Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam. quod heri coeperatis. — Tum Licentiu : Distuleramus, inquit, disputationem, nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio difficillima mihi esset. — Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. — Audi ergo, inquit, quod heri etiam, nisi intercessisses, protulissem. error mihi uidetur esse falsi pro uero approbatio. in quem nullo pacto incidit, qui ueritatem quaerendam semper existimat; falsum enim probare non potest, qui probat nihil; non igitur potest errare. beatus autem esse facillime potest; nam ne longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, cotidie uiuere liceret, nihil mihi occurrit, cur nos beatos appellare dubitaremus. uiximus enim magna mentis tranquillitate ab omni corporis labe animum uindicantes et a cupiditatium facibus longissime remoti, dantes, quantum homini licet, operam rationi, hoc est secundum diuinam illam partem animi uiuentes, quam beatam esse uitam hesterna inter nos definitione conuenit; atqui, ut opinor, nihil inuenimus, sed tantummodo quaesiuimus ueritatem. potest igitur sola inquisitione ueritatis, etiamsi eam inuenire minime possit, homini beata uita contingere. [*]( 12 cf. Retract. I 1, G ) [*]( 1 odiae Pml re*perrire (p ras.) P 2 seduo*Pml 3 renuentibus HMPm2T sureximus Pml 4 uariaqu#o (a ras.) P 5 sensiset Pml 6 sermoni miscere edd. cum] cum iam Tm 7 sed] se Pml persuaiq; Tml 8 patarentur Pml a balneas Pml 9 post tridie P post cum die Tml consedisemus Pm] proferre Pml 10 ceperatis Pml 13 obtauerim T nisi om-Mm1 14 intercessises Pml intercessisset M 17 igitur] enim Tml xacillime esse edd. 18 liceret uiuere M 19 occurreret M 21 cubiditatium (b in p corr.2) P cupiditatum MT edd. faucibus M 22 illam diuinam edd. 23 uitam esse edd. 24 atqui] atque Hedd. ut om.M tatummodo Pml 25 uiritatis Tml 26 minime inuenira M )

13
nam definitio tua uide quanta facilitate excludatur notione communi. etenim errare esse dixisti semper quaerere et numquam inuenire. quid, si quisquam nihil quaerat et interrogatus uerbi gratia, utrumnam modo dies sit, temere statimque noctem esse opinetur atque respondeat, nonne tibi uidetur errare? hoc igitur erroris genus uelimmanissimum non conplexa est definitio tua. quid, si etiam non errantes conplexa est, potest definitio ulla: esse uitiosior? nam quis Alexandriam quaerat et ad eam recto pergat itinere, non opinor potes eum errantem uocare. quid, si eandem uiam uariis impedimentis causis longo agat tempore et in ea morte praeueniatur, nonne et semper quaesiuit et numquam inuenit nec errauit tamen? — Non, inquit ille, semper quaesiuit.

Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. inde enim prorsus nihil ad rem pertinet definitio tua; non enim ego beatum esse dixi, qui semper quaerat ueritatem. quod ne fieri quidem potest, primo quia non semper homo est, deinde quia non ex quo tempore incipit esse homo, eo iam potest aetate impediente uerum quaerere. aut si semper id putas dicendum, si nihil temporis, quo iam quaerere potest, perire patitur, rursus tibi Alexandriam redeundum est. fac enim quemquam, ex quo tempore iter agere uel aetate uel negotio sinitur, pergere occipere illam uiam atque, ut supra dixi, cum deuiet nusquam, antequam perueniat, tamen uita excedere, multum profecto errabis, si tibi errasse iste uidebitur, quamuis omni quo potuit tempore nec quaerere desierit nec inuenire potuerit quo pergebat. quam ob rem si et mea descriptio uera et secundum eam non errat ille, qui perfecte quaerit, quamuis non inueniat ueritatem, beatusque est ob eam rem, quod secundum rationem uiuit, tua uero definitio et frustrata est et, si non esset, nihil eam curare [*]( 1 uide quaeso a 2 dixisti esse edd. 3 quaerit M intergatus Pml 4 sit dies M sittemere (te s. m2) P adque Pml 6 quod Tml 7 conplexa P potestne HMPm2 edd. uitio*sior (r ras.) P 8 querat P 9 impedimentis HP impedimenti M impeditus T edd. 10 nonne & (pr. n et & m2) P 13 ammones MPml 17 eo] ex eo HMm2Ta 19patiatur T 21 accipere HMPmZT uiam] u. ut cęperat nequissime pergere a 22 numquam M 23 uidetur a omni om.JI 24 desierit (erit s.l.m2) P potuit Tml 25 si] sic Ta uera] uera estHMT edd. 26 ueniat P 27 beatus M rationem (e ex u corr.) P 28 fustrata Pml frustra T pr. est** (& ras. ei ei s. m2) P )

14
deberem, si ex eo solum, quod ego definiui. satis causa firmata est, cur quaeso nondum est ista inter nos quaestio dissoluta?

Hic Trygetius: Dasne, inquit, sapientiam rectam uiam esse uitae? — Do, inquit, sine dubio; sedtamenuolo mihi sapientiam definias, ut sciam, utrum quae mihi eadem tibi esse uideatur. — Et ille: Parum tibi, ait. uidetur definita hoc ipso, quod nunc interrogatus es? etiam quod uolui concessisti. si enim non fallor, recta uia uitae sapientia nominatur. — Tum Licentius: Nihil mihi tam ridiculum quam ista definitio uidetur, inquit. — Fortasse, ait ille; pedetemtim tamen quaeso, ut ratio praeueniat risum tuum; nihil enim est foedius risu inrisione dignissimo. — Quid enim, ait ille, nonne fateris uitae mortem esse contrariam ? — Fateor, ait. — Mihi igitur. inquit ille, uia uitaenullamagis uidetur quam ea, qua quisque pergit. ne in mortem incidat. — Adsentiebatur Trygetius. — Ergo si uiator quispiam deuerticulum uitans, quod a latronibus obsideri audierit, recta ire pergat atque ita euadat interitum, nonne et uiam uitae et rectam secutus est? et eam sapientiam nominat nemo? quomodo igitur omnis recta uitae uia sapientia est ? — Concessi enim esse, sed non solam. — Definitio autem nihil conplecti debuit, quod esset alienum. itaque rursus defini, siplacet: quid tibi uidetur esse sapientia?

Diu ille tacuit; deinde: En, inquit, iterum definio, si hoc tu numquam finire statuisti. sapientia est uia recta, quae ad ueritatem ducat. — Similiter et hoc, inquit ille, refellitur; nam cum apud Uergilium Aeneae dictum est a matre: perge modo et, qua te ducit uia, dirige gressum, sequens hancuiam ad id, quod dictumerat, id est ad uerum, peruenit. contende, si placet, ubi pedem ille incedens posuit. sapientiam [*](25 Uerg. Aen. I 401 ) [*](1 solo MT 4 uitae esse edd. 5 et eadeni a esse tibi M 6 intergatus Pml 7 si enim non] nisi enim T recta] non falso recta Tm 8 li** centius P 10 peiletemptim Pm2 pedetentim HIll perneniat Pml 11 est om.M risu] irrisu M 13 ille om.M ea] eo HP 15 quisspiam qui P quispiam qui HM diuerticulum M Pm\'? edd. 16 ire] uia HmlJI ita om,M 17 eam] eam uiam Mm2 nemo nominat T 18 concessisti Mm2 in mg. 20 rursiis otn.T uideatur T esse om..M 23 ducit M dum m aput Pml uirgilium MPm2Tedd. 24 aenaeae P 25 dirigessum Pml 26 anc Pml 27 contende modo ci )

15
posse dici; quamquam stulte prorsus istam descriptionem tuam conor effringere; nam causam meam nulla plus adiuuat. etenim sapientiam non ipsam ueritatem, sed uiam, quae ad eam ducat, esse dixisti. quisquis ergo hac utitur uia, sapientia profecto utitur, et qui sapientia utitur, sapiens sit necesse est; sapiens igitur erit ille, qui perfecte quaesierit ueritatem, etiamsi ad eam nondum peruenerit. nam uia, quae ducit ad ueritatem, nulla, uti opinor, intellegitur melius quam diligens inquisitio ueritatis. hac igitur sola uia utens iam iste sapiens erit. et nemo sapiens miser; omnis autem homo aut miser aut beatus: beatum igitur faciet non tantum inuentio, sed ipsa per se inuestigatio ueritatis.

Tum ille arridens: Merito mihi, inquit, ista contingunt, dum aduersario in re non necessaria fidenter assentior; quasi uero ego sum magnus definitor aut quidquam in disputando magis superuacaneum puto. quis enim modus erit, si ego rursus uelim definiri abs te aliquid et rursus eiusdem definitionis uerba et consequentium item singillatim omnia fingens, quod nihil intellegam, definiri flagitem? nam quid planissimum non meo iure definiri cogam. si iure a me sapientiae definitio postulatur? cuius enim uerbi in animis nostris apertiorem notionem natura esse uoluit quam sapientiae ? sed nescio quo modo, cum mentis nostrae ueluti portum notio ipsa reliquerit et uerborum sibi quasi uela tetenderit, occurrent statim calumniarum mille naufragia. quam ob rem aut definitio sapientiae ne requiratur aut iudex noster in eius patrocinium dignetur descendere. — Tum ego, cum iam stilum nox impediret et quasi de integro magnum quiddam disserendum uiderem oboriri, in alium diem distuli. nam disputare coeperamus sole iam in occasum declinante diesque paene totus cum in rebus rusticis ordinandis tum in recensione primi libri Uergilii peractus fuit. [*]( 1 quanquam Pm2Tm2 descritionem Pml effringere eonor edd. 2nulla plus] nullatenus a 3 [ueri] tatem sed-ducat om.Pml; add.m\'2 in mg. ducitJI 4 uia utitur.l/ 5 erat Pml 7 uiā Tm1 ducat T ad] a Pml melius intelligitur Tml 9 et] at Tm 12 inquid Pml 14 sum P sim HMT 15 putem edd. 16 consequentiam M singulatim Mm2T 17 definire Pa 18 definireHPa uere ex iure Pm2 20 aptiorem Pml 21 reliquaerit Pml 22 tetenderint T occurrant (rant et quattuor uerla, quae sequmatur, in ras.)II occurrerint T 24 ne] noii a discendere P 28 cam] tum M 20 uirgilii MT per*actus (h ras.) P )

16