De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen accepit, sed quem ad modum scriptum est in euangelio, regni eius non erit finis; nec ita ut aliis [*]( 28 Lc. 1, 33 i ) [*]( 11 possent gl 1\'2 raellis g; raodo illis b respond. illis v 15 loh cuutur g Olx g 16 ac 9 promigsimus et sic l. 23 9 EXPL ICIT LIBER . XXI. INCIPIT . LIBER . XXII. egp 23 promisi b 27 co. pit g quemammodum g )

582
moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus? et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur. faciem conseruant opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt. adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor. Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit.

Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus uisibilibus adque intellegibilibus rebus, in quo nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit adque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique sint, Deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis: qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si uellet deserere Deum, beatitudinem scilicet suam, continuo miseria sequeretur; qui cum praesciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere. Quae omnino nulla essent. nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo Deo adque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, [*](3 ueriditas gx 8 et om. g fide/, m eras., g liinc quoque faceret fidem p 9 et promissa om. p 11 hominibus gl 14 deuilit [1: diuinxit b 1G illic g uictus, omisso que, b 17 natura . e cras. j< 18 uellet deserere begp p; uelle deseret a; uellet desereret ac nOm\', Deulll] eum b 18 sq. continuo miseria sequeretur eg; continuo cum miseria secutura esset p; mieeria esset secutura sua, omisso continuo, b; miseriii continuo sequitura //, eraso qui (?). p1; et cont. miseria secutura a; cont miseria secutura a, mg. e. v; miseria cont. secuturil p2 (?) Domb. 19 CUJII superscripto m. 2 iam, b 22 potentius et om. p 23 sineret « non que omnino essent b 24 quamuis inccmmutabili om. gx 25 ^ ill:mutabili a bono om. b omnia bona b )

583
peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste conuincitur bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset. Nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis (non enim alia causa esset uitium eius carere lumine): ita natura. quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo; qui casum angelorum uoluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit adque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit. Qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret. Quem similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus: qui de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde subpleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium, quin etiam fortassis et uberiore laetetur.

CAPUT II. De aeterna Dei et incommutabili uoluntate.

Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant [*](1 ea sibi] mala ///// aibi b quomodo etiam h 2 se om. bx o 5 cecitaf iVculi b 6 oculum esse v 12 obduxit m. 1 in ras. b 15 ipsum etiam v 17 autori g 21 eius om. r 25 numerum gx 26 fortassi sed g 29 quidem anjmalis b )

584
omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse aput se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam uoluntas Dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: Deus est enim, qui operatur in uobis et uelle. Sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur. facit: sic et lex eius uocatur, \'quae potius est hominum, sfld ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: In lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: Lex Dei eius in corde eius. Secundum hanc uoluntatem quam Deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur, quod non ipse uult, sed suos id uolentes facit; sicut dicitur cognouisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim dicente apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo, fas est ut credamus, quod eos tunc cognouerit Deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum hanc ergo uoluntatem, qua Deum uelle dicimus quod alios efficit uelle, quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit.

Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque. [*]( 9 Phil. 2, 13 14 lo. 8, 17 15 Ps. 36, 31 19 Gal. 4. u 21 1. Petr. 1, 20 ) [*]( 2 est. a 9 est enim codd. praeter p, v; enim est p Domb. 10 quia ab2g 11 sq. qua ab illo iustificatus factus sic et lex uocatur b 12 et // eius, ex (twn lex) eruso, j < 13 dala hominibus e 15 eius inj est in e corde ipsins v 17 ipse non v 18 facit b pa 25 quam // effecit bg 27 fieri om. p )

585
et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluusr possumus illo modo locutionis dicere: \'Vult Deus et non facit\'; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit adque disposuit, dicimus: <Fiet quando Deus uoluerit\'; si autem non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: \'Fiet, si Deus uoluerit\'; non quia Deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum est uoluntate, tunc erit.

CAPUT III. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis inpiorum.

Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc: in Christo uidemus inpleri quod promisit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini eius promisit inplebitur, ubi ait per prophetam: Hesurgent qui erant in monumentis, et quod ait: Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum. sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem [*]( 22 Gen. 22, 18 24 Esai. 26, 19 25 Ib. «5, 17 sqq. ) [*]( 2 Jac. h eraao, g secundum euni g 9 futuri g ueniat codd. t-xcepto p, v; uenit ? Domb. 21 abrae bg 24 erunt ab munumentis 01 26 priorcs e ascendet ab e p2 a; ascendit g pI; ascendent;> r 27 et om. g 29 in laetitiam b )

586
et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus; et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur populus tuus omnis qui inuentus fuerit scriptus in libro. et multi dormientium in terrae puluere (siue. ut quidam interpretati sunt, aggere) exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in obprobrium et in confusionem aeternam; et alio loco per eundem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit. -eius regnum sempiternum: et alia quae ad hoc pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli nOli putabant esse uentura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit. quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.

CAPUT IIII. Contra sapientes mundi, qui putant terrena homi- num corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri.

Sed uidelicet homines docti adque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto) ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit. acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum [*]( 3 Dan. 12, 1 sq. 9 ib. 7, 18 11 ib. 27 18 c. 21 sqq. 27 c.:?\' 1 et ante laetabor orn. b 2 in illa codd. praeter b; in ea br i con h multo e 8 in confus. egp p Domb.: in om. abav fusionem 1 10 obteneb. g 12 pertinentia] pertinent iam p 14 eiusdem h uenientia b sicut et ev ista] scripta p 17 teste et iam r 24tant<> ■um. e 28 hircul. g )

587
ex hominibus deos esse factos adseueraret: \'Quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret.\' Haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et inplicita. Quur ergo eodem uolente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in. caeleste corpus adtolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius aput se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem adque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, eum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Quur enim non uehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamnis caelestibus. tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione consulta rairabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo adtexere quam licet diuersa, [*](4 Ps. 93, 11 ) [*](2 in om. b caelo gj p neque om. g 3 e] et g 6 illo g 11 ninceretur g 13 quonexa 9 15 attolli si ex attulliffe corr. g caeleste g 16 terrene g; terrfi e 29 uidemus b )
588
quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.

CAPUT V. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credentenoncredunt.

Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum; resurrectionem carnis et adscensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus adque stupentibus uel doctis uel indoctis. iam crediderunt et docti et indocti. Si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est. sic creditum esse, quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. Unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut, quod erat incredibile, crederet mundus: quur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat, quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit, quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur. incredibilior inuenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas adtinet, inpolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica in flatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius [*]( 16 Mt. 26, 13 ) [*]( 9 uel indoctis om. b 10 et docti om. e1 11 crediderat dat (correcturo iuxta poifita) p 11 sq. credunt esse quod incredibile est. Haec igitur celt. b 13 si creditura g 14 nostri om. e 15 idemj id f b* 16 horum abegpv; eorum Domb. pręąidixit g 17 ut I et e 20 fuil. scilicet ut p 23 Bit] est g; om. pp 24 sed ipse g 28 sed piacatores p )

589
saeculi paucissimos misit adque ita et ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam. ipsos philosophos cepit. Duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. Iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, inperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. Horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum coguntur et cernere: quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi et in caelum cum carne in qua resurrexit adscensio toto iam mundo praedicatur et creditur; si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? Si multi, nobiles, sublimes. docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est [sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut uerum est, paucis, obscuris, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, quur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, inperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. Eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba Qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum adscendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus non loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa credebant. Homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium [*](4 qui g 7 tam om. p 12 quo el 15 et creditur om. g 18 uerba sed istos adhuc credere nolle perdurum est ut spuria inclusi; om. pl 27 resurrexisse/, t eraso, et omisso sequente et, b in caelestia assendisse b 28 uidisse id se uidisse g 29 mira g 30 quippe om. p )
590
loquentes mirabiliter audiebant; claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post quadraginta annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia qua fuerant transituri positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resun-exisse cernebant, Quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione adque in caelum adscensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. Si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem adque adscensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.

CAPUT VI. Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, ecclesia autem Christum Deum credendo dilexerit.

Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. Verba eius ut scripta sunt inseram. <Magis est, inquit, in Romulo admirandum, quod ceteri. qui di ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio. cum inperiti facile ad credendum inpellerentur; Romuli autem [*]( 8 Act. 3; 4 25 Rep. II, 10 ) [*]( 7 et talia p 8 etiam om. 9 9 ut si p eceethot g 10 et usque ad carnis om. b 11 resurrectioni b 12 incredibiiia g tanta om.!\' 17 eam e m. 2 corr.; erasum in b 23 romoli g 24 Tullius] lillins. i ex u radendo effectum, g 27 saeculi his bl; saeculi huius b- procliuius e g; quod procliuius )

591
aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris adque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus.\' Et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: \'Ex quointellegi potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum. ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. Antiquitas enim recipit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta, praesertim eludens omne quodfieri non potest, respuit.\' Unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam. quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. Quis autem Romulum deum nisi Roma credidit, adque id parua et incipiens? Tum deinde posteris seruare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodam modo matris ebibita cresceret ciuitas adque ad tam magnum perueniret imperium, ut ex eius fastigio, uelut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne ciuitatem, cui seruiebant, de conditore eius offenderent. aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. Christum autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor ciuitatis, non tamen eum, quoniam ab illo condita est, Deum credidit, sed ideo potius est condenda, quia credidit. Roma [*]( 1 his] bis a 2 omniumque mss. 4 ad hyc g 5 per multos a b e2 u. 6 ut a/doctis, d eras., b 8 recipit aegp; recepit b p v Domb. factas g 9 ut editur mss.; parum placet Maduigii emettdatio tam exulta praesertim et prudens 15 atq; ad parua et insipiens b tunc p 17 superstiticione, i eraso, g 19 quodam modo, in marg. loco, e 23 amare,. teras., g 24 amoris seruare g 25 quam sit b sempiternae coddJ. praeter p, f); aeternae p Domb. 26 non tamen usque ad credidit om. c 27 est om. g quia credidit abgpv; credit e Domb. )
592
conditorem suum iam constructa et dedicata tamquam deum coluit in templo; haec autem Hierusalem conditorem suum Deum Christum, ut construi posset et dedicari, posuit in fidei fundamento. Illa illum amando esse deum credidit, ista istum Deum esse credendo amauit. Sicut ergo praecessit unde amaret illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet: ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere -quod falsum, sed quod uerum erat amaret. Exceptis enim tot et tantis miraculis, quae persuaserunt Deum esse Christum. prophetiae quoque diuinae fide dignissimae praecesserunt, quae in illo non sicut a patribus adhuc creduntur inplendae, sed iam demonstrantur inpletae; de Romulo autem, quia condidit Romam in eaque regnauit, auditur legiturue quod factum est. non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus in deos, creditum tenent litterae, non factum docent. Nullis quippe rerum mirabilium signis id ei uere prouenisse monstratur. Lupa quippe illa nutrix, quod uidetur quasi magnum exstitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum deum? Certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia. cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus. Quis autem prohibitus est aut Romulum aut Herculem aut alios tales homines deos dicere et mori maluit quam non dicere? Aut uero aliqua gentium coleret inter deos suos Romulum, nisi Romani nominis metus cogeret? Quis porro numeret, quam multi quantalibet saeuitia crudelitatis occidi quam Christum Deum negare maluerunt? Proinde metus quamlibet leuis indignationis, quae ab animis Romanorum, si non fieret, posse putabatur exsistere, conpellebat aliquas ciuitates positas sub iure Romano tamquam deum colere Romulum; a Christo autem Deo non solum colendo, uerum etiam [*](3 possit p et om. g 5 credendo esse e 7 crederet ut] crederetur g 8 falsum est ep 14 antequam fieret egpp Do,,,b.; antf fieret a b; ante fuerat v 16 uere om. a 17 uerba inde a Lupa usqttf ad non dicere l. 23 om. b 19 lupa fuit illa v 26 qtfi (= quoniain . in mary. quam, e 2* cOpellabat e 29 deum p; deo rell. v Domb. )
593
confitendo tantam per orbis terrae populos martyrum multitudinem metus reuocare non potuit non leuis offensionis animorum, sed inmensarum uariarumque poenarum et ipsius mortis, quae plus ceteris formidatur. Neque tunc ciuitas Christi, quamuis adhuc peregrinaretur in terris et haberet tamen magnorum agmina populorum, aduersus inpios persecutores suos pro temporali salute pugnauit; sed potius, ut obtineret aeternam, non repugnauit. Ligabantur includebantur, caedebantur torquebantur, urebantur laniabantur, trucidabantur — et multiplicabantur. Non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro Saluatore contemnere.

Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica disputari nullum bellum suscipi a ciuitate optima, nisi aut pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute uel intellegi quam salutem uelit, alio loco demonstrans: \'Sed his poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate exsilio, uinculis uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis celeritate; ciuitatibus autem mors ipsa poena est, quae uidetur a poena singulos uindicare. Debet enim constituta sic esse ciuitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, uerum etiam optanda persaepe. Ciuitas autem cum tollitur, deletur, exstinguitur: simile est quodam modo, ut parua magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.\' Hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum Platonicis sentit. Constat ergo eum pro ea salute uoluisse bellum suscipi a ciuitate, qua fit ut maneat hic ciuitas, sicut [*]( 12 c. 23 ) [*]( 1 tantam ct beg p aj tantum p1 per orbis terrae e; per orbem terrae rell. v populos ep; populus p a; om. abgv Domb. martiriuiu 9 u multitudine p a 2 nietutt p offensiones g; occaaionis p 3 in mensuram be1 4 fonnidatur m. 2 superscripto metas e 5 peregrinatnr g habere g 6 acmina g H includ.] indedebantur b 9 caedebantur om. g trucid. cruciabantur e 10 et non omisso multiplicab. b 17 uinclis e 18 ipsa est omisso poena g 20 ita, omisso que, p 24 sic g bic om. e 26 bellum uoluisse v ) [*]( XXXX Aug. opera Scctio V para II. ) [*]( 38 )

594
dicit, aeterna, quamuis morientibus et nascentibus singulis. sicut perennis est opacitas oleae uel lauri adque huius modi ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. Mors quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed uniuersae poena est ciuitatis, quae a poena plerumque singulos uindicat. Unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando uniuersam ciuitatem suam interire maluerunt quam fidem frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in quo suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae ciuibus. Sed quo modo huic disputationi possent oboedire, non uideo. ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione non possit, quid sit potius eligendum. Profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda: si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus, autem ciuitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri uel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque uenire non possit. Quae cogitatio firmissimi ac patientissimi cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem habuit uel habere potuit quando est deus creditus Romulus.

CAPUT VII. Quod ut mundus in Christum crederet, uirtutis fuerit diuinae, non persuasionis humanae.

Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. Verum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit adque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret: quanto magis post sescentos annos [*]( 1 dicit om. g 2 perhennis p 6 utrum/ll, que trus., p 7 suam ciuitatem v 9 omnibus codd. praeter b; hominibus bv 15 neglegenda, in mary. deserenda, e 16 factum begp; et factum o Doml. 24 persuasionibus 9 26 loquimur m. 2 sup. lin. e 28 fuisset, t eraso. n )

595
ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto adque Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem carnis Christi adque in caelum adscensionem, tamquam id quod fieri non potest, mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse adque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum secutura resurrectio adque inmortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. Legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum, et persuadebatur ueritas noua consuetudini. non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.

CAPUT VIII. De miraculis, quae ut mundus in Christum crederet facta sunt et fieri mundo credente non desinunt.

Quur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? Possem quidem dicere necessaria fuisse. priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. Verum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. Unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? Unde temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium [*](1 agusto g 2 erutioribus g 6 factum g ueritas diuinitatis v radic 8 cont.;rentibos litteris atila sicco impressia correctum g 9 procedens p ad nonum saeculum in caeteris v 11 pollulat. g 16 furore sequerea tur Uf. 2 xup. lån. g 22 possim g 25 credenti 9 26 credentur g ) [*]( 3S* )

596
mirabiliter incredibilia credidit mundus? An forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? Quur ergo ipsi non credunt? Breuis est igitur nostra conplexio: Aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. Hoc ad refellendos uanissimos dixerim. Nam facta esse multa miracula, quae adtestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne in qua resurrexit adscendit, negare non possumus. In eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et propter quod credendum facta sunt. Haec, ut fidem facerent, innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. Leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. Nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine, siue per sacramenta eius siue per orationes uel memorias sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. Canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum; haec autem ubicumque fiunt. ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas. ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis Christianis fidelibus a fidelibus indicentur.

Miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando inluminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit peruenire, quia et grandis est ciuitas et ibi erat tunc [*]( 1 ante ferte (sic) g 2 ipsi ergo ep 4 sciebantur et uidebantur p Riiuiftm 6 istortlomomuiam, siceo stilo corr., g 8 miraculo, o ex a corr.. t quae usque ad miraculo om. e 11 et quae facta sunt om. p 17 ora- •a n tionjs, e stilo impress., g memoriae g 19 diffemaur, m. 2 corr., g 20 ricitari g 28 miraculum quippe quod p 30 quia et] qUt g nbi t )

597
imperator et inmenso populo teste res gesta est concurrente ad corpora martyrum Protasii et Geruasii; quae cum laterent et penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium reuelata reperta sunt; ubi caecus ille depulsis ueteribus tenebris diem uidit.

Aput Carthaginem autem quis nouit praeter admodum paucissimos salutem, quae facta est Innocentio, ex aduocato uicariae praefecturae, ubi nos interfuimus et oculis adspeximus nostris ? Venientes enim de transmarinis me et fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed iam Deo seruientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat, et aput eum tunc habitabamus. Curabatur a medicis fistulas, quas numerosas adque perplexas habuit in posteriore adque ima corporis parte. Iam secuerant eum et artis suae cetera medicamentis agebant. Passus autem fuerat in sectione illa et diuturnos et acerbos dolores. Sed unus inter multos sinus fefellerat medicos adque ita latuerat, ut eum non tangerent, quem ferro aperire debuerant. Denique sanatis omnibus, quae aperta curabant, iste remanserat solus, cui frustra inpendebatur labor. Quas moras ille suspectas habens multumque formidans, ne iterum secaretur (quod ei praedixerat alius medicus domesticus eius, quem non admiserant illi, ut saltem uideret, cum primum sectus est, quo modo id facerent, iratusque illum domo abiecerat uixque receperat), erupit adque ait: Iterum me secturi estis? Ad illius, quem noluistis esse praesentem, uerba uenturus sum? Inridere illi medicum inperitum metumque hominis bonis uerbis promissionibusque lenire. Praeterierunt alii dies plurimi nihilque proficiebat omne quod fiebat. Medici tamen in sua pollicitatione persistebant, non [*](2 protrasii e 3 reuallata g 8 prefacture g ibi g 9 autem enim p transmarinis partibus p 10 alyppium p non quidem e 12 habitamus e 13 perplexas g 14 in ima p eum 11tSS.; ei v per v 21 ei] et g 22 miserant b 24 in domo b eruit b; eripuit e 25 secaturi bp 26 sq. inridere .. inperitum ceperunt p 28 et alii v 29 persistebant aegv; sistebant b p Domb. )

598
se illum sinum ferro, sed medicamentis esse clausuros. Adhibuerunt et alium grandaeuum iam 0medicum satisque in illa arte laudatum (adhuc enim uiuebat), Ammonium, qui loco inspecto idem quod illi ex eorum diligentia peritiaque promisit. Cuius ille factus auctoritate securus domestico soo medico, qui futuram praedixerat aliam sectionem, faceta hilaritate, uelut iam saluus, inlusit. Quid plura? Tot dies postea inaniter consumti transierunt, ut fessi adque confusi faterentur eum nisi ferro nullo modo posse sanari. Expauit, expalluit nimio timore turbatus, adque ubi se collegit farique potuit, abire illos iussit et ad se amplius non accedere; nec aliud occurrit fatigato lacrimis et illa iam necessitate constricto. nisi ut adhiberet Alexandrinum quendam, qui tunc chirurgus mirabilis habebatur, ut ipse faceret quod ab illis fieri nolebat iratus. Sed postea quam uenit ille laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex uidit, boni uiri functus officio persuasit homini, ut illi potius, qui in eo tantum laborauerant, quantum ipse inspiciens mirabatur, suae curationis fine fruerentur, adiciens, quod re uera nisi sectus esset saluus esse non posset; ualde abhorrere a suis moribus, ut hominibus, quorum artificiosissimam operam industriam diligentiam mirans in cicatricibus eius uideret, propter exiguum quod remansit palmam tanti laboris auferret. Redditi sunt animo eius, et placuit ut eodem Alexandrino adsistente ipsi sinum illum ferro, qui iam consensu omnium aliter insanabilis putabatur, aperirent. Quae res dilata est in consequentem diem. Sed cum abissent illi, ex maerore nimio domini tantus est in domo illa exortus dolor, ut tamquam funeris planctus uix conprimeretur a nobis. Visitabant eum cottidie sancti uiri. [*]( lot 1 clausurti? g 3 ammonius e 7 ueluti e plurat f4diea m. 2 corr. g Postea tot dies v 10 turbatus timore Domb. se om- 9 11 accedere imperauit e 12 constrictjo g 13 cyrurgicua p 14 ipse] malim iste1 Domb. 18 curationia suae v fruentur g 20 ualde gp Domb.; sed ualde abepuv 21 admirans a" 27 fcabiaaent g )
599
episcopus tunc Uzalensis, beatae memoriae Saturninus, et presbyter Gulosus ac diaconi Carthaginensis ecclesiae; in quibus erat et ei quibus solus est nunc in rebus humanis iam episcopus cum honore a nobis debito nominandus Aurelius, cum quo recordantes mirabilia operum Dei de hac re saepe conlocuti sumus eumque ualde meminisse, quod commemoramus, inuenimus. Qui cum eum, sicut solebant, uespere uisitarent, rogauit eos miserabilibus lacrimis, ut mane dignarentur esse praesentes suo funeri potius quam dolori. Tantus enim eum metus ex prioribus inuaserat poenis, ut se inter medicorum manus non dubitaret esse moriturum. Consolati sunt eum illi et hortati, ut in Deo fideret eiusque uoluntatem uiriliter ferret. Inde ad orationem ingressi sumus; ubi nobis ex more genua figentibus adque incumbentibus terrae ille se ita proiecit, tamquam fuisset aliquo grauiter inpellente prostratus, et coepit orare: quibus modis, quo adfectu, quo motu animi, quo fluuio lacrimarum, quibus gemitibus adque singultibus subcutientibus omnia membra eius et paene intercludentibus spiritum, quis ullis explicet uerbis? Utrum orarent alii nec in haec eorum auerteretur intentio, nesciebam. Ego tamen prorsus orare non poteram; hoc tantummodo breuiter in corde meo dixi: \'Domine, quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis?\' Nihil enim mihi uidebatur addi iam posse, nisi ut exspiraret orando. Surreximus et accepta ab episcopo benedictione discessimus. rogante illo ut mane adessent, illis ut aequo animo esset hortantibus. Inluxit dies qui metuebatur, aderant serui Dei, sicut se adfuturos esse promiserant, ingressi sunt medici, parantur omnia quae hora illa poscebat, tremenda ferramenta proferuntur adtonitis suspensisque omnibus. Eis autem, quorum erat maior auctoritas, defectum animi [*]( as 1 uzalensia g 2 gulosus codd. praeter p1; gelosus p2 v bac g; atque e 5 operum abegpo* a; opera olv Domb. 6 cummoramus g Bt 10 et e 20 necne auerteretur eorum p 22 sq. exaudcs-exaodcs gl 25 adessent om. e 29 ferramenta illa p )
600
eius consolando erigentibus ad manus sectori membra in lectulo conponuntur, soluuntur nodi ligamentorum, nudatur locus, inspicit medicus et secandum illum sinum armatus adque intentus inquirit Scrutatur oculis digitisque contrectat, tentat denique modis omnibus: inuenit firmissimam cicatricem. Iam laetitia illa et laus adque gratiarum actio misericordi et omnipotenti Deo, quae fusa est ore omnium lacrimantibus gaudiis, non est committenda meis uerbis: cogitetur potius quam dicatur.

In eadem Carthagine Innocentia, religiosissima femina, de primariis ipsius ciuitatis, in mamilla cancrum habebat, rem. sicut medici dicunt, nullis medicamentis sanabilem. Aut ergo praecidi solet et a corpore separari membrum ubi nascitur, aut, ut aliquanto diutius homo uiuat, tamen inde morte quamlibet tardius adfutura, secundum Hippocratis ut ferunt sententiam omnis est omittenda curatio. Hoc illa a perito medico et suae domui familiarissimo acceperat et ad solum Deum se orando conuerterat. Admonetur in somnis propinquante Pascha, ut in parte feminarum obseruanti ad baptisterium, quaecumque illi baptizata primitus occurrisset. -signaret ei locum signo Christi. Fecit, confestim sanitas consecuta est. Medicus sane, qui ei dixerat ut nihil curationis adhiberet. si paulo diutius uellet uiuere, cum inspexisset eam postea et sanissimam conperisset, quam prius habere illud malum tali inspectione cognouerat, quaesiuit ab ea uehementer quid adhibuisset [curationis], cupiens, quantum intellegi datur. nosse medicamentum, quo Hippocratis definitio uinceretur. Cumque ab ea quid factum esset audisset, uoce uelut contemnentis et uultu, ita ut illa metueret, ne aliquod [*]( 1 consolando, in marg. èsulendo, e 6 et grato p atque omnil\'ot. e 10 it" margine: de cancro curato,g 14 homo diutius v 15 qualibet p 16 ut a perito, ut m. 2 sUjJerscript. e 17 responsum acceperat a et\' ante ad solum erasum e ut ad solum Deum se or. conuerteret j> 18 propinquante abep Domb.; appropinquante gx 20 illa g 21 confestim egp; et confestim v Domb. abeecuta g 26 curationis ? ])nł/łl,,: om. a b egp \'*■ v )

601
contumeliosum uerbum proferret in Christum, religiosa urbanitate respondisse fertur: Tutabam, inquit, magnum aliquid te mihi fuisse dicturam.\' Adque illa iam exhorrescente, mox addidit: (Quid grande fecit Christus sanare cancrum, qui quadriduanum mortuum suscitauit?\' Hoc ego cum audissem et uehementer stomacharer in illa ciuitate adque in illa persona non utique obscura factum tam ingens miraculum sic latere, hinc eam et admonendam et paene obiurgandam putaui. Quae cum mihi respondisset non se inde tacuisse, quaesiui ab eis, quas forte tunc matronas amicissimas secum habebat, utrum hoc antea scissent. Responderunt se omnino nescisse. Ecce, inquam, quo modo non taces, ut nec istae audiant, quae tibi tanta familiaritate iunguntur. Et quia breuiter ab ea quaesiueram, feci ut, illis audientibus multumque mirantibus et glorificantibus Deum, totum ex ordine, quem ad modum gestum fuerit, indicaret.

Medicum quendam podagrum in eadem urbe fuisse scimus; qui cum dedisset nomen ad baptismum et pridie quam baptizaretur in somnis a pueris nigris cirratis, quos intellegebat daemones, baptizari eodem anno prohibitus fuisset eisque non obtemperans etiam conculcantibus pedes eius in dolorem acerrimum, qualem numquam expertus est, aestuasset, magisque eos uincens lauacro regenerationis, ut uouerat, ablui non distulisset, in baptismate ipso non solum dolore, quo ultra solitum cruciabatur, uerum etiam podagra caruisse nec amplius, cum diu postea uixisset, pedes doluisse quis nouit? Nos tamen nouimus et paucissimi fratres ad quos id potuit peruenire.

Ex mimo quidam Curubitanus non solum a paralysi, uerum [*]( 5 lo. 11 ) [*]( 9 respond. mihi g et non e 10 ante asciscent g 12 non <m. pl 17 in marg.: de podagro medico in baptismate curato g medicum quen- Jam podagrum in eadem urbe scimus fuisse a podagricum b fuisse scimus om. bepv Domb. 22 aestuasset g; extitisset omisso antecedente est ep; isset abpαv Domb. 24 quod g 28 in mary.: de paralitico et pondproso curato g exminimo a b curbitanus e )

602
etiam ab informi pondere genitalium, cum baptizaretur, saluus effectus est et liberatus utraque molestia, tamquam mali nihil habuisset in corpore, de fonte regenerationis adscendit. Quis hoc praeter Curubim nouit et praeter rarissimos aliquos, qui hoc ubicumque audire potuerunt? Nos autem cum hoc conperissemus, iubente sancto episcopo Aurelio etiam ut ueniret Carthaginem fecimus, quamuis a talibus prius audierimus, de quorum fide dubitare non possemus.

Vir tribunicius Hesperius aput nos est; habet in territorio Fussalensi fundum (Zubedi appellatur); ubi cum adflictione animalium et seruorum suorum domum suam spirituum malignorum uim noxiam perpeti conperisset, rogauit nostros me absente presbyteros, ut aliquis eorum illo pergeret, cuius orationibus cederent. Perrexit unus, obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa uexatio: Deo protinus miserante cessauit. Acceperat autem ab amico suo terram sanctam de Hierosolymis adlatam, ubi sepultus Christus die tertio resurrexit, eamque suspenderat in cubiculo suo, ne quid mali etiam ipse pateretur. Ast ubi domus eius ab illa infestatione purgata est, quid de illa terra fieret, cogitabat, quam diutius in cubiculo suo reuerentiae causa habere nolebat. Forte accidit, ut ego et collega tunc meas, episcopus Sinitensis ecclesiae Maximinus, in proximo essemus; ut ueniremus rogauit, et uenimus. Cumque nobis omnia rettulisset. etiam hoc petiuit, ut infoderetur alicubi adque ibi orationum locus fieret, ubi etiam Christiani possent ad celebranda quae Dei sunt congregari. Non restitimus; factum est. Erat ibi iuuenis paralyticus rusticanus. Hoc audito petiuit a parentibus suis, ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter [*]( 4 curubin g; curbin e 8 possimas g 9 in marg.: de domo hesperi* uiolencia daemcnum liberata, g 10 fundam qui e zebedei, in marg. IU. bedi, e appellatar codd.; appellatum v 16 dei protenus miseratione h protenus gx 19 Aat codd. praeter b; adef 6; At v 22 accedit g 26 possent Christiani v 27 resistimus g 28 in marg. de paralitico sanato g 29 cunctanter cadd. praeter p, f); cunctantes p Domb. )

603
adferrent. Quo cum fuisset adlatus, orauit, adque inde continuo pedibus suis saluus abscessit.

Victoriana dicitur uilla, ab Hippone Regio minus triginta milibus abest. Memoria martyrum ibi est Mediolanensium Protasii et Geruasii. Portatus est eo quidam adulescens, qui cum die medio tempore aestatis equum ablueret in fluminis gurgite, daemonem incurrit. Ibi cum iaceret uel morti proximus uel simillimus mortuo, ad uespertinos illuc hymnos et orationes cum ancillis suis et quibusdam sanctimonialibus ex more domina possessionis intrauit adque hymnos cantare coeperunt. Qua uoce ille quasi percussus excussus est et cum terribili fremitu altare adprehensum mouere non audens siue non ualens, tamquam eo fuerit adligatus aut adfixus, tenebat et cum grandi eiulatu parci sibi rogans confitebatur, ubi adulescentem et quando et quo modo inuaserit. Postremo se exiturum esse denuntians membra eius singula nominabat, quae se amputaturum exiens minabatur, adque inter haec uerba discessit ab homine. Sed oculus eius in maxillam fusus tenui uenula ab interiore quasi radice pendebat, totumque eius medium, quod nigellum fuerat, albicauerat. Quo uiso qui aderant (concurrerant autem etiam alii uocibus eius acciti et se omnes in orationem pro illo strauerant), quamuis eum sana mente stare gauderent, rursus tamen propter eius oculum contristati medicum quaerendum esse dicebant. Ibi maritus sororis eius, qui eum illo detulerat: Totens est, inquit, Deus sanctorum orationibus, qui fugauit daemonem, lumen reddere.\' Tum, sicut potuit, oculum lapsum adque pendentem loco suo reuocatum ligauit orario nec nisi post septem dies putauit esse soluendum. Quod cum fecisset, sanissimum inuenit. Sanati sunt illic et alii, de quibus dicere longum est. [*]( a in marg. hac demoniacus curatur g uilla que dicitur ab ippoue. regione nichil hominus XXX milib\' abesse, b regihominis treginta g 4 ubi a 11 excussus om. p1 12 conprehensum p 14 heiulatu e g 20 albigauerat a; albigabat p 21 concurrebant as p a 28 oculum eius v 27 tunc ev )

604

Hipponiensem quandam uirginem scio, cum se oleo perunxisset, cui pro illa orans presbyter instillauerat lacrimas suas, mox a daemonio fuisse sanatam. Scio etiam episcopum semel pro adulescente, quem non uidit, orasse illumque ilico daemone caruisse.

Erat quidam senex Florentius Hipponiensis noster, homo religiosus et pauper; sartoris se arte pascebat; casulam perdiderat et unde sibi emeret non habebat; ad uiginti martyres. quorum memoria est aput nos celeberrima, clara uoce ut uestiretur orauit. Audierunt eum adulescentes qui forte aderant inrisores eumque discedentem exagitantes prosequebantur: quasi a martyribus quinquagenos folles, unde uestimentum emeret, petiuisset. At ille tacitus ambulans eiectum grandem piscem palpitantem uidit in litore eumque illis fauentibus adque adiuuantibus adprehendit et cuidam coquo, Catoso nomine, bene Christiano, ad coquinam conditariam, . indicans quid gestum sit, trecentis follibus uendidit, lanam conparare inde disponens, ut uxor eius quo modo posset ei quo indueretur efficeret. Sed coquus concidens piscem anulum aureum in uentriculo eius inuenit moxque miseratione flexus et religione perterritus homini eum reddidit dicens: \'Ecce quo modo te uiginti martyres uestierunt/

Ad aquas Tibilitanas episcopo adferente Praeiecto martyris gloriosissimi Stephani memoria ueniebat magnae multitudinis concursu et occursu. Ibi caeca mulier, ut ad episcopum portantem duceretur, orauit; flores, quos ferebat, dedit, recepit. [*]( 1 a demonio curatam uirginem, g in marg. Hipponenaem et sic aemper v 4 adulescentem a demonio sanatum 6 de florentio paupere qualiter a uiginti martyribus uestitus sit marg. g 7 ae usque ad unde e c om. g 9 apud nos est v 10 fortes g 15 qyoquo g; coco e catoso aegpv; catotso b; Cattoso Domb. 16 quoquinam b 17 uollibus e 19 cocus g 22 uig. martyres te v uestiuerunt g 23 de * ceca muliere a reliquiif martyrum inlmninata marg. g aqstabilitanas a efferente p martyris aegpp a Domb.; reliquias martyris bv 24 memoria egpa Domb.; memoriam p; ad eius memoriam abv 25 con- 1 conus et occursus abv 26 florebat g addędit g )

605
oculis admouit, protinus uidit. Stupentibus qui aderant praeibat exsultans, uiam carpens et uiae ducem ulterius non requirens.

Memorati memoriam martyris, quae posita est in castello Sinitensi, quod Hipponiensi coloniae uicinum est, eiusdem loci Lucilius episcopus populo praecedente adque sequente portabat. Fistula, cuius molestia iam diu laborauerat et familiarissimi sui medici, qui eum secaret, opperiebatur manus, illius piae sarcinae uectatione repente sanata est; nam deinceps eam in suo corpore non inuenit.

Eucharius est presbyter ex Hispania, Calamae habitat, uetere morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti martyris, quam Possidius illo aduexit episcopus, saluus factus est. Idem ipse postea morbo alio praeualescente mortuus sic iacebat, ut ei iam pollices ligarentur; opitulatione memorati martyris, cum de memoria eius reportata esset et super iacentis corpus missa ipsius presbyteri tunica, suscitatus est.

Fuit ibi uir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aeuo iam grauis et multum abhorrens a religione Christiana. Habebat sane fidelem filiam et generum eodem anno baptizatum. Qui cum eum aegrotantem multis et magnis lacrimis rogarent, ut fieret Christianus, prorsus abnuit eosque a se turbida indignatione submouit. Visum est genero eius, ut iret ad memoriam sancti Stephani et illic pro eo quantum posset oraret, ut Deus illi daret mentem bonam, qua credere non differret in Christum. Fecit hoc ingenti gemitu et fletu et sinceriter ardente pietatis adfectu; deinde abscedens aliquid [*]( v 1 ammouit g 4 de lucilli fistulata (sic) sanata marg. g 6 lpcillua g 7 et] ei g 8 eum msseam v 11 de eulhario (!) presbitero et a morbi calculo liberato et de morte post redito (!) marg. g chalame g 12 aeteri abv 13 aduexerat p 14 est om. g reualescente h 16 fuisset v 18 de marciale iam sene qualiter crediderit marg. g suo om. a 19 abhorrens religionem christianam a; a religione abhor- V rens Christiana v 22 Christ. fieret v 25 quae g 27 abscgndens g )

606
de altari florum, quod occurrit, tulit eique, cum iam nox esset, ad caput posuit; tum domitum est. Et ecce ante diluculum clamat, ut ad episcopum curreretur, qui mecum forte tunc erat aput Hipponem. Cum ergo eum audisset absentem, uenire presbyteros postulauit. Venerunt, credere se dixit, admirantibus adque gaudentibus omnibus baptizatus est. Hoc, quamdiu uixit, in ore habebat: \'Christe, accipe spiritum meum1; cum haec uerba beatissimi Stephani, quando lapidatus est a Iudaeis, ultima fuisse nesciret; quae huic quoque ultima fuerunt; nam non multo post etiam ipse defunctus est.

Sanati sunt illic per eundem martyrem etiam podagri duo ciues, peregrinus unus: sed ciues omni modo; peregrinus autem per reuelationem, quid adhiberet quando doleret, audiuit; et cum hoc fecerit, dolor continuo conquiescit

Audurus nomen est fundi, ubi ecclesia et in ea memoria martyris Stephani. Puerum quendam paruulum, cum in area luderet, exorbitantes boues, qui uehiculum trahebant, rota obtriuerunt, et confestim palpitauit exspirans. Hunc mater arreptum ad eandem memoriam posuit, et non solum reuixit. uerum etiam inlaesus apparuit.

Sanctimonialis quaedam in uicina possessione, quae Caspaliana dicitur, cum aegritudine laboraret ac desperaretur, ad eandem memoriam tunica eius adlata est; quae antequam reuocaretur, illa defuncta est. Hac tamen tunica operuerunt cadauer eius parentes, et recepto spiritu salua facta est. [*]( 8 Act. 7 ) [*]( 1 eique om. el 4 audisset eum v 7 hoc autem a 9 quae) haec . 12 podagrici apa duo ciues, peregrinus unus; sed ciues el 9 p ? \'l. Domu.; duo, unus ciuis, peregrinus unus, sed ciuis o b, et e1 ntsi quod sed cines habet, v 14 haberet, in marg. adhiberet, e 15 fecerat, a ex i corr. b; faceret a quieuit a 16 auturor g; aududurus, ir. marg. Mdurnus, e ecclesia gp; est ecclesia rell. v Domb. eadem ab 17 Stephani mart. v 20 abreptum e; abre/tum. c (?) eraso, g 22 caspalima p 25 illa orn. e1 tonica g 26 praeser.tes a et om. p )

607
Aput Hipponem Bassus quidam Syrus ad memoriam eiusdem martyris orabat pro aegrotante et periclitante filia eoque secum uestem eius adtulerat, cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei mortuam nuntiarent. Sed cum orante illo ab amicis eius exciperentur, prohibuerunt eos illi dicere, ne per publicum plangeret. Qui cum domum redisset iam suorum eiulatibus personantem et uestem filiae, quam ferebat, super eam proiecisset, reddita est uitae.

Rursus ibidem aput nos Irenaei cuiusdam collectarii filius aegritudine exstinctus est. Cumque corpus iaceret exanime adque a lugentibus et lamentantibus exsequiae pararentur, amicorum eius quidam inter aliorum consolantium uerba suggessit, ut eiusdem martyris oleo corpus perungueretur. Factum est, et reuixit.

Itemque aput nos uir tribunicius Eleusinus super memoriam martyrum, quae in suburbano eius est, aegritudine exanimatum posuit infantulum filium, et post orationem, quam multis cum lacrimis ibi fudit, uiuentem leuauit.

Quid faciam? Urget huius operis inplenda promissio, ut non hic possim omnia commemorare quae scio; et procul dubio plerique nostrorum, cum haec legent, dolebunt me praetermisisse tam multa, quae utique mecum sciunt. Quos iam nunc, ut ignoscant, rogo, et cogitent quam prolixi laboris sit facere. quod me hic non facere suscepti operis necessitas cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo uelim scribere, quae per hunc martyrem, id est gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi et in nostra, plurimi conficiendi sunt libri, nec tamen omnia colligi [*]( c 3 currerent p 6 plangerent g 7 heiulatibus eg 8 proie§it)set g .. 9 hiranei g; hircnei, in mary. cyrenen, e 13 perungueretur eg; pery n ungeretur v 15 item, omisso que, p etepsinua g; eleusiijius e; eleusinius ap memoria a memorati b 16 martyris b V 19 iiiplenda JłłSS.; implendi v 20 possim hic p 22 tam multa praeters misisse v 25 ut aliaj utilia g ea] a4 g )

608
poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in populis. Id namque fieri uoluimus, cum uideremus antiquis similia diuinarum signa uii-tutum etiam nostris temporibus frequentari et ea non debere multorum notitiae deperire. Nondum est autem biennium, ex quo aput Hipponem Regium coepit esse ista memoria, et multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis de his, quae mirabiliter facta sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum peruenerant, quando ista conscripsi. Calamae uero, ubi et ipsa memoria prius esse coepit et crebrius dantur, inconparabili multitudine superant.

Uzali etiam, quae colonia Uticae uicina est, multa praeclara per eundem martyrem facta cognouimus; cuius ibi memoria longe prius quam aput nos ab episcopo Euodio constituta est. Sed libellorum dandorum ibi consuetudo non est uel potius non fuit; nam fortasse nunc esse iam coepit. Cum enim nuper illic essemus, Petroniam, clarissimam feminam. quae ibi mirabiliter ex magno adque diuturno, in quo medicorum adiutoria cuncta defecerant, languore sanata est, hortati sumus, uolente supradicto loci episcopo, ut libellum daret, qui recitaretur in populo, et oboedientissime paruit. In quo. posuit etiam, quod hic reticere non possum, quamuis ad ea, quae hoc opus urgent, festinare conpellar. A quodam ludaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut anulum capillacio uinculo insereret, quo sub omni ueste ad nuda corporis cingeretur; qui anulus haberet sub gemma lapidem in renibus inuentum bouis. Hoc adligata quasi remedio ad sancti martyris limina ueniebat. Sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut iter perageret ante pedes suos illum iacentem anulum uidit et capillaciam zonam, qua fuerat adligatus, mirata tentauit. Quam cum [*]( o i 7 de iia v 14 euuodio p; eudgo e 19 langore gp 24 nincolo \'SR.; cingulo v 25 quod v 27 marturis g 29 bagrade tI b p: bagradie e; bagrada g; uagradae p a ageret g )

609
omnino suis nodis firmissimis, sicut erat, conperisset adstrictam, crepuisse adque exsiluisse anulum suspicata est; qui etiam ipse cum integerrimus fuisset inuentus, futurae salutis quodam modo pignus de tanto miraculo se accepisse praesumsit adque illud uinculum soluens simul cum eodem anulo proiecit in flumen. Non credant hoc, qui etiam Dominum legum per integra matris uirginalia enixum et ad discipulos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt; sed hoc certe quaerant et, si uerum inuenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagini habitat; ampla ciuitas, ampla persona rem quaerentes latere non sinit. Martyr certe ipse, quo inpetrante illa sanata est, in filium permanentis uirginis credidit: in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit; postremo. propter quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum, qui adscendit in caelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit. Fiunt ergo etiam nunc multa miracula eodem Deo faciente per quos uult et quem ad modum uult, qui et illa quae legimus fecit: sed ista nec similiter innotescunt neque, ut non excidant animo, quasi glarea memoriae, crebra lectione tunduntur. Nam et ubi diligentia est, quae nunc aput nos esse coepit, ut libelli eorum, qui beneficia percipiunt, recitentur in populo, semel hoc audiunt qui adsunt pluresque non adsunt, ut nec illi, qui adfuerunt, post aliquot dies quod audierunt mente retineant et uix quisque reperiatur illorum, qui ei, quem non adfuisse cognouerit, indicet quod audiuit.

Unum est aput nos factum, non maius quam illa quae dixi, sed tam clarum adque inlustre miraculum, ut nullum [*]( 1 erat \'mSS.: fuerat v Domb. 6 credant aegppa; credunt bv .. 8 istiis, in marg. hostiis, e 17 animam posuit abelgpav; an. pos. suam et p Domb. 19 qui om. g 20 excidant epav; excedant ag p Domb.; exaudiantur b 21 glarea] clare b tuntuntur g 23 recipiunt p 24 asunt g plures qui b; plures ut g 26 aliquod eg 26 quisque mss.; quisquam v ei qui non b ) [*]( XXXX Aug. opera Seetto V parI II. ) [*]( 39 )

610
arbitrer esse Hipponiensium, qui hoc non uel uiderit uel didicerit, nullum qui obliuisci ulla ratione potuerit. Decem quidam fratres (quorum septem sunt mares, tres feminae) de Caesarea Cappadociae, suorum ciuium non ignobiles, maledicto matris recenti patris eorum obitu destitutae, quae iniuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit, tali poena sunt diuinitus coherciti, ut horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum; in qua foedissima specie oculos suorum ciuium non ferentes, quaqua uersum cuique ire uisum est, toto paene uagabantur orbe Romano. Ex his etiam ad nos uenerunt duo, frater et soror, Paulus et Palladia, multis aliis locis miseria diffamante iam cogniti. Venerunt autem ante Pascha ferme dies quindecim, ecclesiam cottidie et in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant, orantes ut iam sibi placaretur Deus et salutem pristinam redderet. Et illic et quacumque ibant conuertebant in se ciuitatis adspectum. Nonnulli. qui eos alibi uiderant causamque tremoris eorum nouerant, aliis. ut cuique poterant, indicabant. Venit et Pascha, adque ipso die dominico mane, cum iam frequens populus praesens esset et loci sancti cancellos, ubi martyrium erat, idem iuuenis orans teneret, repente prostratus est et dormienti simillimus iacuit, non tamen tremens, sicut etiam per somnum solebant. Stupentibus qui aderant adque aliis pauentibus, aliis dolentibus, cum eum quidam uellent erigere, nonnulli prohibuerunt et potius exitum exspectandum esse dixerunt. Et ecce surrexit, et non tremebat, quoniam sanatus erat, et stabat incolumis, intuens intuentes. Quis ergo se tenuit a laudibus Dei? Clamantium gratulantiumque uocibus ecclesia usquequaque conpleta est. Inde ad me curritur, ubi sedebam iam [*]( e r 4 ignorabiljs 9 6 acerbiBsiaie g tullit g paene g 11 pallazia e 12 uenerunt autem ex uenerant corr. e 14 sibi om. g » en plac<?retur g 18 uenit et] ueni,te m. 2 corr. e atque ab ipso p 20 martyr, in marg. martyrium, e 22 sicuti g somnium ?\' a solebant a1 </\' p Domb.; solebat a2 be 921Jt. )
611
processurus; inruit alter quisque post alterum, omnis posterior quasi nouum, quod alius prior dixerat, nuntiantes; meque gaudente et aput me Deo gratias agente ingreditur etiam ipse cum pluribus, inclinatur ad genua mea, erigitur ad osculum meum. Procedimus ad populum, plena erat ecclesia, personabat uocibus gaudiorum: Deo gratias, Deo laudes ! nemine tacente hinc adque inde clamantium. Salutaui populum, et rursus eadem feruentiore uoce clamabant. Facto tandem silentio scripturarum diuinarum sunt lecta sollemnia. Ubi autem uentum est ad mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore et pro illius iucunditate laetitiae. Magis enim eos in opere diuino quandam Dei eloquentiam non audire, sed considerare permisi. Nobiscum homo prandit et diligenter nobis omnem suae fraternaeque ac maternae calamitatis indicanit historiam. Sequenti itaque die post sermonem redditum narrationis eius libellum in crastinum populo recitandum promisi. Quod cum ex dominico Paschae die tertio fieret in gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco, feci stare ambos fratres, cum eorum legeretur libellus. Intuebatur populus uniuersus sexus utriusque unum stantem sine deformi motu, alteram membris omnibus contrementem. Et qui ipsum non uiderant, quid in eo diuinae misericordiae factum esset, in eius sorore cernebant. Videbant enim quid in illo gratulandum, quid pro illa esset orandum. Inter haec recitato eorum libello de conspectu populi eos abire praecepi, et de tota ipsa causa aliquanto diligentius coeperam disputare, cum ecce me disputante uoces aliae de memoria martyris nouae gratulationis audiuntur. Conuersi sunt eo, qui me [*]( i, 3 gratias deo v 4 ienua g ą.erţgitur g 6 gaudiorum, in marg. grandiorum, e 8 clamabat 01 11 pro tempore] in loco p 13 prandet g 14 fraternaeque ac maternae abgpa Domb.; frnternaeque a? q; matemae m. 2 corr. e; fraternitatis ac maternae p; ac maternae fraternaeque v 17 promisit g 18 grandibus exhedrae g 19 ambo el i . 22 quod p 23 qUQd g in eo f 25 abire eos v ) [*]( 39* )
612
audiebant, coeperuntque concurrere. Illa enim, ubi de gradibus descendit in quibus steterat, ad sanctum martyrem orare perrexerat; quae mox ut cancellos adtigit, conlapsa similiter uelut in somnum sana surrexit. Dum ergo requireremus quid factum fuerit, unde iste strepitus laetus exstiterit, ingressi sunt cum illa in basilicam, ubi eramus, adducentes eam sanam de martyris loco. Tum uero tantus ab utroque sexu admirationis clamor exortus est, ut uox continuata cum lacrimis non uideretur posse finiri. Perducta est ad eum locum. ubi paulo ante steterat tremens. Exsultabant eam similem fratri, cui doluerant remansisse dissimilem, et nondum fusas preces suas pro illa, iam tamen praeuiam uoluntatem tam cito exauditam esse cernebant. Exsultabant in Dei laudem uoce sine uerbis, tanto sonitu, quantum nostrae aures ferre uix possent. Quid erat in cordibus exsultantium nisi fides Christi, pro qua Stephani sanguis effusus est?

CAPUT VIIII. Quod uniuersa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.

Cui, nisi huic fidei adtestantur ista miracula, in qua praedicatur Christus resurrexisse in carne et in caelum adscendisse cum carne? quia et ipsi martyres huius fidei martyres. id est huius fidei testes, fuerunt; huic fidei testimonium perhibentes mundum inimicissimum et crudelissimum pel\'tulerunt, eumque non repugnando, sed moriendo uicerunt; pro ista fide mortui sunt, qui haec a Domino inpetrare possunt, propter cuius nomen occisi sunt; pro hac fide praecessit eorum [*]( 1 currere b enim om. p 2 stetit p martyrem!orare v 5 iste egpv; ille a b Domb. 6 ubi eramus abegpv; inquaeramus a; inqueramns p; in qua eramus Donib. 9 est \' atl (= autem) m. 2 extra uersum, e 12 tam cito] tacito b; tam om. p1 15 qua p D<wa; quo ab eg p a 21 Cura si huic b 23 huius fidei martyres om. p alUntm % martyres usque ad huic fidei lin. 24 om. e 27 qui e 28 processit ? )

613
mira patientia, ut in his miraculis tanta ista potentia sequeretur. Nam si carnis in aeternum resurrectio uel non praeuenit in Christo uel non uentura est, sicut praenuntiatur a Christo uel sicut praenuntiata est a prophetis, a quibus praenuntiatus est Christus: quur et mortui tanta possunt, qui pro ea fide, qua haec resurrectio praedicatur, occisi sunt? Siue enim Deus ipse per se ipsum miro modo, quo res temporales operatur aeternus, siue per suos ministros ista faciat; et eadem ipsa, quae per ministros facit, siue quaedam faciat etiam per martyrum spiritus, sicut per homines adhuc in corpore constitutos, siue omnia ista per angelos, quibus inuisibiliter, incorporaliter, inmutabiliter imperat, operetur, ut, quae per martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et inpetrantibus, non etiam operantibus fiant; siue alia istis, alia illis modis, qui nullo modo conprehendi a mortalibus possunt: ei tamen adtestantur haec fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.

CAPUT X. Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut Deus uerus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi di esse credantur.

Hic forte dicturi sunt etiam deos suos aliqua mira fecisse. Bene, si iam incipiunt deos suos nostris mortuis hominibus conparare. An dicent etiam se habere deos ex hominibus mortuis, sicut Herculem, sicut Romulum, sicut alios multos, quos in deorum numerum receptos opinantur? Sed nobis martyres non sunt di, quia unum eundemque Deum et [*]( 1 in om. et 5 curret e post mortui in margine corr. manu martyres, e possnnt e 12 ut editur mss.; inmutabiliter et incorporaliter v uti que g 13 VUW eis p tantum .... operantibus in marg. p 17 aeternum omisso in Domb., typothetae errore? 20 mira multa p I n 25 adicent e\'; adicent e2; adicent c3 se/, d eras., e )

614
nostrum scimus et martyrum. Nec tamen miraculis, quae per memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo sunt conparanda miracula, quae facta per templa perhibentur illorum. Verum si qua similia uidentur, sicut a Moyse magi Pharaonis, sic eorum di uicti sunt a martyribus nostris. Fecerunt autem illa daemones eo fastu inpurae superbiae, quo eorum di esse uoluerunt; faciunt autem ista martyres uel potius Deus aut cooperantibus aut orantibus eis, ut fides illa proficiat, qua eos non deos nostros esse, sed unum Deum nobiscum habere credamus. Denique illi talibus dis suis et templa aedificauerunt et statuerunt aras, et sacerdotes instituerunt et sacrificia fecerunt; nos autem martyribus nostris non templa sicut dis, sed memorias sicut hominibus mortuis. quorum aput Deum uiuunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione uicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, inuocantur. Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamuis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum uero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Quibus igitur potius credendum est miracula facientibus? Eisne qui se ipsos uolunt haberi deos ab his quibus ea faciunt, an eis qui, ut in Deum credatur, quod et Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt? Eisne qui sacra sua etiam crimina sua esse uoluerunt, an eis qui nec laudes suas uolunt esse sacra sua, sed totum, quod ueraciter laudantur, ad eius gloriam proficere in quo laudantur? in Domino quippe laudantur animae eorum. Credamus ergo eis et uera dicentibus et mira facientibus. Dicendo enim uera [*]( 4 Exod. 8 29 Ps. 33, 3 ) [*](2 compar. stnit v 5 di uicti] deuieti g; dii deuicti e 8 Mt orantibus aut cooperantibus v 9 que g esse nostros v faabere nobiscum v 11 aedicauerunt gx1 14 fabricamus om. p v.0 uerum g . )
615
passi sunt, ut possint facere mira. In eis ueris est praecipuum, quod Christus resurrexit a mortuis et inmortalitatem resurrectionis in sua carne primus ostendit, quam nobis adfuturam uel in principio noui saeculi uel in huius fine promisit.

CAPUT XI. Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse.

Contra quod magnum Dei donum ratiocinatores isti, quorum cogitationes nouit Dominus quoniam uanae sunt, de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima adque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, esse copulata adque coniuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra abhinc sursum uersus est prima, secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum, non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet uanitas. Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? Nisi forte, qui per plumarum et pennarum leuitatem donauit auium terrenis corporibus, ut portentur in aere, inmortalibus factis corporibus hominum non poterit donare uirtutem, qua etiam in summo caelo ualeant habitare. Animalia quoque ipsa terrena, quae uolare non possunt, in quibus et homines sunt, [*]( 10 Ps. .93, 11 13 Plat. Tim. p. 32 ) [*]( 1 possint bg p Domb.;possent aepv 10 donum sup. lin. g 14 aeri g aque g 16 uerSUB om. p 17 tercius aqaer, m. 2 male correctum, cum m. 1 aq lineola deletum esset. p aerem b2 e I IX 19 lia barantur e 20 contradicet gl 22 terrenp g 25 que g 26 ualeant habitare a beg P Vi habit. ual. Domb. )

616
sicut sub aqua pisces, quae sunt aquarum animalia, ita sub terra uiuere debuerunt. Quur ergo non saltem de secundo. id est de aquis, sed de elemento tertio terrenum animal carpit hanc uitam? Quare, cum pertineat ad terram, in secundo, quod super terram est, elemento uiuere si cogatur, continuo suffocatur et ut uiuat uiuit in tertio? An errat hic ordo elementorum, uel potius non in natura rerum, sed in istorum argumentationibus deficit? Omitto dicere, quod iam in tertio decimo libro dixi, quam multa grauia terrena sint corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant. qua natare ualeant super aquam; et ut accipiat qualitatem corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo. omnipotenti artifici contradicitur?.

Iam uero contra illud, quod dixi superius, etiam istum considerantes adque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inueniunt omnino quod dicant. Sic est enim hinc sursum uersus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum.

Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum uero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In hoc pondere quid agit leuior omnibus? In hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per huius tam excellentis naturae meritum non poterit effici, ut corpus eius leuetur in caelum, et cum ualeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae leuare sursum • terrena corpora non ualebunt?

Iam si ad eorum miracula ueniamus, quae facta a dis suis [*]( 9 c. 18 I p. 639, 12 ) [*]( 8 deficet g; defecit b p1 iam dixi a 14 quod dixi bgv; quod 1 iam dixi a ep p a Domb. in istud conaidentes b 16 confygdunt e 21 et multo g 22 In hoc usque ad celerior omnibus l. 24 om. 9 23 In hac tard. quid ag. celer. omnibus m. 2 in marg. e 25 eius om.g 29 si om. b )

617
obponunt martyribus nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem uirginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum inplesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. Quis aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cauernis patentibus nihil inde in terram cadere permisit? Responsuri sunt: \'Aliquis deus aut aliquis daemon.\' Si deus, numquid maior est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior est angelo, qui Deo seruit, a quo factus est mundus? Si ergo deus minor uel angelus uel daemon potuit pondus umidi elementi sic suspendere, ut aquarum uideatur mutata fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creauit elementa, terreno corpori graue pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet uiuificatum corpus, in quo uoluerit uiuificans spiritus?

Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et inter aquam et terram saepe inuenimus? Quid enim uolunt esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? Quonam, quaeso, elementorum pondere adque ordine efficitur, ut torrentes uiolentissimi adque undosissimi, antequam sub aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? Quur denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum, quaqua uersum orbis extenditur, si locus eius inter caelum et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema, id est ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille [*]( 5 de stupro falsa suspicione Domb. 6 parte stillante abegpav; perstillante parte p Domb. 10 hanc erasum g 14 ipsa aegpp Domb.; ipse bav 15 graui g potest ex poterit corr. b; potuit g 16 ut om. g 22 qffi (= quoniam) g atque.... uiolentissiini m. 2 in murg. e 26 quaque p 30 obtineant g )

618
summi locum, haec autem imi uelut fundaminis mundi. et ideo in caelo esse non potest terra: quur est ipse ignis in terra? Secundum hanc quippe rationem ita ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, ut, quem ad modum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo posset esse quod summi est. Sicut ergo nullam putant uel esse uel futuram esse terrae particulam in caelo, ita nullam particulam uidere debuimus ignis in terra. Nunc uero non solum in terris, uerum etiam sub terris ita est, ut eum eructent uertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci uidemus ex terra; quando quidem et de lignis et de lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. Sed ille, inquiunt, ignis est tranquillus, purus, innoxius, sempiternus; iste autem turbidus, fumeus, corruptibilis adque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat. cauernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: quur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his conuenit terris? Nihil igitur adferunt ex ponderibus adque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.

CAPUT XII. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione inrident.

Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum fetus abortiui resurgant; et quoniam Dominus ait: Arnen, [*]( 30 Lc. 21, 18 ) [*]( 3 hanc om. e 5 posse otn. p posse ..... in imo om. b 6 possit quod omisso esse b 8 ita ut g 16 t\'xtuat e 28 querere/, t mil.. 9 )

619
dico uobis, capillus capitis uestri non peribit, utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortiui, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, uerum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi adque longissimi, non solum de paruulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum: Quos praedestinauit conformes imaginis filii sui, sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: \'Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine corporis detrahendum; et ubi iam erit: capillus capitis uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit?\' Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod [*]( 16 Eph. 4, 13 18 Rom. 8, 29 ) [*]( 2 robor g* 3 corporum erit v 6 et 13 paruolis 01 8 accidat p 12 et iam g quicumque hic fueruut om. e 14 illi b 15 si superscripto m. 2 ibi. e recipiat b g p1 Domb.; rccipiet aepp2av 18 conformes abegp av; conformes fieri p Domb. 19 Christi corporis v 22 detrahendum corporis Domb. capillps g 26 fţ\'liçitIJ.ţęt]), in marg. deformitatem, p )
620
certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam inmortalitate esse debebit? Si autem non redibit, ergo peribit Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque uel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit.

De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud uertatur in puluerem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufra. gio uel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in umorem putredo dissoluat, non mediocriter permouentur adque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt. Consectantur etiam quasque foeditates et uitia, siue accidant siue nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore adque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis uulnerum, cum quibus Dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt. Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius uescentis humana uiscera fame conpellente nutritur. In carnem quippe conuersa est eius, qui talibus uixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta subpleuit. Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis [*]( 1 magis p in illa iam inmortalitate egv; in illa id 6 inmort. b: in illa inmortalitate a p fA Domb.; in illft mort. p 3 Quomodo..... i nn peribit om. b igitur mss.; ergo v capillu?—peribit e 8 et alicubi.. fuit om. bl g 9 autem a 11 exaletur eg sint-aint inras. e absumit epoa. Domb.; absumpsit abg; absumat v cum naufragio « naufr. usque ad pereant om. e1 16 accidant abexglpa; accedant e1 g1 o v )

621
inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diuersa corpora reuolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, sed corpus omne fugiendo.

CAPUT XIIIAn abortiui non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.

Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente mihi uidentur obposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortiuos fetus, qui, cum iam uixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita negare non audeo; quamuis non uideam quo modo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum. Aut enim non omnes mortui resurgent et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum, quae corpora humana, quamuis intra uiscera materna, gestarunt; aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua corpora, quae habuerunt, ubicumque uiuentia et morientia reliquerunt, non inuenio quem ad modum dicam ad resurrectionem non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. Sed utrumlibet de his quisque sentiat., quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis intellegendum est, si resurgent. [*](1 aut lineola deletum e 3 multa fit idem g 13 ibi] ipsi, in marg. ubi ibi e 18 corporea g 19 recipiant e 23 /uteris, h eras., g utrumlibet, h eras., 9 )

622

CAPUT XIIII. An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.

Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo Dei opere miro adque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, ubi ait: Capillus capitis uestri non peribit, dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, iam statura longior esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur adque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eius modi. In qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo, ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit. In hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis longusue futurus est. Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia. etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines peruenirent. ne illi, qui maximi [*]( 8 Lc. 21, 18 ) [*]( 4 quid uero b 5 resurrectione transeunt corporis, trans. corp. tn ras., b 6 illo codd. praeter p, v; illi p Domb. 7 mori g 8 ubi codd. praeter p, v; in qua p Donab. 13 statura iam Domb. 15 habenda ratione b mole mss.; in mole v ipsa iam membra r 17 dentes. sequentia usque ad l. 19 in b sic scripta sunt: hoc si quidem modo in quarta ratione unius cuiusq; materie indita corpora liniamenta quodam modo ut ita dicam liniatum uidetur esse 17 huiusmodi a 19 liciatum, m. rec. in limitatum corr., p; liniatum a b esse uidetur r 24 omnium om. p )

623
fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, Creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quo modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?

CAPUT XV. An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.

Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat habiturus, si est ante defunctus, adque illud, quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est. ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura conpleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus (circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam [*]( 20 Eph. 4, 13 ) [*]( 9 /utique, h eras., g est mortuus v 18 sit mortuus p 19 etiam ei cst p 25 nec ultra nec infra v iuuenalem b ex g Domb.; iuuenilem a e2 p v mort. corp. p 26 \'malim aetatis robore\' Domb. 28 hominis e-)

624
hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis); et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae. sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

CAPUT XVI. Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii Dei.

Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes imaginis filii Dei. potest et secundum interiorem hominem intellegi (unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura,_ ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihiloberit, etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum. [*]( 8 Rom. 8. 29 10 ib. 12, 2 ) [*]( 6 conform. sanctorum p 8 conformes codd. praeter o, v; conformes fieri p Domb. 11 mentis nostre p; sensus nostii b a 14 ille nobis r 17 ammoniti g 20 in iuuenili aetate v iuuenali bexg; iouenili n e\' p v nihiloperit g )

625

CAPUT XVII. An in suo sexu resuscitanda adque mansura sint corpora feminarum.

Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: Conformes imaginis filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam Deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. Sed mihi melius sapere uidentur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et femina. Corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. Non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; erunt tamen membra feminea non adcommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non adliciatur adspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia adque clementia, qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est adque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. Nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur cformauit) aut \'finxitf, sed: Aedificauit eam in [*]( 4 Eph. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 Gen. 2, 21 24 Io. 19, 34 27 Gen. 2, 22 ) [*]( 5 ut editur ab egp av; in unitatem fidei in uirum perf. p Domb. 7 femine g 10 /utrumq;, h eras., g 12 nudi om. et 13 ergo] autem g 15 prius et om. a 16 tamen mss. v; enim Domb. 19 liberabit e 22 facto, in marg. pacto, e 24 lancea latus b profluxit abegpv; duxit a; defluxit p Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera sectio V pars II. ) [*]( 40 )

626
mulierem; unde et apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes scripturas, neque uirtutem Dei; et cum locus esset, ut diceret: \'De qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier\', non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in caelo; aequales utique angelis inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione. qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt Nuptias ergo Dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet nec uxores ducent, quod ad uiros. Erunt ergo, quae uel nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient.

CAPUT XVIII. De uiro perfecto, id est Christo, et corpore eius. id est ecclesia, quae est ipsius plenitudo.

Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in uirum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse [*]( 1 Eph. 4, 12 9 Mt. 22, 29 12 Mt. 22, 30 29 Eph. 4, 10 sqq. ) [*]( 4 et om. g 6 et ipse v 13 neque nubent om. el sunt codd. praeter p; erunt p Domb. 17 esse negauit Domb. 22 neque r 28 uel qui ducere e hoc om. p Domb. faciunt elg )

627
est et qui adscendit super omnes caelos, ut adinpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus paruuli iactati et circumlati omni uento doctrinae, in inlusione hominum, in astutia ad machinationem erroris, ueritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et conpactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Ecce qui est uir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore conplebuntur, cottidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur ecclesia, cui dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra, et alibi: Pro corpore, inquit, eius quod est ecclesia, itemque alibi: Unus panis, unum corpus multi sumus. De cuius corporis aedificatione et hic dictum est: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi ac deinde subiectum unde nunc agimus: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et cetera; donec eadem mensura in quo corpore [*]( 21 1. Cor. 12, 27 22 Col. 1, 24 23 1. Cor. 10, 17 ) [*]( 1 et om. a; qui et p 2 quidem om. g 9 ut] et p 10 circumlati aegpav; circumdati b; circumferamur p Domb. 11 austutift e 14 conplectum b; conpunctum p 15 tactum] ętatem b 16 partis] etatis b 27 subiectum est p 30 ad eandem mensuram in qua b ) [*]( 40* )
628
intellegenda esset, ostenderet dicens: Augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus conexum et conpactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis. Sicut ergo est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: In mensuram aetatis plenitudinis Christi. Quam plenitudinem etiam illo commemorauit loco, ubi ait de Christo: Et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus inpletur. Verum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset, quid nos inpediret nominato uiro intellegere et feminam, ut uirum pro homine positum acciperemus? sicut in eo quod dictum est: Beatus uir qui timet Dominum, utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum.

CAPUT XVIIII. Quod omnia corporis uitia, quae in hac uita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.

Quid iam respondeam de capillis adque unguibus? Semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore. ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, [*]( 10 Eph. 1, 22 sq. 16 Ps. 111, 1 ) [*]( 8 conpunctam p1 tactum] gtatem b 5 unius quae g est ergo r 6 uniuscuiusque usque ad mensara l. 7 om. b 8 Christi om. b 10 omnia ecclesiae egpv; omni ecclesia a; omnem ecclesiam abp fragm. Frising- Domb. 11 qua.ee. b 15 in hoc p 19 Quod] An p corporis ft membra uitiaque p 24 et p 26 intellegentur p 27 ipei g; ibi... marg. t ipsi, p )

629
non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reuerteretur in totum, id est, totus ille limus in totum uas nulla sui perdita parte remearet. Quapropter si capilli totiens tonsi unguesue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. Quamuis quod ait Dominus: Capillus capitis uestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: Capilli capitis uestri numerati sunt. Neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut seruata integritate substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter exstabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare adque separare, sed ita conspergere uniuerso adque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est? Ergone non poterit quasque deformitates humanorum [*]( 12 Lc. 21, 18 14 Lc. 12, 7 ) [*](2 rursum g in eodem limo p 5 fixerat p rursum p 7 tunsi a 8 ungues/ue, q eras., e loca sua v 9 ne e quique g quoniam p T 11 congruentiae e 12 capillos g 15 num. sunt abegpa; num. sunt omnes pv Domb. 16 cuique codd. praeter b; cuiusque b; cuiquam v 17 inerit g 21 homo artifex p 24 parilitati ep 26 uniuersa p 27 omnipotente g v )
630
corporum, non modo usitatas, uerum etiam raras adque monstrosas, quae huic miserae uitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tollantur?

Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent. Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suauitate. Ubi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator nouit, inde subplebitur, et quod plus est quam decet, materiae seruata integritate detrahetur. Coloris porro suauitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus adque infirmus adspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur: [*]( 17 Mt. 13, 43 ) [*]( 1 monstruosas a b e2 p 2 huius p miseręrę e uite m. 1 in marg. p aborrent g 4 ete 9 5 diminutione abpv 6 tollantnr abegpv; tolluntur pa Domb. 7 pinguibusue v 8 ne hic p 9 congruentia aut ideo qum quadam g cum usque ad congruentia m. 2 in marg., e 11 prauum] parum g; paruum e aut ideo quia paruuro est m. 2 in ras. e; om. g 13 fecit e2 9 16 detraetur gl 22 contractant. g 23 putumque 9 )

631
aopaata Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non ualentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt. Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti uiri nec poterant inuenire. Quae si caecitas fuisset, qua fit ut nihil possit uideri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent.

Nescio quo autem modo sic adficimur amore martyrum beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse uidebimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, sed uirtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: Capillus capitis uestri non peribit Sed si hoc decebit in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamuis itaque omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia.

CAPUT XX. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque reuocanda sit.

Absit autem, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia reuocare, quae uel [*]( 3 Gen. 19, 11 15 Lc. 21, 18 ) [*]( 1 anrasia, in marg. uf orasia, p 3 passi sunt bv hostium b 4 quia si b fuisset caecitas Domb. qua si ut nichil b 5 posset 9 qua aleg Domb.; quo a2bpv 6 post inquirerent in e exstant uerba m. 2 lineola deleta huc usq; p ueterg enl 7 nescio quod quo autem b; nescio autem quonam p 9 quae e1 15 uestri om. p )

632
bestiae uel ignis absumsit, uel in puluerem cineremue conlapsum uel in umorem solutum uel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut cogni* tionem lateat aut effugiat potestatem. Deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: <Mens quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et mouens ipsaque praedita motu sempiterno.\' Hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum. Ut igitur secundum ipsos loquar, quo modo aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter fugit omnia mouentem?

Unde iam etiam quaestio illa soluenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius fit uiuentis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. Si enim quispiam confectus fame adque conpulsus uescatur cadaueribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt: num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum adque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta subpleta sint? Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem Deum posse reuocare. quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro [*]( 6 Tusc. 1, 27 ) [*]( ft 1 bestial, e eras., e adBumpsit b 2 exalatum egp 4 aut,gnitionem b lateat cognit. v 6 mensquę est b 7 inquit est r si creata ab omni congregatione b 13 in marg. g: quid sentiat de corporibus humanis que ab ominibus p fame consumata sunt, qualiter resurgant 18 istoria g 19 ueredica e 20 degestum g meat (= s meatur) ex 23 sunt g 24 sq. quid enim carn,um b 25 famis g pxalatum egp; exaltatum b 27 quod fuit bg redditnr b p )

633
humana primitus coepit. Ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. Sua uero illi, quem fames eIinanierat, ab eo. qui potest etiam exhalata reuocare, reddetur. Quamuis etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet, eam repararet Omnipotens. Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est: Capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carie fame depastas adque consumtas perire potuisse.

Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis adque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat pei-ficiendae siue perfectae cuiusque indita corpori ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. Quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate. [*]( 1 illa 2 redibenda eglp 4 qui potens etiam exaltare nocare b exalata t g redditur p 5 ei b natariae ainullis g in illis b 6 inde, in marg. unde, e 12 ut om. g 14 profieiende g 18 quod ee re deptotum g 21 id om. g 22 deceret. Aut] decerta ut g 23 con.deptur m. 2 corr. b 25 omnis deformitas om. b -27 filiae quales g )

634