionis T 18 respondit M 19 *si P praeroganda H die Ma reddi (i ex e corr.)T 22 tracta Pml est om.M 23 ueba Pml 24 u*os* (n ras.) P 25 est cura edd. quaerendum (om. ueritatem) M 2G magno*pere (0 ras.) P magnopere HJIT )

23
postpositis ceteris omnibus rebus nobis, si beati esse uolumus, perquirenda est. quam ob rem iam istam, ut dixi, disputationem terminemus et relatam in litteras mittamus, Licenti, potissimum patri tuo. cuius erga philosophiam iam prorsus animum teneo. sed adhuc quae admittat quaero fortunam. incendi autem in haec studia uehementius poterit, cum te ipsum iam mecum sic uiuere non audiendo solum uerum etiam legendo ista cognouerit. tibi autem, si, ut sentio, Academici placent, uires ad eos defendendos ualidiores para; nam illos ego accusare decreui. — Quae cum essent dicta, surreximus.