De Fide et Symbolo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Credentes itaque in deum patrem omnipotentem nullam creaturam esse, quae ab omnipotente non creata sit, existimare debemus. et quia omnia per uerbum creauit, quod uerbum et ueritas dicitur et uirtus et sapientia dei multisque aliis insinuatur uocabulis qui nostrae fidei Iesus Christus dominus commendatur, liberator scilicet noster et rector filius dei — non enim uerbum illud, per quod sunt omnia condita, generare potuit nisi ille, qui per ipsum condidit omnia -

credimus etiam in Iesum Christum filium dei patris unigenitum, id est unicum, dominum nostrum. quod tamen uerbum non sicut uerba nostra debemus accipere, quae uoce atque ore prolata uerberato aere transeunt nec diutius manent quam sonant; manet enim illud uerbum incommutabiliter. [*](16 cf. Ioh. 14, 6 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 ipse] pie M formari posse VO 2 in illo et de illo M 8 unus unus P 4 quiapropter P1 5 credimus bd deum omnia 0 deum om. Sf qui 0 si etiam 0 6 esset M 7 primo TN 8 formara ex formaret S quecunque T quaeque M 10 scripturarft sup. expo sententiarfl m. 2 A 11 fecisse de nihilo bd 15 estimare Ay estimare FSTNVO 16 ac sapientia FSTNAVO7 17 quibus PТТjfOj 18 dominus noster M commendaretur y liberator om. F/lTNVf scilicet] scilicet saluator TN 19 facta sunt A 20 condita om. A ille om. 0 ipsum] illum R 21 in om. M patris omnipctentis 0 2\'2 doininum] deum S 24 ore s. l. F 25 incommutabiliter-oumia om. 0 )

7
nam de ipso dictum est, cum de sapientia diceretur: in se ipsa manens innouat omnia. uerbum enim patris ideo dictum est, quia per ipsum innotescit pater. sicut enim uerbis nostris id agimus, cum uerum loquimur, ut noster animus innotescat audienti et quidquid secretum in corde gerimus per signa huius modi ad cognitionem alterius proferatur: sic illa sapientia, quam deus pater genuit, quoniam per ipsam innotescit dignis animis secretissimus pater, uerbum eius \'conuenientissime nominatur.

Inter animum autem nostrum et uerba nostra, quibus eundem animum ostendere conamur, plurimum distat. nos quippe non gignimus sonantia uerba, sed facimus: quibus faciendis materia subiacet corpus. plurimum autem interest inter animum et corpus. deus uero, cum uerbum genuit, id quod est ipse genuit, neque de nihilo neque de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. hoc enim et nos conamur, cum loquimur, si diligenter consideremus nostrae uoluntatis adpetitum, non cum mentimur, sed cum uerum loquimur. quid enim aliud molimur, nisi animum ipsum nostrum, si fieri potest, cognoscendum et perspiciendum animo auditoris inferre? ut in nobis quidem ipsi maneamus nec recedamus a nobis et tamen tale indicium, quo fiat in altero nostra notitia, proferamus, ut, quantum facultas conceditur, quasi alter animus ab animo, per quem se indicet, proferatur. [*]( 1 Sap. 7, 27 ) [*]( 1 cum] quod FVf dicitnr y 2 ipso P enim] uero r autem Obd 3 enim JB: ergo FASa TPNMVObd 4 id] illud (semper fere pro id) M uerum] uerbum P locuntur V 5 quicquid (semper c) FASP in om. RSPTNMOx 8 dignis] ignis FSY\'( dignis (d s. I.) A (JigaU? (in mg. dignis) M signis b, om. TN animi FSV patris FSA I Vr 13 faciendis] subiacendis P subiacit FISI corporis R 14 animam TN 16 se om. VM id est V in hoc M 17 si] ca 0 18 comentimur Sl 19 enim om. A ipsum animum VM 20 proficiendum M 21 ipsi quidem F ASTNO Vrbd quidem om. TN 22 a nobis recedamus y indicium tale M quod R 23 noticia F concedit AFSTNVOy )

8
id facimus conantes et uerbis et ipso sono uocis et uultu et gestu corporis, tot scilicet machinamentis id, quod intus est, demonstrare cupientes, quia tale aliquid proferre non possumus; et ideo non potest loquentis animus penitus innotescere. unde etiam mendaciis locus patet. deus autem pater, qui uerissime se indicare animis cognituris et uoluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit: qui uirtus etiam eius et sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est et disposuit omnia. de quo propterea dicitur: adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter.

Quamobrem unigenitus filius dei neque factus est a patre, quia, sicut dicit euangelista, omnia per ipsum facta sunt, neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne deus sapiens sempiternam secum habet sapientiam suam; neque inpar est patri, id est in aliquo minor, quia et apostolus dicit: qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. hac igitur fide catholica et illi excluduntur, qui eundem dicunt filium esse, qui pater est, quia et hoc uerbum apud deum esse non posset nisi apud patrem deum et nulli est aequalis qui solus est; excluduntur etiam illi, qui creaturam dicunt esse filium, quamuis non talem, quales sunt ceterae creaturae. quantamcumque enim creaturam dicant, si creatura est, condita et facta est; [*](8 cf. I Cor. 1, 24 10 Sap. 8, 1 13 Ioh. 1, 3 17 Ptnl. 2, 6 ) [*](1 conante fetu uerbi F ASTYOr conantes fetu uerbi N 4 loquentis animus non potest M inde FV 5 mendacii V 6 pr. et om. V 7 est om. M 8 etiam uirtus .AFSrTNVObcl eius etiam M 10 a fine om. FSy disposuit M 14 sempiternus AVF2 15 habet secum PNM suam om. M 18 arbitratus om. P esse se FASTNMVOy equalem ATNMV(}r aequale (e fin. ex is) S 19 et illi om. P esse filium VO 20 esse-deum om. S qui-esse om. 7 21 posse 7 potest Pl possit AFVOS1 nisi om. r equalis est YO 22 illi om. RPM dicunt creaturam esse YO esse dicunt AFSjbd 23 tales M quantaque P 24 dicunt ASF1 )

9
nam idem est condere, quod creare. quamquam in latinae linguae consuetudine dicatur aliquando creare pro eo, quod est gignere; sed graeca discernit. hoc enim dicimus creaturam, quod illi xtfofwi uel xtlatv uocant; et cum sine ambiguitate loqui uolumus, non dicimus creare, sed condere. ergo si creatura est filius, quamlibet magna sit, facta est. nos autem in eum credimus, per quem facta sunt omnia, non in eum, per quem facta sunt cetera; neque enim aliter hic possumus accipere omnia, nisi quaecumque sunt facta.

Sed quoniam uerbum caro factum est et habitauit in nobis, eadem sapientia, quae de deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari. quo pertinet illud: dominus creauit me in principio uiarum suarum; uiarum enim eius principium caput est ecclesiae, quod est Christus hominem indutus, per quem uiuendi exemplum nobis daretur, hoc est uia certa, qua perueniremus ad deum. non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus, sicut dictum est primae nostrae creaturae: gustate, et eritis tamquam dii. huius igitur humilitatis exemplum, id est uiae, qua redeundum fuit, ipse reparator noster in se ipso demonstrare dignatus est, qui non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum [*](10 Ioh. 1, 14 13 Prou. 8, 22 18 Gen. 3, 5 21 Phil. 2, 6. 7 ) [*]( 1 id SP est om. F* est condere] cH dicitur M et creare P latina 0 2 ex consuetudine i creare om. VO 3 gignere creare YO greca F discirnit S creatura R 4 ctisma FSTNMVOf tisma A citsma P ctisin T ctistin FSNMVOf tistin A citsin P etiam M 6 quantumlibet 0 magna facta P est om. V 8 facta om. M aint M et cetera P neque-facta om. M hic aliter Pbd accipere possumus Pbd possimus FS1 10 habitabit R 12 in hominibus etiam M quo et M 13 initio TN 14 et caput b ecclesie est TNVO est om. FASPMb quod] qm M onl. b 15 homine Pbd uidendi M 16 daret 0 haec b recta AFSTNVOy peruenimus V 17 enim] tantum M 18 primo M 19 tamquam I sicut TNO 20 ipse fuit M semet AFSTNVO( 21 rapina R 22 esse se FPTNOx §qualem PTNVOf )

10
euacuauit, formam serui accipiens, ut crearetur homo principio uiarum eius, uerbum, per quod facta sunt omnia. quapropter secundum id, quod unigenitus est, non habet fratres, secundum id autem, quod primogenitus est, fratres uocare dignatus est omnes, qui post eius et per eius primatum in dei gratiam renascuntur per adoptionem filiorum, sicut apostolica disciplina commendat. naturalis ergo filius de ipsa patris substantia unicus natus est, id existens, quod pater est, deus de deo, lumen de lumine; nos autem non lumen naturaliter sumus, sed ab illo lumine inluminamur, ut sapientia lucere possimus; erat enim, inquit, lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. addimus itaque fidei rerum aeternarum etiam temporalem dispensationem domini nostri, quam gerere et ministrare nobis pro nostra salute dignatus est. nam secundum id, quod unigenitus est dei filius, non potest dici: fuit et erit, sed tantum: est, quia et quod fuit, iam non est, et quod erit, nondum est. ille ergo est incommutabilis sine condicione temporum et uarietate. nec aliunde arbitror manare illud, quod famulo suo Moysi tale nomen suum insinuauit. nam cum ab eo quaereret, si se populus, ad quem mittebatur, contemneret, a quo se diceret esse missum, responsum [*]() [*](2 cf. Ioh. 1, 3 4 cf. Luc. 8, 21 5 cf. Hebr. 2, 11 11 Ioh. 1, 9 ) [*](1 euacuauit] eiinaniuit AM homo om. M 2 eius] suam M uerbuin] quod est uerbum AFSVOf facta] creata RM 3 secundum om. AST\'NFlV1 id] aliud M 4 id] illud M 5 est om. M \'6 gratia BP nascimur R2P nascuntur M per] post 0 flliorum suorum M 7 filius dei V 8 est natus M id] id est P illud M exsistens V est om. M 9 pr. de om. Y1 lumen non V 11 possimus lucere VO enim om. P 13 itaque] etiam V om. 0 fide 8 14 nostril N FS non, sed er. A, om. TNVOr nobis et ministrare AFSTNVOybd 15 secundum om. M 16 id] illud M 19 manere FSMOf 21 quaereret] credetur quereret V 22 contempneret AFSPN se om P esse om. TN )
11
dicentis accepit: ego sum, qui sum. deinde subiunxit: haec dices filiis Israhel: qui est, misit me ad uos.

Ex quo iam spiritalibus animis patere confido nullam naturam deo esse posse contrariam. si enim ille est et de solo deo proprie dici potest hoc uerbum — quod enim uere est, incommutabiliter manet, quoniam quod mutatur, fuit aliquid, quod iam non est, et erit, quod nondum est — nihil habet deus contrarium. si enim quaereretur a nobis, quid sit albo contrarium, responderemus nigrum; si quaereretur, quid sit calido contrarium, responderemus frigidum; si quaereretur, quid sit ueloci contrarium, responderemus tardum, et quaecumque similia. cum autem quaeritur, quid sit contrarium ei quod est, recte respondetur: quod non est.

Sed per temporalem, ut dixi, dispensationem quoniam ad nostram salutem et reparationem operante dei benignitate ab illa incommutabili dei sapientia natura mutabilis nostra suscepta est, temporalium rerum salubriter pro nobis gestarum adiungimus fidem, credentes in eum dei filium, qui natus est per spiritum sanctum ex uirgine Maria. dono enim dei, hoc est sancto spiritu concessa nobis est tanta humilitas tanti dei, ut totum hominem suscipere dignaretur in utero uirginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens. cui temporali dispensationi multis modis insidiantur haeretici. sed [*](1 Ex. 3, 14 ) [*]( 1 accipit P audiuit M subiungit APTNFM subiungit et dicit YO baec] deinde P 2 dicis EFt dicens M me om. R 3 patere] potestate M 4 posse esse y contraria R illa P 5 dici potest proprie Y proprio M om. P enim om. Py 6 estque P maneat V 7 nihilj nihil ergo AFSrTNYObd 9 si enim TN sifrigidum om. Sf 11 sit om. AFSTNVOa contrarium om. V 12 que-»ri»r F quereretur ASVf ei contrarium 7 13 responditur F1 14 per om. P diximus TN quoniam legitur post Sed in bd 17 nobis] uerbis M 18 est om. M 19 maria uirgine M dei om. 0 20 spiritu sancto APV est nobis VO tanti om. TN 21 utro Fl 23 dispensatione temporali A dispensatione 0 )

12
quisquis tenuerit catholicam fidem, ut totum hominem credat a uerbo dei esse susceptum, id est corpus, animam, spiritum, satis contra illos munitus est. quippe cum ista susceptio pro salute nostra gesta sit, cauendum est, ne, cum crediderit aliquid nostrum non pertinere ad istam susceptionem, non pertineat ad salutem. et cum homo excepta forma membrorum, quae diuersis generibus animantium diuersa tributa est, non distet a pecore nisi rationali spiritu, quae mens etiam nominatur, quomodo sana est fides, qua creditur, quod id nostrum susceperit dei sapientia, quod habemus commune cum pecore, illud autem non susceperit, quod inlustratur luce sapientiae et quod hominis proprium est?