Quoniam scriptum est et apostolicae disciplinae robustissima auctoritate firmatum. quia iustus ex fide uiuit, eaque fides officium a nobis exigit et cordis et linguae — ait enim apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem — oportet nos esse et iustitiae memores et salutis, quandoquidem in sempiterna iustitia regnaturi a praesenti saeculo maligno salui fieri non possumus, nisi et nos ad salutem proximorum nitentes etiam ore profiteamur fidem, quam corde gestamus: quae fides ne fraudulentis calliditatibus haereticorum possit in nobis aliqua ex parte uiolari, pia cautaque uigilantia prouidendum est. est autem catholica fides in symbolo nota fidelibus memoriaeque mandata quanta res passa est breuitate sermonis: ut incipientibus atque lactantibus eis, qui in Christo renati sunt, nondum [*](4 Hab. 2. 4; Gal. 3, 11; Rom. 1, 17 6 Rom. 10, 10 ) [*]( 2 Eiusdem de fide (in mg. uel symbnlo) fol. 40 R Augustinus de fide catholica secundum breuitatem simboli fol. 54b F. Explicit liber II. aduersua manicheos sci augustini. Incipit eiusdem generaliter expositio de fide catholica secundum breuitatem symboli fol. 55* S fol. 27 P V Incipit liber de fide ac simbolo fol. 174 T Incipit expositio symboli beati augustini epi fol. 165 P Incipit liber sci augustini epi de fide ac (et N) symbolo fol. 29 N, A Incipit generalis expositio sci Augustini epi de fide katholica secundum breuitatem symboli fol. 88* y Liber sci ang de fide katholica fol. 67* 0 De fide et simbolo fol. 101 M 3 scriptum om. P õ a nobis exigit officium M eyuget 0 pr. et om. TNAOj 7 et om. TN 8 sempitena F 10 et om. VO profiteatur Fl 11 fidem] fide R 12 cogitationibus (s. I. f calliditatibus) A cupiditatibus (in mg. caliditatibus) M 14 fides catholica P symbulo (sic plerumque) F sinbolo M memoreque m. 1 7 meritoque P 15 quantam M breuitatS A 16 lactentibus TNfbd et nondum N ) [*]( 1* )
4
scripturarum diuinarum diligentissima et spiritali tractatione atque cognitione roboratis paucis uerbis credendum constitueretur, quod multis uerbis exponendum esset proficientibus et ad diuinam doctrinam certa humilitatis atque caritatis firmitate surgentibus. sub ipsis ergo uerbis paucis in symbolo constitutis plerique haeretici uenena sua occultare conati sunt: quibus restitit et resistit diuina misericordia per spiritales uiros, qui catholicam fidem non tantum in illis uerbis accipere et credere, sed etiam domino reuelante intellegere atque cognoscere meruerunt. scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis. sed tractatio fidei ad muniendum symbolum ualet: non ut ipsa pro symbolo gratiam dei consequentibus memoriae mandanda et reddenda tradatur, sed ut illa, quae in symbolo retinentur, contra haereticorum insidias auctoritate catholica et munitiore defensione custodiat.
Conati sunt enim quidam persuadere deum patrem non esse omnipotentem; non quia hoc dicere ausi sunt, sed in suis traditionibus hoc sentire et credere conuincuntur. cum enim dicunt esse naturam, quam deus omnipotens non creauerit, de qua tamen istum mundum fabricauerit, quem pulchre ordinatum esse concedunt, ita omnipotentem deum negant, ut non eum credant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura, quae iam fuerat et quam ipse non fecerat, uteretur; carnali scilicet consuetudine uidendi fabros [*]( 10 Es. 7, 9 ) [*]( 1 diuinarum scripturarum M diligentissime AFOV spiritnali AMOb 3 quid F quia M est M 4 firmate M 5 ergo] autem V paucis uerbis AFNOSTfbd in om. M sinbolo M 6 quid M 7 restitit et resistit] resistit et resistit V restitit et restitit 7 8 non tantum om. V illis] hie AFNOSTVy 10 intellegitis BF 11 monendum P minuendum M 13 mandata AFNVy tradantur VM 15 munitiore F* munitione PV munitiori TN ac defensione V defensionis P custodiant TN 16 enim] uero 7 17 non-dicere om. V sed quia M 20 fabricauerit] creanerit YO 21 ornatum Pb contendant P esse deum YO 23 natura scilicet P 24 sicut carnali VO consuetudinem F uiuendi P fabri VO )
5
et domorum structores et quoslibet opifices, qui, nisi adiuuentur parata materia, ad effectum suae artis peruenire non possunt, ita intellegunt fabricatorem mundi non esse omnipotentem, si mundum fabricare non posset, nisi eum aliqua non ab illo fabricata natura tamquam materies adiuuaret. ac si omnipotentem deum fabricatorem mundi esse concedunt, fateantur necesse est ex nihilo eum fecisse quae fecit. non enim aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum esset omnipotens, quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem de limo, non utique fecit ex eo, quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus est, ex nihilo fecerat. et si ipsum caelum et terram, id est )mundum et omnia, quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: qui fecisti mundum ex materia inuisa, uel etiam informi, sicut nonnulla exemplaria tenent, nullo modo credendum est illam ipsam materiam, de qua factus est mundus, quamuis informem, quamuis inuisam, quocumque modo esset, per se ipsam esse potuisse tamquam coaeternam et coaeuam deo; sed quemlibet modum suum, quem habebat, ut quoquo modo esset et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente deo, cuius beneficio est res non solum quaecumque formata, sed etiam quaecumque formabilis. inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit formam, formabile autem potest accipere. sed qui
[*]( 13 Sap. 11, 18 ) [*]( 1 quilibet V quibuslibet 0 3 ita etiam Sbd 4 possit FSATNVy 5 fabricata ab illo FVO ac B: at PM aut FASTNVOabd 7 nichilo P 8 non esse V 9 ex] ab V 10 fecit om. P 11 terra RS lima P si om. M 12 terra R ipsum mundum P 14 etiam om. P etiam nonnulla M 15 modo credent nullo modo credendum M ipsam illam M 16 quanuis A 17 quocunque A quoque M esset] esse FA om. STNVj 18 tanquam A coeternam SP coeuam FS 19 quem A om. TN habeat FSOI habebat V quoquo] quo SPMVO 20 possit FSA*VOf babeat V 21 omnipotenti FV 22 formataquaecumque in mg. sup. F 23 hoc om. A iam er. A 24 acceperit M ) 6
praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, et ideo ipse unus est, qui cuilibet rei non solum, ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit adtribuit. quapropter rectissime creditur omnia deum fecisse de nihilo: quia etiam si de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecumque formata sunt. hoc autem diximus, ne quis existimet contrarias sibi esse diuinarum scripturarum sententias, quoniam et omnia deum de nihilo fecisse scriptum est et mundum esse factum de informi materia.