De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIII. De dis caelestibus et daemonibus aeriis hominibus que terrenis Apulei Platonici definitione.

Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda est (ubi certe omnes determinando conplexus est), quod ait daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis nihil dixit omnino, quod daemones cum bonis saltem hominibus id uiderentur habere commune, quod non esset in I malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo conplecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis adque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus dis, ut commendatis duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio loco de mediis daemonibus loqueretur: \'Igitur homines, inquit, ratione cluentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita terras incolunt.\' Cum hic tam multa diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam illud tacuit, quod nouerat esse paucorum, ubi ait \'tarda sapientia\'? Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus [*]( 6 ib. p. 16, 18 14 ib. p. 8, 16 ) [*]( 2 aeris C 3 platonica definitione C 6 genera ex rationabilia e a 8 quod mss.; quo auctore Diibnero Domb.2 saltim l 9 id om. a. erasum in e 10 discrib. I; conscrib. s 13 inferno 01 15 cluentes v; om. b; claudentes lpsαϜ (in p superscriptum est utentes); gaudentes C Domb.; plaudentes a e kl; prudentes q oratione om. b ṇο̣ṇ diff ̣ι̣ṇι̣ṭο̣ ḥο̣ṃι̣ṇι̣ṣ p̣ḷạụḍẹṇṭι̣ṣ oratione q pollentes superscripto fruentes b; pellentes s 17 corpori/, s eraso et m. rec. superscripto bus, C; corpori a moribus simil. sup. lin. C 20 sufficiendam prolem C 21 citata I; ita s 22 etiam sup. lin. I 24 nulla s ) [*]( 27* )

420
humanum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset. Cum uero deorum excellentiam commendaret, ipsam beatitudinem, quo uolunt homines per sapientiam peruenire, in eis adfirmauit excellere. Proinde si aliquos daemones bonos uellet intellegi, aliquid etiam in ipsorum descriptione poneret, unde uel cum dis aliquam beatitudinis partem, uel cum hominibus qualemcumque sapientiam putarentur habere communem. Nunc uero nullum bonum eorum commemorauit, quo boni discernuntur a malis. Quamuis et eorum malitiae liberius exprimendae pepercerit, non tam ne ipsos, quam ne cultores eorum, aput quos loquebatur, offenderet: significauit tamen prudentibus, quid de illis sentire deberent, quando quidem deos, quos omnes bonos beatosque credi uoluit, ab eonim passionibus adque, ut ait ipse, turbelis omni modo separauit, sola illos corporum aeternitate coniungens. animo autem non dis, sed hominibus similes daemones apertissime inculcans; et hoc non sapientiae bono, cuius et homines possunt esse participes, sed perturbatione passionum, quae stultis malisque dominatur, a sapientibus uero et bonis ita regitur, ut malint eam non habere quam uincere. Nam si non corporum, sed animorum aeternitatem cum dis habere daemones uellet intellegi, non utique homines ab huius rei consortio separaret, quia et hominibus aeternos esse animos procul dubio sicut Platonicus sentit. Ideo cum hoc genus animantum describeret, inmortalibus animis, moribundis membris dixit esse homines. Ac per hoc si propterea communem cum dis aeternitatem non habent homines, quia corpore sunt mortales: propterea ergo daemones habent, quia corpore sunt inmortales. [*]( 1. 5 discript. I in tanta C 4 adfirmaret C 5 etiam intellegi e 8 quod e discernerentur s 9 et om. C1 10 pepercit l tamne ne CI j tamen C2 ne otn. I 18 malisque] mentibue s 21 daemones habere l 24 dibio s animantium ap v 28 propterea usque ad inmortales om. s )
421

CAPUT VIIII. An amicitia caelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini prouideri.

Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus habent deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem habent cum dis melius, quod est in animante deterius, id est corpus? Cum enim animans, id est animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum: quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos mediatores falsos adque fallaces quasi capite deorsum nequitia uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est corpus, cum superioribus, superiorem uero, id est animum, cum inferioribus habeant, et cum dis caelestibus in parte seruiente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint miseri? Corpus quippe seruum est, sicut etiam Sallustius ait: \'Animi imperio, corporis seruitio magis utimur.\' Adiunxit autem ille: \'Alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est,\' quoniam de hominibus loquebatur, quibus [*]( 25 Cat. 1 ) [*]( 5 ambulant, in marg. ambiant, a 8 animans id est om. e 10 mepori Hor om. e 11 etiam om. I eius natura v 12 cor C 13 licet om. C1 14 extimatur 11 isti s 15 humana, a finalis in ras., C .. 18 tamen l 19 medatores C 21 corporis, in marg. corpus, e anima e 24 dominante sup. lin. C sunt a quippe] inquit C 26 adiuncxit e I 27 et p. 422, 4 esse A )

422
sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos et deos mediatores nobis philosophi prouiderunt, possunt quidem dicere de animo et corpore: alterum nobis cum dis, alterum cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in peruersum ligati adque suspensi, seruum corpus cum dis beatis. dominum animum cum hominibus miseris habentes, parte inferiore exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam propter hoc eos putauerit aeternitatem habere cum dis, quia nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum soluuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tamquam honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uinculum damnatorum.

CAPUT X. Quod secundum Plotini sententiam minus miseri sint homines in corpore mortali quam daemones in aeterno.

Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis uincla faciebat.\' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. [*]( 19 Enn. IIII, 3, 12 ) [*]( 1 no s!llet, tribus erasis litteris, C 2 prodiderunt C2ek 3 alterum nobis cum dis corr. m. in marg. b 6 dominum] dfli 1 miseris habentes p s v; habentes om. rell. Domb. (quid ex uerbis Maduigii Gr. 23 i, 6, ad quae Domb. prouocat, ad defendendam constructionem omisso habentes colligi possit, equidem non uideo 7 disiecti I; deiecti sunt s 8 haec e 14 platoni C; platonis p 15 corpore mortali] corporali C 16 eternū p 17 protinus l temporibus uicinis e platonis, is tn. 2 in e corr., C 19 mis. inquit b 20 uincla C bat k; uincula rell. c ipsud a )

423
Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum dis animum beatum. Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones aeternos.

CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.

Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis honoribus post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece beatos εὐδαίμονας, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, animos quoque hominum daemones esse confirmans. [*]( 14 de deo Socr. p. 18, 11 ) [*]( 2 beatum animum v 12 qui p 14 et ante ex om. I ex om. s 15 ilares 8 boni meriti Cv; meriti boni rell. Domb. 16 sel. u eras., s larbas a1; larbus et aiJ sed l 18 perditisque 8 19 nequaquam s homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines v 23 et, in marg. ut, e 25 aliqua e 26 beatos om. a beato feudaemones C\'; beatol;feudaemones Cae heudaemones 8; ee demones l sunt et animo a daemonis a )

424

CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum hominumque natura distinguitur.

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: \'Habetis. inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata..\' Hic terna uideo commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis adque infimis. Nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit, aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas. perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria contraria hnmanae condicionis obponeret. \'Cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat\', quia dixerat loci sublimitatem; et uiuacitas, inquit, illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua,) quia dixerat uitae perpetuitatem; (et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem [*]( 8 ib. p. 8, 23 ) [*]( 2 De terrenis p 3 et hominum q v dιι̣ṣstinguitur, C 4 discribsit l 9 inter b/ona s 12 fastigii om. C dispiscat Cn; diasipescat, in marg. dispescat, e 13 subsiciua C2 b elp 8 at k2 f; aubsicaua C\'; subsciua k\'; suc cisiua, e[ cis tn. 2 in ras., a; succidua as; subcisiua v 14 in beat. a bl kt.f 15 //terna duabus erasis litt. C bua 16 ultimis om. s 18 aliqui? e alia tria adu. v 22 infirmis s dispescat, in marg. tsipescat. e 23 illic inquit 8 v 24 Bubsiciua C b e l p s a k f; succisiua, cci in ras., a; subcisiua v 25 inquit illa I )

425
sublimata, haec ad miserias infimata\', quia dixerat naturae perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.

CAPUT XIII. Quo modo daemones, si nec cum dis beati nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii.

Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones medios posuit, de\'loco nulla est controuersia; inter sublimem quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel si eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia, recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemones dixit. Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, [*]( 3 tria sup. lin. C 6 si ne C1 8 utrisque p sunt p 10 de loco nulla est om. a sublime e 14 Sed ..... possunt om. I 16 esse summum v 17 secuti Cl 21 ne aetern. e1 22 morte/, m eras., C 24 de duob. summis om. s 25 de ante duob. om. e de imis .. utraque sup. lin. C 26 mimis i 27 in alterutram, in marg. in alteram, e 28 bonis l )

426
acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum ad conplendam medietatem suam, quod de infimis habeant, nisi miseriam.

Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimorum uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria. Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut promittebat, ostendit;. quoniam tria dixit eos habere nobiscum, quod genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiua sunt; cum dis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantum inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et illi de summis adque infimis singula propria, di corpus aetherium hominesque terrenum; duo uero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia et mente rationalia. Nam et ipse cum de dis et hominibus loqueretur: \'Habetis, inquit, bina animalia\', et non solent isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas uel aeterna miseria. Qui enim ait animo passiua\', etiam \'misera\' dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita [*]( 2 qui s 3 alterutnw e 0 miseria a bl 7 infirmorum e 13 passiba C sint 11 14 et.... aeria om. C\' hunum 1 17 inclinantur 1 adj in 1; om. s ibi etiam v 19 aereum I 21 sunt 11 22 de om. C 27 liberta el 28 illa om. al till 30 cultores a 31 dei summi C )

427
temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia.

Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones daemones, quos inter homines et deos isti in medio locauerunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, quia multum cum dis conparat multumque ab hominibus separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum dis, et beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius remoti sunt ab hominibus disque coniuncti, quam inter utrosque medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal inrationale adque mortale, angelus autem rationale et inmortale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc inuenire debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit miserum. [*]( 1 temeri/tate, e eras., C 3 hi daemones, hi m. 2 erasis eu litteris, C non sunt eud. daemones om. C (in fine paginae) 4 daemones om. o1 deos!:, in margine superiore m. 2 I: et cetera eudaemones & sunt eudaemones daemones quos inter homines et deos, C et in e in medio om. 8 5 qui] si I 7 et om. e 8 eos sup. lin. C non sinit esse l 9 cum dis C; cum om. rell. v 11 sij sint m. 2 sup. lin. I; sic e recte om. a 18 bonis a alterutrum l sed .. utrorumque om. b1 19 utrum que l 21 adque ... rationale in marg. 8 rationalis et immortalis e 22 est sed p; esset Cab l V; esse 8; est e a2 Domb. 24 querimur 01 25 mis. mortales om. Is )

428

CAPUT XIIII. An homines, cum sint mortales, possint uera beatitudine esse felices.

Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam humilius inspexerunt negaueruntque hominem capacem esse posse beatitudinis, quamdiu mortaliter uiuit. Quidam uero extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos esse posse mortales. Quod si ita est, quur non ipsi potius medii constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos, beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis; mortalitatem cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, inuident nemini (nam quid miserius inuidentia?) et ideo mortalibus miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt, ut etiam inmortales ualeant esse post mortem et angelis inmortalibus beatisque coniungi.