De Fide et Symbolo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Detestandi autem etiam illi sunt, qui dominum nostrum Iesum Christum matrem Mariam in terris negant habuisse, cum illa dispensatio utrumque sexum, et masculinum et femininum, honorauerit et ad curam dei pertinere monstrauerit non solum quem suscepit, sed illum etiam, per quem suscepit, uirum gerendo, nascendo de femina. nec nos ad negandam Christi matrem cogit, quod ab eo dictum est: quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, sed admonet potius, ut intellegamus secundum deum non eum habuisse matrem, cuius maiestatis personam parabat ostendere aquam in uinum uertendo. quod autem crucifixus est, [*](19 Ioh. 2, 4 ) [*](1 quisquis] si quis AFS-(TNVObd si quisquis PM 2 esse susceptom a uerbo dei P a 8. I. A, om. FSMVOr 4 nostra salute PM sit gesta AFSfTNVObd sit om. M est autem AFSf VO aliquid] ad M 5 pertinere queat (re queat in ras.) A istam om. TN 6 homo om. N excepto R 7 est tributa (eat s. I. m. 2) F. V distat .AFS1 VO 8 rationale M nominantur M 9 id] illud M 13 autem om. M 14 Christum om. Y habuisse negant bd negent R 15 utrunque A 16 et-monetrauerit om. M dei] eius VO 17 sed-suscepit om. V suscipit P 18 uirum] uerum AFt minimi M negandum PV 19 Christi] michi Af 20 nondum michi M 21 Amonet Af amonet V eum om. P 23 aqua R secundum-est in mg. sup. F )

13
secundum hominem crucifixus est; et illa erat hora, quae nondum uenerat, quando dictum est: mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea, id est, qua te cognoscam. tunc enim ut homo crucifixus cognouit hominem matrem et dilectissimo discipulo humanissime commendauit. nec illud nos moueat, quod, cum ei nuntiaretur mater eius et fratres, respondit: quae mihi mater aut qui fratres et cetera? sed potius doceat ministerium nostrum, quo uerbum dei fratribus ministramus, parentes cum inpediunt, non eos debere cognosci. nam si propterea quisque putauerit non eum habuisse matrem in terris, quia dixit: quae mihi mater? cogatur necesse est et apostolus negare habuisse patres in terris, quoniam praecepit eis dicens: nolite nobis patrem dicere in terris; unus est enim pater uester, qui in caelis est.

Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium uiscerum, ut propterea recusanda uideatur talis domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant, quia et \'stultum dei sapientius est hominibus> et (omnia munda mundis* uerissime apostolus dicit. debent igitur intueri, qui hoc putant, solis huius radios, quem certe non tamquam creaturam dei laudant, sed tamquam deum adorant, per cloacarum fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi et [*]( 4 cf. Ioh. 19, 26. 27 13 Matth. 23, 9 17 I Cor. 1, 25 18 Tit. 1, 15 21 Manichaei ) [*]( 1 hora erat SPMOy nundum P 2 quid mihi et tibi AV mulier quid est OV 3 qua] qui M 4 crucifixua homo VO crucifixus est A 5 humanissime om. A 6 quod om. r nuntiarentur A2 enantiarentur M 8 docept V misterlUm V quo] quod cum TN qui VO uerbo B 9 eos om. TN 10 quisquis 0 in terris om. V 12 hllbuisse] habuisse (sup. exp. fuisse) F fuisse ASf 15 nobis FI VIO istam fidem M muniat S minuit M 16 domini] dei TN nostri] fi er. FT, om. AVO 17 sordidam sordidi VO sordidam om. M stultum est M 19 apostolus uerissime M dicit apostolus 1N et debent RP igitur om. RP 20 haec AFSPTNOy 21 clacarum F1 22 foetores F fctores AS quaecumque AFyPTNMVbd quecnmque S orribilia Fl horrida M )

14
in his operari secundum naturam suam nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum uisibilis lux uisibilibus sordibus sit natura coniunctior: quanto minus igitur poterat pollui uerbum dei non corporeum neque uisibile de femineo corpore, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus interuenientibus habitat maiestas uerbi ab humani corporis fragilitate secretius! unde manifestum est nullo modo potuisse uerbum dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculata est. non enim cum regit corpus atque uiuificat, sed cum eius bona mortalia concupiscit, de corpore anima maculatur. quodsi animae maculas illi uitare uellent, haec mendacia potius et sacrilegia formidarent.,

Sed parua erat pro nobis domini nostri humilitas in nascendo; accessit etiam, ut mori pro mortalibus dignaretur. humiliauit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis, ne quisquam nostrum. etiamsi mortem posset non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. credimus itaque in eum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus. addendum enim erat iudicis nomen propter temporum cognitionem. sepultura uero illa cum creditur, fit recordatio noui monumenti, quod resurrecturo ad uitae nouitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus uirginalis. nam sicut in [*]( 15 Phil. 2, 8 23 cf. Ioh. 19, 41 ) [*]( 1 hiis 0 suam naturam VO inde] in M aliqua om. M 2 sordiscere R 3 sit om. V si M potuit VO polli M 5 ibi V cum] cui P 7 sit fragilitate P secretus N ii nullo M uerbum dei nullo modo potuiese maculari N 8 quia (a m. 2 add.) V 10 meus eius M 11 uitare] ne uetare M 13 parua erat] paruerat F paruerat Sy para erat TN apparuit A apparuerat VO 14 accessit etiam] ita A etiam] et M mortalibus immortalis A dignaret 0 15 factus homo M usque ad mortem subditus M 16 morte autem R nostram M om. A 17 possit AFTNVOy 18 arbitrentur M itaque in eurn] ei M 19 Pontio om. 0 pylato 0 20 enim om. 7 21 fit] sit M monumenti noui M 22 monumenti] testamenti Pb resurrectio SM. 23 sic alt. M )

15
illo monumento nullus alius mortuus sepultus est nec ante nec postea, sic in illo utero nec ante nec postea quidquam mortale conceptum est.

Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum dei uocauit, quos conparticipes et coheredes suos esse dignatus est.

Credimus in caelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens: erunt sicut angeli in caelis, in illa ciuitate, quae est mater omnium nostrum Hierusalem aeterna in caelis. solet autem quosdam offendere uel inpios gentiles uel haereticos, quod credamus adsumptum terrenum corpus in caelum. sed gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum agere student, ut dicant terrenum aliquid in caelo esse non posse. nostras enim scripturas non nouerunt nec sciunt quomodo dictum sit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. non enim ita dictum est, quasi corpus uertatur in spiritum et spiritus fiat, quia et nunc corpus nostrum, quod animale dicitur, non in animam uersum est et anima factum; sed spiritale corpus intellegitur, quod ita spiritui subditum est, ut caelesti habitationi conueniat, omni fragilitate ac labe terrena [*]( 5 cf. Ephea. 1, 5 9 Matth. 22, 30 10 cf. Gal. 4, 26 17 I Cor. 15, 44 ) [*]( 1 est sepultus 7 antea 7 2 post 0 illo om. P utero uirginis P quicquam APTNMy 3 mortalem M 4 resurr. tertio die M tercio F tertia NO tercia V eurrexisse 0 5 prigenitum R secuturis M in om. V 6 uocauit (u ex b m. 1) R cum particeps M conparticipes et coheredes om. V 9 promisit nobis AFST- NOr erunt] etiJf 11 iherusalem TO ierusalem RNMVbd 13 caelo E sed] at PO plerunque A 14 phylosophorum AFSf student] solent P 15 aliquid terrenum M esse in celo V 16 nesciunt ASTNVOy est M 17 surget PM 18 corpus om. FVO 20 animam factum R 21 spiritui subditum] coaptandum P 22 celestis M ac] ac A hac S a M de P )

16
in caelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conuersa. haec est inmutatio, de qua item dicit apostolus: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur. quam inmutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit: et nos inmutabimur. sed ubi et quomodo sit in caelo corpus dominicum, curiosissimum et superuacaneum est quaerere; tantummodo in caelo esse credendum est. non enim est fragilitatis nostrae caelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.

Credimus etiam, quod sedet ad dexteram patris. nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse deum patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo occurrat; aut id ipsum, quod sedere pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur apostolus eos, qui commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem corruptibilis hominis. tale enim simulacrum deo nefas est christiano in templo conlocare; multo magis in corde nefarium est, ubi uere est templum dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. ad dexteram ergo [*]( 2 I Cor. 15, 51 17 Rom. 1, 23 ) [*]( 1 in stabilitatem A 2 mutatio VO item] iterum P om. 0 omnes quidem V 3 resurgimus FISt immutabitur Ax 4 docet idem cum om. M 5 dicit conditor M et] sed SATNVO, om. T 6 celum YM dominicum corpus AFSPTNMVOa superuacuum A 7 alt. eet om. P 8 nostrae-est in mg. sup. F 9 est] et ASV 10 aentire] capere P 11 sedit SlF* V dextram V 13 est om. M derfcerum 0 14 et sinistrum V animo om. TN id] illud M 15 poblitibus T nec M in om. AFSPTNVOyb 16 execratur ATNMVOa 17 incorruptibilis] incommutabilie V dei et incorruptibilis V in similitudinem om. 0 18 et corruptibilis 0 quale RM tale enim] quare ergo qm P symulachrum Y simulachrum SPTN 19 christiano] ut fanum P collocaremus P multo] eo P 20 est om. P uero MOV templum dei est FST..\\rVO-( a terrena] eterna P 21 dextram V ergo om. Oy )

17
intellegendum est dictum esse (in summa beatitudine\', ubi iustitia, pax et gaudium est, sicut ad sinistram haedi constituuntur, id est in miseria, propter iniquitatis labores atque cruciatus. sedere ergo quod dicitur deus, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas numquam caret, semper dignis digna tribuendo, quamuis in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti filii dei iudicis uiuorum atque mortuorum claritas indubitata fulsura sit.