Contra Academicos

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.

Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus, uideturne tibi non inuento uero beate posse uiui, si tantum quaeratur? — Repeto, inquit, sententiam illam meam: minime uidetur. — Uos, inquam, quid opinamini ? — Tum Licentius: Mihi prorsus, inquit, uidetur. nam maiores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo solo, quod uerum quaerebant, bene beateque uixerunt. — Ago gratias, inquam, quod cum Alypio me iudicem fecistis, cui, fateor, inuidere [*]( 3 Cic. Hort. frag. 36 Miiller (August. Trin. XIII 4, 7) cf. Tusc. V ae 12.15 cf. Retract. 11,5 ) [*]( 1 del*egare (a ras.) P possim edd. 2 quicquam (c ex d) P ex*pectetis (s ras.) P 3 ragationem Pml interrogationem Pm2 rogationem rogati- onem T 4 abque Pml 5 ipsum om.M 6 tum T 7 hec (i s. e) T 3 sentiam Pml flagitauissem M 9 enim om.Jl 12 cesses PmlTml 14 quit Pm] 15 peto Ma aliud esse edd. 17 quae M quaeq; quae a 19 beata M optimum] ultimum T pr. 22 non om-M 23 inquam ex inquit corr. Pml 24 tunc MT uide*tur (n ras.) P pr. inquit mihi uidetur M 2G uixrt***P 27 fecestis Tml )

8
iam coeperam. quoniam igitur alteri uestrum uidetur beatam uitam sola inuestigatione ueritatis, alteri non nisi inuentione posse contingere, Nauigius autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem se uelle transire, magno opere specto, quales sententiarum uestrarum patroni esse possitis. res enim magna est et diligenti discussione dignissima. — Si res magna est, ait Licentius, magnos uiros desiderat. — Noli quaerere, inquam, praesertim in hac uilla, quod ubiuis gentium reperire difficile est, et potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est et qua tibi ratione uideatur. nam et maximae res cum a paruis quaeruntur, magnos eos solent efficere.

Quoniam te, inquit, uideo magno opere nos urgere, ut aduersum inuicem disputemus, quod te utiliter uelle confido, quaero, cur beatus esse non possit qui uerum quaerit, etiamsi minime inueniat. — Quia beatum, inquit Trygetius, uolumus esse perfectum in omnibus sapientem. qui autem adhuc quaerit, perfectus non est. hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non uideo. — Et ille: P test apud te uiuere, inquit, auctoritas maiorum? — Non omnium. inquit Trygetius. — Quorum tandem? — Ille: Eorum scilicet, qui sapientes fuerunt. — Tum Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens non uidetur? — Ego, ait, Graecus non sum; nescio Carneades iste qui fuerit. — Quid, inquit Licentius, de illo nostro Cicerone quid tandem existimas ? — Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit. — Et ille: Ergo eius de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis? — Habet, inquit. — Accipe igitur quae sit; nam eam tibi excidisse arbitror. placuit enim Ciceroni nostro beatum esse, qui ueritatem inuestigat, etiamsi ad eius inuentionem non ualeat peruenire. — Ubi hoc, inquit, Cicero dixit? — Et Licentius: Quis ignorat eum adfirmasse uehementer nihil ab homine [*]( 26.29 cf- Cic. Hort. frag. 101 Miiller ) [*]( 1 uestri H 2 solam P continge*re T 4 magnopere HJIT edd. 4 expecto Tin 5 patroni (ni add. m2) P positis Pml 8 re*pe*rire (p et r ras.) P repperire T et] sed r edd. explica cur] explicatur 9 prola*tum P 12 magnopere HMT edd. 14 etia*si P 15 qui* (a s. ras. m2) P 16 autem orn.M 18 aput Pml uincere inquit T inquit uiuere edd. maiorum (ma s.l.) P 19 ille (e in i mut, m. post.) P 20 carnedes Pml 22 qui] quis (s s. m2) T 24 aput Pml aliquis T pr. )

9
percipi posse nihilque remanere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem ueritatis, propterea quia, si incertis rebus esset assensus, etiamsi fortasse uerae forent. liberari errore non posset, quae maxima est culpa sapientis? quam ob rem si et sapientem necessario beatum esse credendum est et ueritatis sola inquisitio perfectum sapientiae munus est, quid dubitamus existimare beatam uitam etiam per se ipsa inuestigatione ueritatis posse contingere?

Tum ille: Licetne tandem ad ea. quae temere concessa sunt, rursum redire ? — Hie ego: Illi hoc non solent concedere, inquam. quos ad disputandum non inueniendi ueri cupiditas sed ingenii iactantia puerilis inpellit. itaque apud Ille, praesertim cum adhuc nutriendi educandique sitis, non solum conceditur sed etiam in praeceptis habeatis uolo ad ea uos discutienda redire oportere, quae concesseritis incautius. — Et Licentius: Non paruum in philosophia profectum puto, inquit, cum in conparatione recti uerique inueniendi contemnitur a disputante uictoria. itaque libenter obsequor praeceptis et sententiae tuae et Trygetium ad id, quod temere se concessisse arbitratur — res enim mei iuris est — redire permitto. — Tum Alypius: Suscepti a Ille officii nondum partes esse uosmet ipsi mecum recognoscitis. sed quoniam iam dudum disposita profectio interrumpere me conpellit, pro meo quoque munere geminatam sibi potestatem particeps mecum iudicii non rennuet usque in reditum meum; uideo enim hoc uestrum certamen longius progressurum. — Et cum discessit: Quid,inquit Licentius,temere concesseras? profer. — Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse sapientem. — Ergone Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua philosophia et incoata est et perfecta? — Etsi concedam, inquit, esse sapientem, non omnia tamen eius probo. — Atqui oportet multa eius alia [*](1 percipi posse (pi et all. s m2 ) P sapienti (sa add. m2) P 2 proterea Pml 3 ascensus P ab errore m 4 sepientis (corr. m2) P **si (et ras.) /\' 10 redire rnrsum edd. 11 inueui*endi (r ras.) P 12 puerilis iactantia m impellit (m ex n m2) P aput Pml 15 harum HMP 16 com PHil cumparatione Tml 18 se teniere edd. 21 quoniamj quoniam id T edd. 23 renuet HPm2T renuit JI 24 discessisset Mm2Ta quod Hm2Ma profer] promeT 25 inquit dedi T 26 pliisofia Pml 27 inclioata HMPm2Tm2 sapientem esse M 29 probo∗∗∗∗∗ (probo ras.) T oportet sr operet corr. Pm2 alia* (s ras.) T )

10
refellas, ut non inpudenter hoc, de quo agitur, inprobare uidearis. — Quid, si hoc solum non recte illum sensisse adfirmare paratus sum? uestra, ut opinor, nihil interest, nisi cuius ponderis ad id quod uolo adserendum rationes adferam. — Perge, inquit ille. — Quid enim, inquit, audeam contra eum, qui se Ciceronis aduersarium profitetur?

Hic Trygetius: Uolo attendas, ait, tu iudex noster, quem ad modum superius beatam uitam definieris; dixisti namque eum beatum esse, qui secundum eam partem animi uiuit, quam ceteris conuenit imperare. tu autem, Licenti, uolo uel nunc mihi concedas — iam enim libertate, in quam maxime nos uindicaturam se philosophia pollicetur, iugum illud auctoritatis excussi - perfectum non esse, qui adhuc ueritatem requirat. — Tum ille post diuturnum silentium: Non concedo, inquit. - Trygetius: Cur quaeso? explica. istic sum enim et aueo audire, quo pacto possit et perfectus homo esse et adhuc quaerere ueritatem. — Hic ille: Qui ad finem, inquit, non peruenit, fateor, quod perfectus non sit. ueritatem autem illam solum deum nosse arbitror aut forte hominis animam, cum hoc corpus, hoc est tenebrosum carcerem, dereliquerit. hominis autem finis est perfecte quaerere ueritatem; perfectum enim quaerimus, sed tamen hominem. — Et Trygetius: Non igitur potest beatus esse homo. quomodo enim, cum id quod magno opere concupiscit adsequi nequeat? potest autem homo beate uiuere, si quidem potest secundum eam partem animi uiuere, quam dominari in homine fas est. potest igitur uerum inuenire. aut colligat se et non concupiscat uerum, ne, cum id adsequi non potuerit, necessario miser sit. — At hoc ipsum est beatum hominis, ait ille, perfecte quaerere ueritatem; hoc enim est peruenire ad finem, ultra quem non potest progredi. quisquis ergo minus instanter quam oportet ueritatem quaerit, is ad finem hominis non peruenit; quisquis autem tantum, quantum homo potest ac debet, dat operam [*](1 n** (on ras.) P inpudenter (e alt. ex u m2) P probare HmlPml 2 quid] quia T sensisse illuni edd. sim T ex corr. 4 adadserendum P inquid Pml quit Pml 5 inquit om. T 6 trygenus Pml 11 illud iugumM 12 requirit a 13 et trygetius T 14 habeo HMPa adeo T 15 ueritatem quaerere M 17 auforte Pml aut si forte HMa 18 alt. est] et M 21 magno*pere (0 ras.) P magnopere HMT 26 ad P 27 est enim edd. 28 quę P 29 quaerit ueritatem T nominis-autem add. Pm2 in ntg. 30 quatum Pml *ac (h ras.) P )

11
inueniendae ueritati, etiamsi eam non inueniat, beatus est; totum enim facit, quod ut faciat, ita natus est. inuentio autem si defuerit, id deerit quod natura non dedit. postremo cum hominem necesse sit aut beatum esse aut miserum, nonne dementis est eum, qui dies noctesque quantum potest instat inuestigandae ueritati, miserum dicere? beatus igitur erit. deinde illa definitio mihi, ut arbitror, uberius suffragatur; nam si beatus est, sicuti est, qui secundum eam partem animi uiuit, quam regnare ceteris conuenit, et haec pars ratio dicitur, quaero, utrum non secundum rationem uiuat qui quaerit perfecte ueritatem. quod si absurdum est, quid dubitamus beatum hominem dicere sola ipsa inquisitione ueritatis?

Mihi, ait ille, nec secundum rationem uiuere nec beatus omnino quisquis errat uidetur. errat autem omnis, qui semper quaerit nec inuenit. unde tibi unum e duobus monstrandum est, aut errantem beatum esse posse aut eum, qui quod quaerit numquam inuenit, non errare. — Hic ille: Beatus errare non potest. et cum diu siluisset: Non autem errat, inquit. cum quaerit, quia ut non erret quaerit. — Et Trygetius: Ut non erret quidem, inquit, quaerit, sed errat, cum minime inuenit. ita autem tibi profuturum putasti, quod errare non uult, quasi nemo erret inuitus aut quisquam omnino erret nisi inuitus. — Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet: Definiendum uobis est, inquam, quid sit error; facilius enim eius fines potestis uidere, in quem iam penitus ingressi estis. — Ego, inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum, quamuis errorem definire sit facilius quam finire. — Ego, ait ille, definiam, quod mihi facillimum est non ingenio, sed causa optima. nam errare est utique semper quaerere, numquam inuenire. — Ego, inquit Licentius, si uel istam definitionem facile possem refellere, iam dudum causae meae non defuissem. sed quoniam aut res ipsa per se ardua est aut ita mihi apparet, peto a uobis, ut usque in crastinam lucem quaestio [*](1 ueritatis HMm1P etiamsi] is etiamsi Tm eam om-M 2 pr. fecit T ita om. Test om.M 5 ut ritatis HP 7 sicut a 9 pars ratio (a pr. et o s. m2) P 10 quae**rit (qe ras.) P ueritataem P 11 ipsa sola 31 inuestigatione M 13 qui] quisquis T 14 unum] unum iam Tm e] de T monstratum P 15 es*se P nonquam T 18 pr. quaerit] perfecte quaerit Tm quaerit inquit T 20 non milt] ille non unIt T edd. 21 errat M 23 fines eius T 25 falius Pm] 27 quere∗T inuenire] reperire M 28 pos**sem P )

12
differatur, si nihil hodie quod respondeam reperire potuero, cum id sedulo mecum ipse uoluam. — Quod cum concedendum putarem non rennuentibus ceteris, deambulatum ire surreximus nobisque inter nos multa uariaque sermocinantibus ille in cogitatione defixus fuit. quod cum frustra esse sensisset, relaxare animum maluit et nostro se miscere sermoni. postea cum aduesperasceret, in eundem conflictum redierant; sed modum inposui persuasique, ut in alium diem differri paterentur. inde ad balneas.