De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIIII. De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis.

Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis, tripertita diuisio est, in deos, homines, daemones. Di excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. Nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum. ita etiam naturarum. Proinde di sunt hominibus daemonibusque [*]( 5 c. 14 ) [*]( r 2 sententiae robor, in marg. fcientie robur, a 8 et talibus] theatralibus m. 2 in ras. e 11 auderet s sane] autem l 15 auctori » 16 esse socios v 17 Adtente init. c. XIIII C 20 animos p 22 aeris Cp 27 diuersa, in marg. diuisa, e )

377
potiores; homines uero infra deos et daemones constituti sunt, ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones igitur medii, quem ad modum dis, quibus inferius habitant, postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt. Habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum, animorum autem cum hominibus passiones. Quapropter non est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et poetarum figmentis delectantur, quando quidem humanis capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis omnibus alieni sunt. Ex quo colligitur, Platonem poetica detestando et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et excelsi sunt, priuasse ludorum scaenicorum uoluptate, sed daemones.

Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur, Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum scripsit librum, cuius esse titulum uoluit \'de deo Socratis\', ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt, quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his [*]( 16 p. 17, 20 sqq. 21, 17 sqq. Goldb. ) [*]( e 2 ordinem C; ordines e l diferentia l; diffirentia e 3 inferius h. p. i. h. q. superius om. e 4 superius om. ll 7 est enim e 9 longo si i. t men 11 et ante excelsi om. « 16 titulum esse v socrat C 17 numinum a 19 perhibentur, in marg. pbibet, e 25 quoniam C 26 humana, in marg. uana, e contag.] cogitatione a 27 pellendos e 28 adhuc om. C1 )

378
moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari? Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt. Aut ergo fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis debuit. Maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo libri ponere. Ita enim per sanam doctrinam, quae humanis rebus inluxit, omnes uel paene omnes daemonum nomen exhorrent, ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret. Quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret inuenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habitationis altiorem locum? Nam de moribus eorum, cum de omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit, sed etiam plurimum mali. Denique lecto illo libro prorsus nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus diuinis habere uoluisse, et cum deos se putari uelint, deorum criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris obscena sollemnitate seu turpi crudelitate uel ridetur uel horretur, eorum adfectibus conuenire. [*]( 6 contra se a 9 et usque ipse 8 11 tam om. e cupioseq; C 12 alterum de om. I 15 ut omnes e omnium l exhorreant e 20 propter a et firmitatem sup. lin. C 21 de moribus a 27 in obsc., in m. 2 in fine uersus, C )
379

CAPUT XV. Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia sensuum et motu facillimo adque celerrimo et ualentia uirium et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando canibus? quis uelocitate leporibus, carnis, omnibus auibus? quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere adque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus bene adque honeste uiuendo meliores esse debemus. Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum.

Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc [*]( 2 aerea p 9 motum facillimum Cl celerrimum 01 12 anibus * ui tqq, In iu omnibus v 13 qui diuuendo C 15 ad iuuentā C1; ad // nentam C2 perhibentur] reperiuntur a 16 rationando II in daemonibus a 18 enim] etiam, in marg. enl, e 20 quod e 23 bonitate, mo e m. 2 in ras., C 25 non quam sup. lin. C 28 perueri I 29 praepon. esse l )

380
enim pacto nobis et omnia uolatilia praeponimus. At enim uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum, quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus antecellant? Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus, quibus nos religionis adfectu subdere debeamus. Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. Nam et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione contexit adque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet deteriorque superius. [*]( 21 de deo Socr. p. 8, 10 Goldb. ) [*]( 1 pręponemus II a; pręponeremus l2 2 reficiendo alimentis corpori opus habent a 9 arie et l. 12 arii C1 13 sint om. I; sunt q\'s er C 14 speimpiorum C; spei impiorum s 15 comparanda est, nda est m. 2 in ras., e 17 extremos Cl nobiliss. et 81 19 aer est v aerem C 21 grad. elem. v existimare I 22 terrestribus animalibus s 23 animalibus om. 8 terris typothetae errore (1) om. Domb.1 24 intellegant Cab delps; intellegamus q a k Ƒ υ Domb.2 )
381

CAPUT XVI. Quid de moribus adque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, diuersis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum fuerit commoueri. Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere diuinationes augurum, aruspicum, uatum adque somniorum; ab his quoque esse miracula magorum. Breuiter autem eos definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum uero quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, quintum eos cum dis habere commune. Sed uideo trium superiorum, quae nobiscum habent, duo etiam cum dis habere. Animalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris quae in terra uiuunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. Ac per hoc quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum hominibus, uerum etiam cum dis pecoribusque commune est; quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore aeterna, cum dis solis; quod animo passiua, cum hominibus solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora; [*]( 5 ib. p. 15, 15 sqq. 8 ib. p. 11, 5 sqq. 10 ib. p. 16, 17 16 ib. p. 12 ) [*]( 2 adque action. om. p 4 ergo daemonum om. s 7 neclectum C; necglectum e 11 animalia m. 2 in ras. I animo p. m. rationalia m. 2 in marg. infer. I 13 quartum om. e erasa ut uidetur uoce parta 16 dicit esse Is suaque scripsi; que (quae) sua C b1 d e1 l q α1 k; ///sua, eraso ut uidetur que, a; qui sua b2p a2v Domb.; quia sua I; quia (uia m. 2 in f<M) sua, in marg. qa sua, et elemento A 17 tribuens q 19 natilia C\'; natalia al J1 aeris el 22 rational Ilia, bi (?) erasis, I; rationabilia a )

382
quod mente rationalia, non est supra nos, quia sumus et nos; quod tempore aeterna, quid boni est, si non beata? Melior est enim temporalis felicitas quam misera aeternitas. Quod animo passiua, quo modo supra nos est, quando et nos hoc sumus, nec ita esset, nisi miseri essemus? Quod corpore aeria, quanti aestimandum est, cum omni corpori praeferatur animae qualiscumque natura, et ideo religionis cultus, qui debetur ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae inferior est animo? Porro si inter illa, quae daemonum esse dicit, adnumeraret uirtutem, sapientiam, felicitatem et haec eos diceret habere cum dis aeterna adque communia, profecto aliquid diceret exoptandum magnique pendendum; nec sic eos tamen propter haec tamquam Deum colere deberemus, sed potius ipsum, a quo haec illos accepisse nossemus. Quanto minus nunc honore diuino aeria digna sunt animalia, ad hoc rationalia ut misera esse possint, ad hoc passiua ut misera sint, ad hoc aeterna ut miseriam finire non possint!

CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum uitiis eum oporteat liberari.

Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, quaero quur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece πάϑος [*]( 2 tempora e 6 exftimandum ll; existimandum e l2 est sup. tin. C i airl omni. corpore. C oml pferat a ipfa et feratur C\'; /prae/feratur C\'; uf praeferantur 8 8 debetur ei Cl e 13 deberem C sed .......nossemus om. II 15 rationabilia s 17 miseriam codd. v; miseriam suam Domb. 19 a om. C 20 eum C v; etiam p q Domb, 22 animam 8 24 aer, r in rasura trium litterarum, C 25 passionibus C turbilis bu d; turbeleg, m. 2 in ras., in marg. turuelis, e; turbinis a et om. e 26 est om. e enim est v 26 et p. 383, 2 phatos 8 )

383
dicitur; unde illa uoluit uocare animo passiua, quia uerbum de uerbo πάϑος passio diceretur motus animi contra rationem. Quur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in fine promittitur. Deos uero ideo dicunt istas pel\'turbationes non perpeti, quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, sed ab omni labe ac peste purissimas. Quam ob rem si propterea di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia sunt non beata, sed misera.

[XVII.] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur, nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur. [*]( 2 pathos passio dicitur, sed melina perturbatio diceretur a 3 sunt tur . om. Cl es 5 perbatio C carent, in marg. habent, e 7 in illa felicitate, in marg. pfeccione. e 8 nobis om. s 10 beti C 12 peste ac labe * 14 non post pecora sup. lin. C 15 possunt, pos sup. lin., I a esse in ras. C ne C; nec om. e\' ut om. C 19 cum] cur e 20 ea om. II in om. v 22 pareat I cogitur confiteri ira instigentur, eraso cogitur m. 2 correctum in confitei quia ira instig., e 23 insti.gentur, et l. 24 insti.gemur, n eraso, Vi instigari, ari in ras., s )

384
Cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque mirabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, cum religionis summa sit imitari quem colis?

CAPUT XVIII. Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant aduocatis.

Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant preces hominum et inde ad homines inpetrata quae poscunt. Indignum enim putauerunt qui ista crediderunt misceri homines dis et deos hominibus; dignum autem misceri daemones et dis et hominibus, hinc petita qui adlegent, inde concessa qui adportent; ut uidelicet homo castus et ab artium magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos illum di exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando [*]( 18 Conuiu. p. 203 A ) [*]( 2 pudenti Cl 3 sq. inim. n. et. diligamus v 5 salutem s turbines s 8 mirabilis C a b1 d p s k; miserabilis b2elqafv Domb.; mirabilit- b3 9 esse ante dissim. m. 2 sup. lin. e imitare noles C1 12 sit relig. p r 13 sq. debeant uti p 15 ei asentiunt correctum ut uidetur ex ita sent. b 17 et ante terramque eras. C 22 hic CI quę alleg. a 23 qnP a ®\' afferant a catus C 24 alienus sup. lin. e adhibeat, in marg. adeat, e )

385
fit dignior, quem facilius et libentius exaudire debeant. Amant quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia; amant in maleficiis magorum \'mille nocendi artes,\' quas non amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab dis inpetrare uoluerit, non poterit suis meritis nisi suis interuenientibus inimicis. Non est quod iste poetica figmenta et theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus contra ista magistrum eorum et tantae aput eos auctoritatis Platonem, si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum diligat turpia, uerum etiam diuinitati existimet grata.

CAPUT XVIIII. De inpietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.

* Porro aduersus magicas artes, de quibus quosdam nimis infelices et nimis inpios etiam gloriari libet, nonne ipsam publicam lucem testem citabo? Quur enim tam grauiter ista plectuntur seueritate legum, si opera sunt numinum colendorum? An forte istas leges Christiani instituerunt, quibus artes magicae puniuntur? Secundum quem alium sensum, nisi quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non dubium est, ait poeta clarissimus:

  1. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
  2. Dulce caput, magicas inuitam accingier artes?
Illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit:
  1. Adque satas alio uidi traducere messes,
eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur, nonne in duodecim tabulis, [*]( 3 Verg. Aen. VII, 338 22 Verg. Aen. IIII, 492 sq. 25 Eclog. 8, 98 ) [*]( h 1 quam el 7 abemus C 9 sic pudor m. 2 rescript., e de sup. lin. C 10 turpia, tur sup. lin., e . 17 plec... tuntur, tun eras., C f 20 quo ea malif. 01 22 in marg. adscriptum uergilii, C testo C in 23 capud Ct de inuittl Cl 25 uidit I esses C ) [*]( XXXX Ang. opera Sectio V pars I. ) [*]( 25 )
386
id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum et ei, qui hoc fecerit, supplicium constitutum? Postremo Apuleius ipse numquid aput Christianos iudices de magicis artibus accusatus est? Quas utique sibi obiectas si diuinas et pias esse nouerat et diuinarum potestatum operibus congruas, non solum eas confiteri debuit, sed etiam profiteri, leges culpans potius, quibus haec prohiberentur et damnanda putarentur, quae haberi miranda et ueneranda oporteret. Ita enim uel sententiam suam persuaderet iudicibus, uel, si illi secundum iniquas leges saperent eumque talia praedicantem adque laudantem morte multarent, digna animae illius daemones dona rependerent, pro quorum diuinis operibus praedicandis humanam uitam sibi adimi non timeret; sicut martyres nostri, cum eis pro crimine obiceretur Christiana religio, qua nouerant se fieri saluos et gloriosissimos inaeternum, non eam negando temporales poenas euadere delegerunt, sed potius confitendo profitendo praedicando et pro hac omnia fideliter fortiterque tolerando et cum pia securitate moriendo leges, quibus prohibebatur, erubescere conpulerunt mutarique fecerunt. Huius autem philosophi Platonici copiosissima et disertissima extat oratio, qua crimen artium magicarum a se alienum esse defendit seque aliter non uult innocentem uideri nisi ea negando, quae non possunt ab innocente committi. At omnia miracula magorum, quos recte sentit esse damnandos, doctrinis fiunt et operibus daemonum, quos uiderit quur censeat honorandos, eos necessarios adserens perferendis ad deos precibus nostris, quorum debemus opera deuitare, si ad Deum uerum preces nostras uolumus peruenire. Deinde quaero, quales preces hominum dis bonis per daemones [*]( 2 Plin. H. N. XXVIII, 1, 2, 18 ) [*]( T 2 et ei C d e 1 p q s α. f; ei a b k v 3 ipse Apul. v nonquid 1: nunc quid 8 iud. christ. v 8 quae haec e 10 spernerent 8 19 pron hibeatur 11 26 censeat 1 honorando C\' necess. eos v 27 nostris prec. v 28 adligari C d J1 s1 )
387
adlegari putat, magicas an licitas? Si magicas, nolunt tales; si licitas, nolunt per tales. Si autem peccator paenitens preces fundit, maxime si aliquid magicum admisit, itane tandem illis intercedentibus accipit ueniam, quibus inpellentibus aut fauentibus se cecidisse plangit in culpam? an et ipsi daemones, ut possint paenitentibus mereri indulgentiam, priores agunt, quod eos deceperint, paenitentiam? Hoc nemo umquam de daemonibus dixit, quia, si ita esset, nequaquam sibi auderent diuinos honores expetere, qui paenitendo desiderarent ad gratiam ueniae peruenire. Ibi enim est detestanda superbia, hic humilitas miseranda.

CAPUT XX. An credendum sit quod di boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.

At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata, et a dis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur homini supplicanti, et miscetur daemoni adroganti; non miscetur homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non miscetur homini confugienti ad diuinitatem, et miscetur daemoni fingenti diuinitatem; non miscetur homini petenti indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta ciuitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et pontificibus ciuitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria [*]( 3 ammisit lsl; /amisit e 4 accepit Cx i accipit ueniam in marg. a 10 peruenire p s ex V; pertinere C a b d e l q k f Domb. 15 Ad CI; agt 8 urguens e 1 16 adferant codd.; offerant v ////desiderata, erasis dese, C 17 causa est ista v 19 Praeclara ......homini om. a 20 hom. suppl. et miscentur m. 2 in marg. C 22 et om. I 23 daemoni sup. lin. e 2x) dae C 27 ciuitatQ, 11 m. 2 iti ras., c ludos poetarum ....... crimina om. (\'I, m. 2 in margine sed omisso ludoR ) [*]( 25* )

388
requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere prohibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et inplenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti, et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti.