De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VII. Quanto excellentiores ceteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.

Quod autem adtinet ad doctrinam, ubi uersatur pars altera, quae ab eis logica, id est rationalis, uocatur: absit ut his conparandi uideantur qui posuerunt iudicium ueritatis in sensibus corporis eorumque infidis et fallacibus regulis omnia, quae discuntur, metienda esse censuerunt, ut Epicurei et quicumque alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum uehementer amauerint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc adseuerantes animum concipere notiones, quas appellant Ivvoiac, earum rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari adque conecti totam discendi docendique rationem. Ubi ego multum mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, quibus sensibus corporis istam pulchritudinem uiderint, qualibus oculis carnis formam sapientiae decusque conspexerint. Hi uero, quos merito ceteris anteponimus, discreuerunt ea, quae mente conspiciuntur, ab his, quae sensibus adtinguntur, nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda omnia eundem ipsum Deum, a quo facta sunt omnia.

CAPUT VIII. Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt ethicam, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum [*]( 4 altera pars uersatur v 8 epicu/rei, e eras., C 11 putauerunt 1 ee uerantes e 12 ennoeas codd. praeter p; ydeas, in marg. al. ennoeas, p 13 scilicet rerum 1 14 ergo e 15 n dicant a 19 eis b; iis v 20 adbimentes l 27 ethicam Cab d2 e l p q s a. k F; et hi qui! d1 ; ἠϑιϰὴν v )

367
adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius requiramus. Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc cetera uolumus, ipsum autem non nisi propter ipsum. Hoc ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab utroque homini esse dixerunt. Videbant quippe ipsum hominem constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali quodam bono, \\10 beati essent, quo cuncta quae agebant referrent adque id quo referendum esset non ultra quaererent. Unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia et si quid huius modi, non sic addiderunt, ut finale esset, id est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonumque esse hoc genus bonis, malum autem malis. Ita bonum hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expetiuerunt, nihil aliud quam ab homine expetendum esse putauerunt; sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab utroque, a toto homine. Siue ergo a parte qualibet siue a toto, non nisi ab homine. Nec istae differentiae, quoniam tres sunt, ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. Cedant igitur omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem Deo: non sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis [*]( in 4 donum p 8 5 homini C1 a b d l p q s a k1; homini 02; in homine ek* It) esse, m. 2 sup. lin., I 6 isto//rum, ru eras., C 7 duorum C ab de!pN a k; dufkm qv crediderunt Z 8 bono om. a 9 quod a 11 sicut a 13 bonum quod esset hoc genus bontt bonis e 17 Si quid a II; Se quid 11 19 siue a toto homine e 21 disecens. e 24 omnes Ca; homines b1 e p s a; hi homines b*; hi omnes d l q k Ƒ υ illis] hiis q 26 sicut ......... sed m. 1 in marg. super. C fruitur animus a 27 ad illa similitudinis el; ad illa similitudine e2 )
368
adferendum est, quod quale sit, si Deus ipse adiuuerit, alio loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. Nunc satis sit commemorare Platonem determinasse finem boni esse secundum uirtutem uiuere et ei soli euenire posse, qui notitiam Dei habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum; ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare Deum, cuius natura sit incorporalis. Unde utique colligitur tunc fore beatum studiosum sapientiae (id enim est philosophus), cum frui Deo coeperit. Quamuis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur quod amat (multi enim amando ea, quae amanda non sunt, miseri sunt et miseriores cum fruuntur): nemo tamen beatus est, qui eo quod amat non fruitur. Nam et ipsi, qui res non amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. Quisquis ergo fruitur eo, quod amat, uerumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? Ipsum autem uerum ac summum bonum Plato dicit Deum, unde uult esse philosophum amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad beatam uitam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum amauerit.

CAPUT VIIII. De ea philosophia, quae ad ueritatem fidei Christianae propius accessit.

Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae, siue Platonici adcommodatius nuncupentur, siue quodlibet aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem [*]( 1 adiuuaret, e in i corr., I 2 potuerit d 1 q 7 undiqi, m. 1 superscripto i utiq;, d batum C 8 deo frui Iv 13 amando putant v sed///, bis scriptum, C 15 eum///, bis scriptum, C 17 philos. esse I 22 propinquius p 23 ita el 24 quod et] ut e creaturarum e 25 et quod a 27 siue quod aliud libet s 28 imponatur s 29 senserint C ab at el ls kl v; senserunt pqaJc2 f Domb. )

369
Plato et qui eum bene intellexerunt; siue etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sententiae indidem fuerunt; siue aliarum quoque gentium qui sapientes uel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliqui reperiuntur, qui hoc uiderint ac docuerint: eos omnes ceteris anteponimus eosque nobis propinquiores fatemur.

CAPUT X. Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia Christiani.

Quamuis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus humanis, ut nesciat philosophos uel studium sapientiae uel ipsam sapientiam profiteri. Cauet eos tamen, qui secundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, a quo ipse factus est mundus. Admonetur enim praecepto apostolico fideliterque audit quod dictum est: Cauete ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae [*]( 19 Col. 2, 8 23 Rom. 1, 19 sq. ) [*]( 2 sententiae itidem sup. dan. C 3 indidem 1 Domb.; inidem ab\' dps; inididem a f; identidem bt A: v; inidentide ide e; idemptitate q 4 athalantici 8 libyes (libye/f C) uel lybies codd.; Libyci v 5 indie parf aechaldei d Hispani] ispani t; hifparti C aliqui Cd p 8; aliiqae a bel q v Domb. repperiantur, a m. 2 ex u corr., C; reperiuntur a rell. v 7 propinquiores esse a 20 decipit C 22 arbitraretur e 23 quod m. 2 sup. lan. I 24 manif.] reuelauit a 25 constit.] cretura C ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars I. ) [*]( 24 )

370
facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis possit intellegi, quod in illo u i u i m u s et mouemur et sumus, adiecit et ait: Sicut et uestri quidam dixerunt. Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere; ubi enim dictum est, quod per ea, quae facta sunt, Deus illis manifestauit intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum est non illos ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus, quibus non oportebat, diuinos honores illi uni tantum debitos detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum non sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium; ubi et Romanos et Graecos et Aegyptios. qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit intellegi. Sed de hoc cum istis post modum disputabimus. In quo autem nobis consentiunt de uno Deo huius uniuersitatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, uerum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos ceteris anteponimus. Nec, si litteras eorum Christianus ignorans uerbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut uel naturalem Latine uel physicam Graece appellet eam partem, in qua de naturae inquisitione tractatur. et rationalem siue logicam, in qua quaeritur quonam modo ueritas percipi possit, [*]( 4 Act. 17, 28 11 Rom. 1, 21 sqq. ) [*]( 2 eius om. C 4 et mouemur C, et om. rell. v Domb, 6 ipsa, a m. 2 in r<M., e erant 11 9 qui s 14 cor insip. C; ineip. cor rell. v sap. dir esse v 16 inmutabilis 1 20 postea,putabimus i; disput. postmod1 q 25 si om. a ignorat 81 26 uel ut l 28 de om. e inquis. naturae v 29 quonam, nam m. 2 sup. lan., I; quo a )
371
et moralem uel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque finibus adpetendis malorumque uitandis, ideo nescit ab uno uero Deo adque optimo et naturam nobis esse, qua facti ad eius imaginem sumus, et doctrinam, qua eum nosque nouerimus, et gratiam, qua illi cohaerendo beati simus. Haec itaque causa est quur istos ceteris praeferamus, quia, cum alii philosophi ingenia sua studiaque contriuerint in requirendis rerum causis, et quinam esset modus discendi adque uiuendi, isti Deo cognito reppererunt ubi esset et causa constitutae uniuersitatis et lux percipiendae ueritatis et fons bibendae felicitatis. Siue ergo isti Platonici siue quicumque alii quarumlibet gentium philosophi de Deo ista sentiunt, nobiscum sentiunt. Sed ideo cum Platonicis magis agere placuit hanc causam, quia eorum sunt litterae notiores. Nam et Graeci, quorum lingua in gentibus praeminet, eas magna praedicatione celebrarunt, et Latini permoti earum uel excellentia uel gloria, ipsas libentius didicerunt adque in nostrum eloquium transferendo nobiliores clarioresque fecerunt.

CAPUT XI. Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquauit.

Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt uel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam audisse prophetam uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam libris meis posui. Sed diligenter subputata temporum ratio, [*]( 28 de doctr. Christ. II, c. 28 ) [*]( nas 4 nos. eraso que, e 5 gratia C 8 discendi s 9 et om. b v constituta a 10 bibend?, in marg. uiuende, e 11 si uero e ont 13 placuit agere 8; placuit hanc causam agere v 14 quia] quam a 15 praed. magna e 23 sentinae at multi a 25 ieremiam q v ) [*]( 24* )

372
quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore, quo prophetauit Hieremias, centum ferme annos postea natum fuisse; qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis eius usque ad id tempus, quo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et per septuaginta uiros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur, sed ut conloquendo quid continerent, quantum capere posset, addisceret. Hoc ut existimetur, illa suadere uidentur indicia, quod liber geneseos sic incipit: In principio fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae [erant] super abyssum, et spiritus Dei superferebatur super aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo ignemque iunxisse. Manifestum est autem, quod igni tribuat caeli locum: habet ergo haec sententia quandam illius similitudinem, qua dictum est: In principio fecit Deus caelum et terram. Deinde illa duo media, quibus interpositis sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et [*]( 17 Gen. I, 1 sq. 21 p. 31 B 27 p. 32 B ) [*]( 2 ferme centum l 4 ad ide, in marg. in id, e ptolomeoB adakf; ptolemeus C; ptholomeus e l p s; tholomeus b q 5 a gente a 7 repperiuntur ex reppererunt corr. I ferme reper. v 8 fere l 14 qui a Domb. secundum Dubnerum; quia Cp; qui rell. v 16 potuisset s 18 fecit] creauit ap q 19 erant om. Clb*de 20 ferebatur adt1f 21 aquas del 26 ille C ab\' de due medi a 27 haec one. 1 haec et e copulatur e )
373
aerem; unde putatur sic intellexisse quod scriptum est: spiritus Dei superferebatur super aquam. Parum quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare spiritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opinatus elementa loco illo commemorata uideri potest Deinde quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic illis sacris litteris flagrat; et maxime illud (quod et me plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum librorum expertem non fuisse), quod, cum ad sanctum Moysen ita uerba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos, tamquam in eius conparatione, qui uere est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer hoc Plato tenuit et diligentissime commendauit. Et nescio utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum, et dices eis: Qui est, misit me ad uos.

CAPUT XII. Quod etiam Platonici, licet de uno uero Deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint.

Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum ueterum libris siue potius, quo modo dicit apostolus, quia quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus [*]( 12 Exod. 3, 14 Rom. I, 19 sq. ) [*]( b a 3 remo e 4 et aer] aher d et om. C aer, a m. 2 in ras., C Q 5 eeelem. a 6 sic] sit a 7 in illis v fragrat q 9 sactum C 12 respondea/tur C 13 israhel C misit, it sup. lin., C 14 quia et est post incommut. om. 8 15 et ea e commutabilia a 16 ut et. in marg. utrH, e 18 fuerint a 19 eis anI. at 24 ista ille e Domb.; illa iste a )

374
enim illis manifestauit; inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo an pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus nobilis. Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt. [*]( 3 eius uirtus a v 4 me ont. s et philos. e 5 egisse II quid e 6 suscipitur 81 7 do, o m. 2 ex i corr., C 8 sacrificare a estimo s 14 cum sectam C a b d l p s a k1 f; consectam e; cum om. v Domb. pypatetica a; phypatetica d 17 xeusippus C; peusippus d; feutyppuB <fp<; eusippus a b e q 18 xenocratis C; senocrates b; exnocrates d 19 scolam C ab del p s 22 noluerunt s 24 iamblicus C<<e! 25 id est graeca, omisso et e 1 27 sacra facienda, in marg. sacrificandu, e )
375

CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definiuit deos non esse nisi bonos amicosque uirtutum.

Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parua res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis an malis an et bonis et malis. Sed habemus Platonis sententiam dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino ullum deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis haec exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam nec di erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de dis quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant, bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi? quorum uis non eos indicat nullos, sed iste adfectus nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe non patitur deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos honores celebrari iubent. Denique isti cum eosdem ludos instaurari praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum [*]( 2 diffiniuit p 6 et in fine uersus m. 2 C 7 arbitrentur sup. lin. a; arbitratur 8 8 Sed habemus, m. 2 superscripto de hoc, C; Sed de hoc habemus e platonis sent. C; sentent. plat. rell. v 9 esse est 8 10 nullum, n m. 2 sup. lin., I 13 quia s 19 nullus s 20 malos] maius 8 24 ludis om. a 26 celebrare e ludos om. 8 n 28 imittentes C 29 abnuiaset, in marg. abuisset, e; annuisset 8 )

376
iussa conplesset; iste autem illos nec tam malos. timendos putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens omnes poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate oblectantur, a populo bene instituto remouere non dubitat. Hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro commemoraui, inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala uictimis cruentis adque huius modi supplicationibus placari existimat, bona uero ludis et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus rebus. Quid est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia, tam constanter audet auferre? Qui sane di refellunt sententiam Labeonis; nam, se in Latinio non lasciuos tantum adque ludibundos, sed etiam saeuos terribilesque monstrarunt. Exponant ergo nobis ista Platonici, qui omnes deos secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et uirtutibus sapientium socios esse arbitrantur aliterque de ullo deorum sentiri nefas habent. Exponimus, inquiunt. Adtente igitur audiamus.