De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. Ad quem articulum disputatio praemissa pel\'uenerit et quid discutiendum sit de residua quaestione.

Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam uero de dis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt, daemones quoque appellauerunt nomine deorum, quamquam et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iouem, quem uolunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero fateantur daemonem nuncupatum. Hi autem, qui omnes deos non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis [*]( 1 demonum, in marg. demoniord, e 2 haberent e; habebat a si haberet deum om. Cl a d, manu rec. sup. lin. C 3 inportauerunt V 7 dicituri l 8 alios nonos alios malos a 9 ad///uitam C in om. e aeternA, Ii m. 2 in ras., e 10 esse] eos e censebunt om. e In fine libri c̄tuli C AVRELI. AVGVSTINI. EPI. | DE CIVITATE DI. CONTRA I PAGANOS. FINIT. LIB. VIII. I INC. LIB. VII II. [ IN DNO AMEN. C Hic desinit codex d 17 laudisque J ludis// e 18 credere auderent] crederent a )

408
hominibus, qui perhibentur boni, merito mouentur daemonum factis, quae negare non possunt; eaque nullo modo a dis, quos omnes bonos uolunt, committi posse existimantes differentiam inter deos et daemones adhibere coguntur, ut, quidquid eis merito displicet in operibus uel affectibus prauis, quibus uim suam manifestant occulti spiritus, id credant esse daemonum, non deorum. Sed quia eosdem daemones inter homines et deos ita medios constitutos putant, tamquam nullus deus homini misceatur, ut hinc perferant desiderata, inde referant inpetrata, adque hoc Platonici, praecipui philosophorum ac nobilissimi, sentiunt, cum quibus uelut cum excellentioribus placuit istam examinare quaestionem, utrum cultus plurimorum deorum prosit ad consequendam uitam beatam quae post mortem futura est: libro superiore quaesiuimus, quo pacto daemones, qui talibus gaudent, qualia boni et prudentes homines auersantur et damnant, id est sacrilega flagitiosa facinerosa non de quolibet homine, sed de ipsis dis figmenta poetarum et magicarum artium sceleratam puniendamque uiolentiam, possint quasi propinquiores et amiciores dis bonis conciliare homines bonos, et hoc nulla ratione posse conpertum est.

CAPUT II. An inter daemones, quibus di superiores sunt, sit aliqua pars bonorum, quorum praesidio ad ueram beatitudinem possit humana anima peruenire.

Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem continere debebit de differentia (si quam uolunt esse) non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de [*]( ] boni perhib. v 2 quae] quia a 4 et homines, in marg. m. 2 i daemones, C 7 qui a 10 philos. praecipui e 11 sentiant s cum om. e 16 aduersantur, in marg.: spernunt detestantur e id est. in. marg. ideo, e 17 facinerosa C l k1; facinorosa a1 b1 p υ; ac facinor. 0 aa62 23 di] de C 27 de orn. e\' 28 derum C nec] sed m. 2 in ras. e )

409
differentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem pertinet quaestionem. Aput plerosque enim usitatum est dici, alios bonos alios malos daemones; quae siue sit etiam Platonicorum, siue quorumlibet sententia, nequaquam eius est neglegenda discussio, ne quisquam uelut daemones bonos sequendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios dis, quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a uero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.

CAPUT III. Quae daemonibus Apuleius adscribat, quibus cum rationem non subtrahat, nihil uirtutis adsignat.

Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum? Quando quidem Platonicus Apuleius de his uniuersaliter disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corporibus de uirtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti, si essent boni. Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium uero miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales esse perhibuit, non saltem inbutam munitamque uirtute passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam modo perturbationibus agitari. Verba namque eius de hac re ista sunt: Ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae [*]( 27 de deo Socr. p. 15, 13 Goldb. ) [*]( 1 illos] alios m. 2 in ras. e 2 alteque C a kl; lateque b lp q sex di k2 f v; lateque disiungunt m. 2 in ras. e 3 deSerentia C de om. s 5 Platon. philosophorum e 8 deos l 9 credidit e 10 ut] et e 13 rationabilis s 19 disputans l 21 si om. II boni essent v 23 minutamq., in marg. i munitam, C 24 inrationalibus l edere e )

410
solent haudquaquam procul a ueritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et euehere, illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari, et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant.\' Num est in his uerbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt animalia, uelut procellosum salum dixit passionum tempestate turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus conparandi sint. qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humana non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius uitae condicione patiuntur, mente inperturbata, resistunt, non eis cedentes ad aliquid adprobandum uel perpetrandum, quod exorbitet ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut non dicam deteriores, eo quo uetustiores et debita poena insanabiles) ipsius quoque mentis, ut iste appellauit, salo fluctuant, nec in ueritate adque uirtute, qua turbulentis et prauis affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt.

CAPUT IIII. De perturbationibus, quae animo accidunt, quae sit Peripateticorum Stoicorumque sententia.

Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus, quae Graeci rcdib], nostri autem quidam, sicut Cicero, perturbationes, quidam affectiones uel affectus, quidam uero, [*]( h so 1 aut quaquam, aut m. 2 in aud corr., C ores e 3 auersari s et ante mis. om. I miseri el 6 turbulae es\' 7 exultant C1, eiol/ant C2; exolant 11; excolant s 9 partes sup. lin. e ipsas m. 2 in ras. e mentes, es m. 2 in ras., e 10 salum sup. Un. C 12 qui!. littera erasa, C 14 inturbata 11 18 uerba eo usque ad debita m. 2 in ras. e quod 8 insanabilis 01 26 graece l pathen s quiquam a )

411
sicut iste de Graeco expressius, passiones uocant. Has ergo perturbationes siue affectiones siue passiones quidam philosophi dicunt etiam in sapientem cadere, sed moderatas rationique subiectas, ut eis leges quodam modo, quibus ad necessarium redigantur modum, dominatio mentis inponat. Hoc qui sentiunt, Platonici sunt siue Aristotelici, cum Aristoteles discipulus Platonis fuerit, qui sectam Peripateticam condidit. Aliis autem, sicut Stoicis, cadere ullas omnino huiusce modi passiones in sapientem non placet. Hos autem, id est Stoicos, Cicero in libris de finibus bonorum et malorum uerbis magis quam rebus aduersus Platonicos seu Peripateticos certare conuincit; quando quidem Stoici nolunt bona appellare, sed commoda corporis et externa, eo quod nullum bonum uolunt esse hominis praeter uirtutem, tamquam artem bene uiuendi, quae non nisi in animo est. Haec autem isti simpliciter et ex communi loquendi consuetudine appellant bona; sed in conparatione uirtutis, qua recte uiuitur, parua et exigua. Ex quo fit, ut ab utrisque quodlibet uocentur, seu bona seu commoda, pari tamen aestimatione pensentur, nec in hac quaestione Stoici delectentur nisi nouitate uerborum. Videtur ergo mihi etiam in hoc, ubi quaeritur utrum accidant sapienti passiones animi, an ab eis sit prorsus alienus, de uerbis eos potius quam de rebus facere controuersiam. Nam et ipsos nihil hinc aliud quam Platonicos et Peripateticos sentire existimo, quantum ad uim rerum adtinet, non ad uocabulorum sonum.

Ut enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum faciam, aliquid unum quod sit euidentissimum dicam. In libris, quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, uir [*]( 1 sicut iste m. 2 in ras. e 4 ad sup. lin. I 8 sicut/ istoici n fcandere illas s omnino ullas C 9 insipientem Cl 11 couincit C 12 istoici 8 sed commoda m. 2 in ras. e 13 et om. a eterna p •t 16 corporatione 8 17 parueexigua l 18 uocetur a 19 extimatione l a v pensetor 8 20 istoici s 25 sonum, on m. 2 in ras. C 27 aliquidi I m. 2 corr. euidentissime 81 28 uir om. a )

412
elegantissimi eloquii et multae undecumque scientiae, se nauigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico. Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breuiter adtingam, narrat A. Gellius, cum illud nauigium horribili caelo et mari periculosissime iactaretur, ui timoris expalluit. Id animaduersum est ab eis, qui aderant, quamuis in mortis uicinia curiosissime adtentis, utrumne philosophus animo turbaretur. Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit conloquendi uel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos nauis illa portabat, diues luxuriosus Asiaticus philosophum conpellat inludens, quod extimuisset adque palluisset, cum ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. At ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili eadem uerba ab homine simili audisset, respondit illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo diuite responsione depulso postea quaesiuit A. Gellius a philosopho non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset pauoris sui. Qui ut doceret hominem sciendi studio nauiter accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes nouimus. In eo libro se legisse dicit A. Gellius hoc Stoicis placuisse, quod animi uisa, quas appellant phantasias, nec in potestate est utrum et quando incidant animo, cum ueniunt ex terribilibus et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis [*]( 4 XVIIII, c. i ) [*]( 1 multae undecumque p; multae unde C1 l s, tin l in marg. nalde); multe eunde af; m. ac fecunde q; multae ac facundae C2 a b e k v Domb.; ̒scribere malim multae ac profundae\' Domb. 7 utrumne C p s v; utrum nec ll; utrum necne a b e l2 q α k f Domb. 9 loquendi a IJ..f 10 Iuxoriosus C 11 compellabat e existimuisset C 13 qui m. 2 in fine uersus C 20 sarcinola e stoice ei 22 crhys. I; chirs. e quo et 24 phansias ll 25 ueniant els terribilius et formidabilius s 26 rebus om. s sap. animumJ sapientissimum s )
413
animum moueant, ita ut paulisper uel pauescat metu, uel tristitia contrahatur, tamquam his passionibus praeuenientibus mentis et rationis officium; nec ideo tamen in mente fieri opinionem mali, nec adprobari ista eisque consentiri. Hoc enim esse uolunt in potestate idque interesse censent inter animum sapientis et stulti, quod stulti animus eisdem passionibus cedit adque adcommodat mentis adsensum; sapientes autem, quamuis eas necessitate patiantur, retinent tamen de his, quae adpetere uel fugere rationabiliter debent, ueram et stabilem inconcussa mente sententiam. Haec ut potui non quidem commodius A. Gellio, sed certe breuius et, ut puto, planius exposui, quae ille se in Epicteti libro legisse commemorat eum ex decretis Stoicorum dixisse adque sensisse.

Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus et perturbationibus animorum; utrique enim mentem rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda uel incommoda appellant, quamuis ea nolint dicere bona uel mala. Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est uita ista salusque corporis, non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, uitam illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur [*]( inmen ni V 3 te C 5 inter amo C 6 sapienti C e!sd\'\'tn om. e; eisque I 7 adque om. e 7 sqq. sapientes (sapientis l1)—patiantur, retinent-de. bent C ab Is a l; sapientis—patiatur, retinet-debet e p q V Domb. 9 effugere e 11 agellio m. 1 corr. in fine uersus C 14 ut pene a 17 rationem omiiso que C1 20 laue C1; lebe et accedunt Cl autemj enim 8 21 uel incommoda om. Cl 22 uel bona uel e 23 nichil b 24 se om. a sicut b l 26 et om. I 27 mentis C )

414
tempestatis inmanitas, non esse bona, quae illos quibus inessent facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec bona appellanda esse, sed commoda: uerborum certamini, non rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utrum aptius bona uocentur an commoda, dum tamen ne his priuetur non minus Stoicus quam Peripateticus pauescat et palleat, ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium uel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint, malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salua et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia uiolatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes, etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se contra rationem praeualere permittit; quin immo eis ipsa dominatur eisque non consentiendo et potius resistendo regnum uirtutis exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait: Mens inmota manet, lacrimae uoluuntur inanes.

CAPUT V. Quod passiones, quae Christianos animos adficiunt, non in uitium trahant, sed uirtutem exerceant.

Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana eruditio continetur. Deo quippe [illam] ipsam mentem subicit regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas [*]( 17 Aen. IIII. 449 ) [*]( 2 bonos m. 2 in ras. e 3 uerborum m. 2 in ras. e 4 atram ea m. 2 rescripta, e 7 extimando l1 ambos j tamen ne si e 8 istorumJ re r stoicorum Is 9 uel om. e retine C 10 mallere C 11 ifliustitia, in lineolis deletum, C 12 uiolatur] colatur 8 13 accidunt b e p s a k Ƒ; accedunt C; accedit a; accedant l; accidant qv 14 ria oai, s ipsa dominatur eis p 15 et] sed p v et potius resistendo sup. lis. C ai 16 discribit l 20 trahunt C 22 dina C 23 [illam] om. CI; illa p 8 a lJomb.; illam m. rec. sup. lin. C, rell. v mentem] manentem a subicimus e )

415
adque frenandas, ut in usum iustitiae conuertantur. Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe melius et humanius et piorum sensibus adcommodatius Cicero in Caesaris laude locutus est, ubi ait: \'Nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est.\' Quid est autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde conpassio, qua utique si possumus subuenire conpellimur? Seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, siue cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt. Unde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait [*]( 11 Lig. c. 12 ) [*]( 1 usum ab elp qs a. k /; usu C; usus v iusticia e 3 sea..... timeat om. I; in marg. m. 2 sed quare tristetur. nec utru timeat. n 4 nec u. timeat m. 2 in ras. e sed quid timeat sup. lin. C 8 quato C 9 naufragi VI 10 sensibus sup. lin. C 12 est om. C autem est e 14 consuboenire e 17 hanc m. 2 in ras. e; haec l loquitur 1 18 hanc non l 19 apicteti e 20 et crysippi qui huius m. 2 in ras. e crisyppi C 21 huiusmodi v et in e animos 8 24 accedunt l 2o nil C )
416
Tullius, uerbi controuersia iam diu torqueat homines Graeculos contentionis cupidiores quam ueritatis. Sed adhuc merito quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus, sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae conpassione subueniant, et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla passione turbatur. Hoc enim uerbum uindictae usurpauit effectus. non illius turbulentus affectus.

CAPUT VI. Quibus passionibus daemones confitente Apuleio exagitentur, quorum ope homines aput deos adserit adiuuari.

Qua interim de sanctis angelis quaestione dilata uideamus quem ad modum dicant Platonici medios daemones inter deos et homines constitutos istis passionum aestibus fluctuare. Si enim mente ab his libera eisque dominante motus huiusce modi paterentur, non eos diceret Apuleius simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Ipsa igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales sunt, in qua uirtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque [*]( 1 de orat. I, 11 22 de deo Socr. p. 15, 18 ) [*]( 1 torqueat C2 ablps; torque ad Cl; torquet eqkf7 homines, iri eum marg, otfif, e 2 adbac Cl 5 sancti////angeli b puniunt, iunt m. 2 in ras., e accipiant C 6 Dei om. I sime C 8 conauetudo I 9 propter m. 2 ex per corr. C 15 apuleio, 0 ex u corr., C 16 eir agitantur p 19 quemammodum Cl 20 ipsi, in marg. m. rec. istis. (\' 21 libera eisque dominante om. Cx 22 non eos diceret om. Cl 28 salos * 26 inferiora ex inferioribus corr. s partibus s )

417
dominaretur, — ipsa, inquam, mens eorum, sicut iste Platonicus confitetur, salo perturbationum fluctuat. Subiecta est ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum adque huiusce modi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est composque sapientiae, qua placeant dis et ad bonorum morum similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passionum uitiis subiugata et obpressa, quidquid rationis naturaliter habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat, quanto eam magis possidet nocendi cupiditas?

CAPUT VII. Quod Platonici figmentis poetarum infamatos adserant deos de contrariorum studiorum certamine, cum hae partes daemonum, non deorum sint.

Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum daemonum numero esse, quos poetae quorundam hominum os ores et amatores deos non procul a ueritate confingunt (hos enim dixit Apuleius salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare): quo modo istud intellegere poterimus, quando, cum hoc diceret, non quorundam, id est malorum, sed omnium daemonum medietatem propter aeria corpora inter deos et homines describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex istorum daemonum numero deos faciunt et eis deorum nomina inponunt et quibus uoluerint hominibus ex his amicos inimicosque distribuunt ficti carminis inpunita licentia, cum deos ab his daemonum moribus et caelesti loco et beatitudinis opulentia remotos esse perhibeat. Haec est ergo fictio poetarum deos dicere, qui di non sunt, eosque sub deorum [*]( 21 ib. p. 15, 13 sqq. ) [*]( 1 ipsaṁ C inquid a 2 salus a fluctuaret C 3 formidinum sup. lin. C 4 huius modi C 8 5 ad] a s 6 similitudine 8 18 istuc C 19 id est om. e malorum m. 2 in ras. e 20 mediantem s 21 et minis h p. 418, 4 discrib. I 24 car C 26 perhibeat p Domb.2j peribeat s; perhibeant rell. v est om. lpl ergo] enim p ) [*]( XXXX Aug. opera Seetlo V pars I. ) [*]( 27 )

418
nominibus inter se decertare propter homines, quos pro studio partium diligunt uel oderunt. Non procul autem a ueritate dicit hanc esse fictionem, quoniam deorum appellati uocabulis, qui di non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales sunt. Denique hinc esse dicit Homericam illam Mineruam, (quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit.\' Quod ergo Minerua illa fuerit, poeticum uult esse figmentum. eo quod Mineruam deam putat eamque inter deos, quos omnes bonos beatosque credit, in alta aetheria sede conlocat, procul a conuersatione mortalium; quod autem aliquis daemon fuerit Graecis fauens Troianisque contrarius, sicut alius aduersus Graecos Troianorum opitulator, quem Veneris seu Martis nomine idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes in habitationibus caelestibus ponit, et hi daemones pro eis, quos amabant, contra eos, quos oderant, inter se decertauerint, hoc non procul a ueritate poetas dixisse confessus est. De his quippe ista dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare testatur, ut possint amores et odia non pro iustitia, sed sicut populus similis eorum in uenatoribus et aurigis secundum suarum studia partium pro aliis aduersus alios exercere. Id enim uidetur philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis dis, quorum nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur. [*]( 5 ib. p. 15, 2 ) [*]( Iqua Uta 3 finctionem es 5 homerus mineruam, m. rec. corr., a 6 mediis] les diis C1 a1 1 cetibus a Graium] gradum C; gratum s; grauero aJ cohibendo, n super h scripto (= coniuendo) s achille, e ex i corr., a 8 putet 1 14 caelest. habitat. v hi] id e 15 amant s 16 de is s 18 testantur s 19 possint C l; possent a b ep v Domb. sed omn I ..ar 20 similes 01 aurigis, in marg. auguriis, e 21 eIcere C 22 platonicus curasse e )
419