De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIII. Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cuius natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum incipit esse diuersum.

Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: \'Vis ista naturalis est, rei huius ista natura est\'; quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso uixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum. qui doctissimi aput illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.

Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De gente populi Romani, quod eisdem uerbis, quibus ibi legitur, et hic ponam: \'In caelo, inquit, mirabile exstitit portentum: nam stellam Veneris nobilissimam, quam Plautus [*]( 2 re om. f 5 propterea reap. v 8 hic b; hinc, in marg. hic credi, t bu ,\'.- 9 naturalis e disci b 12 quid p a 15 in poena, in marg. in arana (sic) e mortalis e metuit b 16 perpetuam a 17 Dotum b 18 isti b 19 quantum, omimo que, b 25 Matci om. pl 27 cehun b id portentum p 28 stellam Veneris nobilissimam ap; stella Ven. nobilissima beg p Gtj in stella Ven. nobil. v Domb. uespera regine b )

531
Vesperugiuem, Homerus Hesperon appellat, pulcherrimam dicens, Castor scribit tantum portentum exstitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos et Dion Neapolites, mathematici nobiles.\' Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam uideretur. Omnia quippe portenta contra naturam dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam, quod Dei fit uoluntate, cum uoluntas tanti utique conditoris conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum? Et tamen, quando ille uoluit, qui summo regit imperio ac potestate quod condidit. stella prae ceteris magnitudine ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et (quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutauit. Turbauit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, quos uelut inerrabili conputatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere. hoc, quod de Lucifero contigit, nec antea nec postea contigisse. Nos autem in diuinis libris legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino [*]( 1 Amphitr. I, 1, 119 II. XXII, 318 26 Ios. 10, 13 ) [*]( 1 hesperona b pulcherrimum gl 3 neque-nec begp; nequeneque v Domb. 4 ogygo nus ; Ogyge v adrastos cyzicenos egp; D adrastos cizenos a; adtractos cycjnos b; Adraatus Cyzicenus v 5 et] a m. 2 in ras. b dio p dione appolites b 9 conditoris .. cuiusque om. b 13 hoc om. p 14 quicquid g 16 siderum om. b tum satis b firmatur b firmatum est tamen g 18 magnitudine ... colorem om. e 19 ac mss.; atque v 21 illa si iam p 22 ueluti p inenarrabili beg3; itinerabili gt 23 quod b 26 et om. b ) [*]( S4* )
532
Deo petiuisset uir sanctus Iesus Naue, donec coeptum proelium uictoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad uiuendum additi hoc etiam prodigio promissioni Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus tribuunt. Unde illud est, quod superius commemoraui dixisse Vergilium:
  1. Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro.
Nam et fluuium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum populus Dei ductore supra memorato Iesu Naue uiam carperet, et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo id esse factum in sacris litteris legimus, et retro uersum fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemorauimus. Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.

Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, quasi non possit in aliqua re diuinitus fieri aliud, quamdiu eius natura per humanam suam experientiam cognouerunt; quamuis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus cunctis, si, solerent homines mirari mira nisi rara. Quis enim consulta ratione non uideat in hominum innumerabili numerositate et tanta naturae similitudine ualde mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus ceteris; et rursus nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes confitemur, eosdem dissimiles inuenimus. Sed mirabilior est [*]( 2 Esai. 38, 8 8 Aen. IIII, 489 10 Ios. 4, 18 11 Reg. IIII. 2, 8; 14 ) [*]( 2 Ezechiae om. b 3 addidit b 4 promissionis p 9 inferius, omixso que, e 11 Helia] alio 6 12 idem b 15 homini petenti v 16 X011 om. b faciant sibi p 17 alias b 18 naturam b cognonerunt Offl. b 20 sintj esse b 21 cuncti solerent b 25 discernereitur g 26 et rursu9 mque ad ceteris om. g rursus 6 ep Vj rursum Dtmb. )

533
consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius uidetur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper aut frequenter erremus.

Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus idemque doctissimus, fortasse uere factum esse non credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, sed reditum est ad solitum, minus isto mouentur exemplo. Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid aduerterint in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non possit in longe aliud, quam eis cognita est, uertere adque mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque uel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in diuinis eloquiis conparata est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque adtestatur historia et nunc ab eis qui ueniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem fauillam mendaci superficie maturitatis includunt. Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum natura eius in hanc foedissimam diuersitatem mirabili mutatione conuersa est; et quod post tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseuerat.

Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas uoluit instituere, sic ei non est inpossibile, in quidquid uoluerit, quas instituit, mutare naturas. Unde illorum quoque miraculorum multitudo siluescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia [*]( 17 Gen. 13, 10 19 Tac. Hist. V, 7 ) [*](1 istius b 6 a om. e istoricus g 7 uera b non esse a non om. e 8 alius mss.; talis v 9 redditum b e ad solitum om. b 10 eisque] ex his quo b 11 communeantur g 13 in deo b 21 mendacii bp matur.] auctoritatis b includuntur b 25 perseueratar b 29 siluescit, m. 2 in nilescit mutatum, g )

534
nuncupantur; quae recolere et commemorare si uelim, huius operis quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed uiderint eorum coniectores, quo modo ex eis siue fallantur siue instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos animos hominum noxiae curiositatis retibus inplicare, etiam uera praedicant, siue multa dicendo aliquando in aliquid ueritatis incurrant. Nobis tamen ista, quae uelut contra naturam fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare debent, hoc ostendere uel praeostendere, hoc praedicere, quod facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiauit esse facturum, nulla inpediente difficultate, nulla praescribente lege naturae. Quo modo autem praenuntiauerit, satis in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis sanctis et nouis et ueteribus non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicaui.

CAPUT VIIII. De gehenna et aeternarum qualitate poenarum.

Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur. Ad hoc enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus [*]( 13 Rom. 11, 17 sqq. 25 Esai. 66, 24 ) [*]( 2 perhibentur b 3 demonstrentur b 5 praedicent b 9 praedicunt b 10 est ista b 11 fiunt et contra naturam om. b quo- modQre g 13 pinguidinis gx 15 praedicare p 16 quae om. b se om. g 19 de serpente b 21 iudicauit b 25 dicit b 26 eitintinguetur abegp; extinguitur per )

535
poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi uermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. Non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commonitio tam uehemens ore diuino?

Utrumque autem horum, ignem scilicet adque uermem, qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero adque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror? Eundem etiam uermem putant intellegendum esse. Nam scriptum est, inquiunt: Sicut tinea uestimentum et uermis lignum, sic maeror excruciat cor uiri. Qui uero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo [*]( 2 Mr. 9, 43 aqq. 21 2. Cor. 11, 29 23 Prou. 25, 20 ) [*](2 inquit, tibi v 3 abentera g ire] mitti b geennam g 4 in om. b ignis inextinguibilis b 5 morietnr aegp; moritur bv Domb. ignis non abegpα; ignis eorum non p v t\'xtinguetur a b g; extinguitur v Domb. 6 inquit tibig \'clodum, in marg. \'clftudum, e 9 morietur—extinguetur b 10 tibi est p in om. b 13 eum aeppv; enim bga 14 communitio g; cominatio e in marg., v; commendatio abelp pa Domb. 16 adque] et p uermem ex inermem corr. g 18 paenitentes 11188.; paenitentis v 21 non ego g p Domb.; non om. a; ego non a b ep v 25 ia illo usque ad maeroris p. 536, l. 1 om. e )

536
uerme maeroris adfirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et in ueteribus scripturis: Vindicta carnis inpii, ignis et uermis. Potuit breuius dici: Vindicta inpii. Quur ergo dictum est: carnis inpii, nisi quia utrumque, id est et ignis et uermis, poena erit carnis? Aut si uindictam carnis propterea dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum carnem uixerit (propter hoc enim ueniet in mortem secundam, quam significauit apostolus dicens: Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini), eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus uiuere, in ustione sine consumtione, in dolore sine morte. per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parua miracula, quae commemorauimus, et inconparabiliter plura, quae non commemorauimus, fecit eademque ipso mundo uno adque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. Quid autem horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit [*]( 8 Eccli. 7, 19 14 Rom. 8, 13 ) [*](1 erroris b etsi] et e credibilius m. 2 in ras. e 4 in om. g 12 uolunt b hoc usque ad carnem om. e 16 corpore aut g 19 sine om. g consumatione g 21 omnibus] ab hominibus b 22 ignoratur b enim est v 25 ipsa g modo b 26 e a beg P P (Ii de c quid b 28 aestimet e 29 horum om. c1; orum g )
537
scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena adque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne adficiantur doloribus.

CAPUT X. An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.

Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum adtributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a me. maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex isto aere crasso adque umido, cuius inpulsus uento flante sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, non ureret feruefactus in balneis. Ut enim urat, prior uritur facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Quur enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis adfligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt [*]( 4 1. Cor. 13, 9 15 Mt. 25, 41 ) [*]( 2 exponentia b sed] et b 10 adhurere gf 12 corporali facto b lo ac daem. b 16 praeparatus 9 17 diabulo g 20 igni g posn f sit e 21 uteretur b ferfe ftatus b 22 cum beg pa DOfllb.; quod apv 25 miseris b 26 poene e. )

538
corporum suorum uinculis insolubiliter adligari? Adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est.

Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat aput inferos ille diues, quando dicebat: Crucior in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit infundi, qualis digitus Laxari de quo id sibi fieri postulauit; ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet. ut discernere omnino non possit. At uero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam [*]( 12 Lc. 16, 24 23 Apoc. 20, 10 ) [*]( 3 corporeis om. b cruciandi a beg p p2 a v; cruciantibus p1 Domb. 6 diximus b 12 aput inferus om. e 13 conuenientena b cernere b 15 desiiierabit el 16 quales g 19 etiam eunt v 21 qui cum b sit uitalibus b 22 corpore b 23 At] aut b 24 et sulph igniJ om. b sulphoris g; sulpuris p dictum est om. g 25 et hom.I ei omnium b et daemonum om. b 26 aeri b 27 cum om. el daemonuin b 28 pertiendo b )

539
corporalibua ignibus. Unus quippe utrisque ignis erit, sicut Veritas dixit.

CAPUT XI. An hoc ratio iustitiae habeat, ut non sint extensiora poenarum tempora, quam fuerint peccatorum.

Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. Octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exsilium, mortem, seruitutem. Quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Unde illud est legis: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri inprobitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, inconparabili horarum spatio uerberatur et suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit adligari; cum iustissime annosas poenas seruus in conpedibus pendat, qui uerbo aut ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? Iam uero damnum, ignominia, exsilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro [*]( 1 Mt. 25, 41 12 Legg. (?) frg. 4 17 Exod. 21, 24 ) [*](1 utriosque e 6 si p p 16 idem agit g ait p 18 tempUB g 20 feminae om. e; uoci alienae m. 2 superscriptum est sc. uzori 27 hictu g )

540
huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur; nec quisquam exstitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et inpietatis magnitudine metiendum. Qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? Quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. Quo modo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis. si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. Quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est. [*]( 19 Lc. 6, 38 ) [*]( * i 6 nocenciam g 7 sagrileg. e 10 hocciditur g; occid.tur e 11 breuis p 13 hominis g3 14 de ciuitate illa v hominis g1 21 sq. nOli propter aequalitatem temporis p, fortasse recte, cum sic congruat CIlIA sequente propter uicissitudinem mali 22 male-male 9 23 mens. faissep )
541

CAPUT XII. De magnitudine praeuaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Saluatoris.

Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore inpietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est uniuersa generis humani massa damnata; quoniam, qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordi et indebita gratia liberetur adque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur, quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis. [*](5 uidetur sensibus p 9 est b 10 derelinquit p1 H1 13 primus abegppa Domb.; primitus v fuerat tradita, in marg. futura erat y railicata, t 14 millps g 15 misericordia b p 16 dispitiatur e 20 gratia 71lSS.; gratia redimentis m. 2 in mctrg. e, v rursum v 21 seueritas v 22 ut om. g ostenderetur p 26 gratuitu g )

542

CAPUT XIII. Contra opinionem eorum, qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.

Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moiibundisque membris, quod animae

  1. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
  2. Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco,
secutus adiunxit adque ait:
  1. Quin et supremo cum lumine uita reliquit
(id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita),
  1. Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec funditus omnes
  2. Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
  3. Multa diu concreta modis inolescere miris.
  4. Ergo exercentur poenis ueterumque malorum
  5. Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes
  6. Suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto
  7. Infectum eluitur scelus aut exuritur igni.
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait: \'Suspensae ad uentos\'; aqua in eo quod ait: [*]( 24 Aen. VI, 783 eqq. ) [*]( 11 dolentq;. q; m. 2 insertum, g 13 suscipiunt p caecos, o ex u corr., g 14 a<jqu? coniunxit adq; ait g 15 quum e 17 omneip g 19 excedunt e g P; dcedent v Domb. 20 congregata g 29 Suspensae usque ad ait om. e )
543
cSub gurgite uasto); ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: \'Aut exuritur igni.\' Nos uero etiam in hac quidem mortali uita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus adfliguntur, quorum uita uel non inde fit melior, uel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur. Ceterae omnes poenae, siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidentia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamuis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. Non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.

CAPUT XIIII. De poenis temporalibus istius uitae, quibus subiecta est humana condicio.

Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam [*]( 20 Mt. 12, 32 ) [*](9 niuit adhuc g ille om. a exerendis p1 11 quisqae mss.; quisquam v 14 hocculto g sinet gx 15 et tunc et nunc g 19 in quibusdam, in lineola, ut uidetur deletum, p 20 remitti] remittit eg; remittetur p 21 a terreno g ut iam p 23 temporalis g 26 po- 0 stea ae* 27 ne g ne breuissimam quidem ac leuissimam febr. a )

544
senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus; quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia, quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur discere, malint ferre quam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est. ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum. cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa passione ingrauescente et animam de corpore excludente finierint. [*]( 4 Iob 7, 1 15 Plin. VN, 15, 72 20 Eccli. 40, 1 ) [*]( 1 ipsi et v 4 non om. g 10 ferre m. 2 ex uerre corr. g 11 el- orreat g ei] g 12 quod om. g arrisas g 13 de fletn g 15 bono g monstruosus gp; monstrosas v 16 peribetur g )
545

CAPUT XV. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate ueteris mali ad futuri saeculi pertineat nouitatem.

Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile reperitur, ut sobrii simus adque intellegamus hanc uitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed gratia, non natura. Unicus enim natura Dei filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, inpletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus. Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi [*]( 15 Rom. 8, 13 2. Tim. 2, 19 Eom. 8, 14 26 Rom. 5, 12 12 ereditat. g illo g 16 quodquod g hii sunt filii g 17 enim] autem g 18 filius hominis v; om. b nos om. b 20 susciperetj suscipe in fine versus, lineola deletum, e 23 inmortali e 29 ab isto om. e ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 35 )

546
cum ibi fuerit, ubi tentatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc uero, quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, melius est tamen quam priora uitae huius. Melius confligitur quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae quam sine ulla liberationis\' cogitatione captiuitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si (quod absit) illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conftictationis molestia remanere quam uitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere.

CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

Verum tamen tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni. et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam [*]( 1 Gal. 5, 17 21 Rom. 9, 23 ) [*]( 2 bellO, H m. 2, e 6 abere g 7 mirabile e 8 est oi*. g melius est quippe cum confiigitur a 9 quam codd. praeter a; quain cum ac conflictatione b p 10 aeternae pacis « 12 etiam om. a hoc om. p bello hoc e 16 couflictionis p 21 uerum tamen g p; tamen om. rell. v Domb. 24 necdum e 25 homjnibus e 26 iam fari v )

547
transisse uideatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere adque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque id fit ueraciter adque sinceriter nisi uerae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente adque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari. [*]( 23 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 1 nondum tamen g 2 acciperit g 9 capit et] cap/tet, i eras., e 10 regendum g 12 sin autem b 13 consueuerunt p v uincuntur p uiuat 14 id fit] adsit, superscripto anima, b ueraciter quae sinceriter nisi b uere ppa; uera abeg 23 Iesum Christum v 24 particeps 91 25 pauci p 29 possit g carnalityr g damnari g ) [*]( 85* )
548
Plurimi uero praecepto legis accepto, cum prius uicti fuerint praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo et uehementius pugnando prius Deo subdita adque ita carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum esse grauiorem, siue ipsius uis adque ardor pro poena digna cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali molestia sentiatur.

CAPUT XVII. De his, qui putant nullorum hominum poenas in aeternum esse mansuras.

Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus. quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit, uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et ipsum diabolum adque angelos eius post grauiora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine [*]( 6 bapticetur g 9 tremendumque egpv; timendumque Domb. 11 ma- T.. lorp//, um eras., g 12 propenaqi dignaip g 20 geaenne g 21 nolunt, in marg. noluef, e 23 estimant, in marg. ezistimant, e 25 in margine g: notandus locus atque tractandus, ubi originem adstruit reprobatum et ang. e 26 et-et mss.; et-atque v 28 sine] in e )

549
cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum interuallis ab istis ad illas adque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc, quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias, quibus poenas luerent. et falsas beatitudines, in quibus uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum misericordia humano errat adfectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia si propterea bona et uera quia misericors est, tanto erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos angelos saltem post multa adque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Quur usque uniuersam naturam manat humanam, et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat, uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire clementius.

CAPUT XVIII. De his. qui nouissimo iudicio propter intercessionem sanctorum neminem hominum putant esse damnandum.

Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus, qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. [*]( 2 reditur et 3 quia aegp p av; que b; quin Diibner ex coni. Moreli 11 tanto misericordior om. e 12 misericordior fuerit v 15 usque bg pa Domb.; usque ad aepv 17 ad om. g 18 audet v 20 clement. sentire p 23 intercessionem fg; intercessiones p qv 24 putant V hoTninuiop 26 conlococionibus g )

550
Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus diuinitus quidem uerum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad iudicium uentum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando uidebunt humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum est, aiunt, tunc amissuros sanctos uiscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint habere peccatum. Aut uero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate nullum inueniet orationis inpedimentum? Testimonium uero psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles adque inpios homines saltem longo tempore cruciari et postea de malis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? Ira eius est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si uel longum uel prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait: \'Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?) sed quod prorsus non continebit ostendit.

Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum [*]( 18 Pe. 76, 10 29 Ion. 3, 4 ) [*]( 2 digni sunt beg Domb. i morte digni sunt a; digni sunt eterno snp- plicio p; d. s. poena v 3 donauit g 11 erunt g 12 abere g 19 23 25 sua om. a misericordias a 21 uel... ullum esse 0*1. p 27 uolunt isti e 30 non factum v )

551
non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait: \'Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint); sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Sic ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli adque angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos [*]( 21 Ps. 30, 20 25 Rom. 11, 32 ) [*]( 1 dixit, suherscripto m. 2 ait, p 2 egerit-correxerit p 13 inquiunt e 14 parcit g 18 se non v 19 correxerunt p 21 quam magna ae 22 abscondidisti Domb. 23 timentibus mss.; metuentibus v 26 ut om. e omnibus b 28 opinionem (t beg p (J. V; opinationem o Domb. )
552
homines mouentur misericordia et causam maxime agunt suam, per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus pollicentur.

CAPUT XVIIII. De his, qui inpunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi.

Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius. quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci.

CAPUT XX. De his, qui non omnibus, sed eis tantum qui aput catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.

Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo [*]( 15 Io. 6, 50 sq. ) [*]( 3 ac om. g 14 in quacumque.... fuerint om. e haeresi] łţ)ęre b 16 discendit g ut om. g 17 morietur g 18 discendi g 26 necj non b baptisma/ /, tis eras., e 28 solum b )

553
sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, sumserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur aeternam; adque illa omnis inpietas, quanto maior fuerit, non eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.

CAPUT XXI. De his, qui eos, qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime uixerint et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum saluandos esse definiunt.

Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificauit, mercedem accipiet. Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, [*]( 2 1. Cor. 10, 17 16 Mt. 24, 13 20 1. Cor. 3, 11 sqq. ) [*]( 4 idolatriam abegp p1 a; idololatriain v 5 id est usqrte ad Christi om. e 21 id om. g 23 supra b fundamentum egp Domb.; fundam. hoc a b 24 stipula g 27 permanserit lI, beg p rJ. V j manserit ? Domh. 28 opus autem b v )

554
sic tamen quasi per ignem. Dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae uitae fuerit catholicus Christianus, uelut qui superaediifcauerit ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali.

CAPUT XXII. De his, qui putant ea crimina, quae inter elemosy- narum opera committuntur, ad damnationis iudicium non uocari.

Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. Ideo iudicem ipsum uiuorum adque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus, nisi elemosynas sine factas sine non factas. Ad hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica cottidianam postulationem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos [*]( 15 Iac. 2, 13 23 Mt. 25, 34 sqq. 27 Ib. 6, 12 ) [*]( 2 abere g 11 committur g; committitur f; continentur p 14 facere om. bg 15 elemosynas aegpa; elimosinas bp; eleemosynas v 16 fa- cit g p1 ot; fecerit b fecit aegppa; fecerit bv 17 moris pl v 22 ipsp e 23 deftris g 24 quod g 25 damnaturus est b; eat in rnarg. e helimosin. g 26 aiunt,,,,pertinere, in marg.Aetiam, p orationem dominicam g domini b )

555
dimittimus debitoribus nostris. Quisquis enim illi. qui in eum peccauit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio elemosynam facit. Quam rem Dominus ipse sic commendauit, ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester, qui in caelis est, dimittet uobis. Ergo et ad hoc genus elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. Nec dixit Dominus, inquiunt, magna uel parua, sed: Dimittet uobis pater uester peccata uestra, si et uos dimiseritis hominibus. Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite uixerint, donec claudant diem uitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia cottidie peccata dimitti, sicut ipsa cottidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis ueniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. Cum ad haec omnia Deo donante respondero, liber iste claudendus est.

CAPUT XXIII. Contra opinionem eorum, qui dicunt nec diaboli nec hominum malorum perpetua futura supplicia.

Ac primum quaeri oportet adque cognosci, quur ecclesia ferre nequiuerit hominum disputationem diabolo etiam post maximas et diuturnissimas poenas purgationem uel indulgentiam pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris ueteribus ac nouis litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque et quantiscumque angelis inuiderunt, sed potius uiderunt diuinam uacuari uel infirmari non posse sententiam, [*]( 4 ib. 14 sq. ) [*]( 3 ipse dominus sic b; Dominus sic ipse v 15 et ipsa g 16 ut his qui omissis quando ab eis ueniam petunt p )

556
quam se Dominus praenuntiauit in iudicio prolaturum adque dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (sic quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros); et quod scriptum est in apocalypsi: Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in sae. cula saecul orum, quibus uerbis nihil scriptura diuina significare consueuit, nisi quod finem non habet temporis. Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior adque manifestior inueniri potest, quur uerissima pietate teneatur fixum et inmobile nullum regressum ad iustitiam uitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse. et sic ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi traderentur seruandi adque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est, quo modo ab hnitis aeternitate poenae uel uniuersi uel quidam homines post quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim eneruabitur fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite a me. maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, uel uniuersi uel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid causae est quur diabolus et angeli eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia. quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos uera erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus ualebit. Quod [*]( 2 Mt. 25, 41 5 Apoc. 20, 10 sq. 16 2. Petr. 2, 4 ) [*]( 3 diabulo p 7 pseudoprophetae bp pa et om. epρα 8 ae et bg 15 abituros g 21 poena g 22 enaruab. b g 24 dicitnr g 29 in angelis e 30 in hominibus ep )
557
fieri quia non potest, non argumentari aduersus Deum, sed diuino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum supplicium pro igne diuturni temporis existimare et uitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque conplexus: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam? Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine fine perpetuum debet intellegi. Par pari enim relata sunt, hinc supplicium aeternum, inde uita aeterna. Dicere autem in hoc uno eodemque sensu: \'Vita aeterna sine fine erit, supplicium aeternum finem habebit\' multum absurdum est. Unde, quia uita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum quibus erit finem procul dubio non habebit.

CAPUT XXIIII. Contra eorum sensum, qui in iudicio Dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum.

Hoc autem et aduersus eos ualet, qui suas agentes causas contra Dei uenire uerba uelut misericordia maiore conantur, ut ideo uidelicet uera sint, quia ea, quae dixit homines esse passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei dignior, iam nullum habentium omnino peccatum. Quur ergo eadem perfectissima sanctitate et cuncta inpetrare ualentibus mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis [*]( 7 Mt. 25, 46, ) [*]( .. 4 proinde, in marg. pro igne, e 7 hi e 9 alterum aut om. g 13 finem usque ad aeternum l. 15 om. e 13 abebit g 24 enim om. e 27 abentium g )

558
non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam suam mitiget et reflectat in melius eosque ab illo igne faciat alienos? An erit forsitan quisquam, qui et hoc futurum esse praesumat adfirmans etiam sanctos angelos simul cum sanctis hominibus, qui tunc aequales erunt angelis Dei, pro damnandis et angelis et hominibus oraturos, ut misericordia non patiantur, quod ueritate merentur pati? Quod nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus est. Alioquin nulla causa est, quur non etiam nunc pro diabolo et angelis eius oret ecclesia, quam magister Deus pro inimicis suis iussit orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc ecclesia non oret pro malis angelis, quos suos esse nouit inimicos, eadem ipsa causa est, qua fiet ut in illo tunc iudicio etiam pro hominibus aeterno igne cruciandis, quamuis perfecta sit sanctitate. non oret. Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia tempus est paenitentiae fructuosae. Nam quid maxime pro eis orat, nisi ut det illis Deus, sicut dicit apostolus, paenitentiam et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem? Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui licet adhuc in hac uita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus dumtaxat hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis; nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur. qui, etsi aduersantur ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati. ut pro eis exaudiatur ecclesia et filii efficiantur ecclesiae. Si qui autem usque ad mortem habebunt cor inpaenitens nec ex [*]( 18 2. Tim. 2, 25 sq. ) [*]( 6 ut] et p 8 alioquin begp; alioqui v Domb. 12 nouit esse be 17 quidi; e; quis p 19 a co g captiuif tenentur gl; captiui retenentur g2 20 sqq. in marg. g legitur: quod sicut non orat eoclesia pro diabolo. ita non oraret pro praedestinatis ad eternum gehennae ignem. si sciret in ha uita qui essent 27 tamen sunt v 29 usque] nusquam b )
559
inimicis conuertentur in filios, numquid tamen pro eis, id est pro talium defunctorum spiritibus, orat ecclesia? Quid ita, nisi quia in parte iam diaboli conputatur, qui cum esset in corpore non est translatus ad Christum?

Eadem itaque causa est, quur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, ut, quamuis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro infidelibus inpiisque defunctis. Nam pro defunctis quibusdam uel ipsius ecclesiae uel quorundam piorum exauditur oratio, sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo uita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas patiuntur spiritus mortuorum, inpertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam ueraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice uiuorum adque mortuorum: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam: nimiae praesumtionis est dicere cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quos Deus ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius [*](19 Mt. 12, 32 21 ib. 25, 34; 41; 46 ) [*]( 1 tamen g; iam rell. v Domb. 2 Quid] cur b 8 iam in parte v cum mss.; dum v 7 itidemj eidem g 16 patiantur e 19 cstsi g in isto Igppv; in om. aeα 20 remittuntur g; remittetur v 23 a me om. e 25 ierint app Domb.; ibunt, in matg. inier, e; ibunt bav, erunt g in suppl.] in ignem p )

560
praesumtionis persuasionem facere, ut de ipsa quoque uita uel desperetur uel dubitetur aeterna.

Nemo itaque sic intellegat psalmum canentem: Numquid obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas? ut opinetur de hominibus bonis ueram. de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis ueram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam. Hoc enim, quod ait psalmus, ad uasa misericordiae pertinet et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse pro pheta, qui cum dixisset: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? continuo subiecit: Et dixi: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi. Exposuit profecto quid dixerit: Numquid continebit in ira sua miserationes suas? Ira enim Dei est etiam ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis factus est: dies eius uelut umbra praetereunt. In qua tamen ira non obliuiscitur misereri Deus, faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos, ac sic non continet in ira sua miserationes suas; maximeque in eo, quod expressit hic psalmus dicendo: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi, quoniam in hac ipsa aerumnosissima uita, quae ira Dei est, uasa misericordiae mutat in melius, quamuis adhuc in huius corruptionis miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet miserationes suas. Cum ergo isto modo conpleatur dimni illius cantici ueritas, non est eam necesse etiam illic intellegi, ubi non pertinentes ad ciuitatem Dei sempiterno supplicio punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque ad illa inpiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant. ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata [*]( 3 PB. 76, 10 10 Ib. 11 17 Mt. 5, 45 ) [*](4 sua om. b 5 misericordias a 11 misericordias px a 12 dixit g est] eos g 13 qui el 14 sua om. b a2 15 uanitatis g 16 dies egp; et dies v 17 obliuiscetur gp 19 sua om. a 22 ira dei est m. 2 in ras. e )

561
supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate cruciari; non ut eas poenas uel numquam subeant uel aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum leuioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo, quoniam non resisto.

Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam ueraciter dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, et: Ibunt isti in supplicium aeternum, et: Cruciabuntur in saecula saeculorum, et: Vermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur, et cetera huius modi, non tam ego, quam ipsa scriptura diuina planissime adque plenissime redarguit ac refellit. Nineuitae quippe in hac uita egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, uelut in hoc agro seminantes, in quo Deus uoluit cum lacrimis seminari, quod postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod Dominus praedixit in eis fuisse conpletum, nisi parum aduertat, quem ad modum peccatores Deus non solum iratus, uerum etiam miseratus euertat? Euertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Nineuitae, ut ipsa hominum peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit Deus; euersa est Nineue quae mala erat, et bona aedificata est quae non erat. Stantibus enim moenibus adque domibus euersa est ciuitas in perditis moribus. Ac sic, quamuis propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante uenturum, factum est tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam nouerat qui praedixit, quo modo in melius esset inplendum. [*]( 9 Apoc. 20, 10 11 Esai. 66, 24; Mr. 9, 44 sqq. 14 Ion. 3, 7 sqq. 16 Ps. 125, 6 ) [*]( 1 sua om. a 2 eos om. e 12 morietur mss., moritur Domb. ignis eorum g extinguetur codd. praeter p; extinguitur p Domb. 13 adque plenissime om. p 20 euertentur e 21 sicut] ut p ) [*](XXXX Aug. opera Sectio V para II. ) [*]( 36 )

562

Ut autem nouerint isti in peruersum misericordes quo pertineat quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te. Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam uolunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis, quia nesciunt eam? Non enim gustauerunt eam. In se namque sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore seruili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit apostolus, sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemtio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. Hanc Dei iustitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam uolunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus. non sunt subiecti. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in psalmo: Gustate et uidete quam dulcis est Dominus. Et hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum uidebimus eum, sicuti est, et inplebitur quod scriptum est: Saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Ita perficit [*]( 2 Ps. 30, 20 6 Rom. 10, 3 11 1. Io. 4, 18 16 1. Cor. 1. 30 sq. 21 Rom. 10, 3 23 Ps. 33, 9 27 1. Io. 3, 2 28 Ps. 16. K ) [*]( 2 �magna b e; in marg. �multa, e 5 metuentibus a 6 illis om. t} nolunt iustitiam v 10 in illo b 11 foras om. e1 15 in Domino ci om. g 21 Christus est v 22 magna b 26 satelb. ci w. 2, e 28 manifestabitur mihi gloria a perfecit a )

563
Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum, qua non est inpios damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte uiuant ac sic possint esse qui orent pro non recte uiuentibus: quo modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam perficit sperantibus in eum, non quam perficere putatur contemnentibus et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi conparare neglexit.

Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, non ideo dictum est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat epistulas: Sicut enim uos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, adque ait: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et uos et illos? Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conuersi [*]( 18 Rom. 11, 80 sqq. 26 Rom. 8, 29 ) [*]( 4 hac g 8 eius] eos e 9 non quam usque ad blasph. eum in marg. p 11 hoc corpus om. e 15 neminem ait v 17 conscriberet g 19 nunc om. a 21 in uestram misericordiam abppa Dumb.; in uestra misericordia egv 22 isti om. o1 24 infidelitate abegp av; incrednlitate p Domb. 26 praesciunt g ) [*]( 36* )

564
clamarent illud in psalmo: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te! Omnium itaque miseretur uasorum misericordiae. Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinauit uocauit, iustificauit glorificauit, non hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.

CAPUT XXV. An hi, qui inter haereticos baptizati sunt et deteriores postea male uiuendo sunt facti, uel hi, qui aput catholicos renati ad haereses aut schismata transierunt, uel hi, qui a catholicis aput quos renati sunt non recedentes criminose uiuere perstiterunt. possint priuilegio sacramentorum remissionem aeterni sperare supplicii.

Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, uerum eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate fuerint. Sed contradicit eis apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, [*]( 1 Ps. 30, 20 22 Gal. 5, 19 sqq. ) [*]( 1 magna, in marg. multa, e 2 metuentibus ea 4 est om. b 5 ei] et b et horum b 6 et uocauit b glorific. om. b 7 oinnium hominum a b v 9 An i gf 10 sunt facti g f; f. s. p qv 11 aput om. gf acismata gf 14 aeterna f 15 supplicii Byperare p 16 80I9 e 23 luxoria g 24 aemolationes g; om. e 25 dissenciones e\'; discensiones g )

565
inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Haec profecto apostolica falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.

Quam ob rem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum, quo modo sit accipiendum, merito quaeritur. Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamuis male uiuentibus, pollicentur, quia non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore ait apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus. Qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum conpage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consuerunt, ipse uere dicendus est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi. Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo uero etiam noxium, quo iudicentur grauius. [*]( 10 Io. 6, 50 sq. 22 1. Cor. 10, 17 ) [*]( 1 comisationes g p1 Domb.; comissat. <•\'; cotilcsat. bl p2; comessat. a b2 e2 p a. V 4 est sententia v quanta libeqt e 6 in regno dei 11011 posseseionein numquam erunt habituri b 8 locus medius v 14 sit] sic g 23 huius p 25 altarei p; altare p consuerunt eg DOli/b.; consueuerunt bpv uero p 27 scisinatici ep )

566
quam uel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo uinculo pacis, quod illo exprimitur sacramento.

Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi. non recte promittunt eis, qui uel in haeresim uel etiam in gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur, liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum. quia debent adtendere, quam sit intolerabile adque a sana doctrina nimis deuium, ut multi ac paene omnes, qui haereses inpias condiderunt exeuntes de catholica ecclesia et facti sunt haeresiarchae. meliores habeant causas, quam hi, qui numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent. si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno. quod in catholica ecclesia baptizari sunt et sacramentum corporis Christi in uero Christi corpore primitus acceperunt; cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore obpugnator eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam tenuit; deinde quia et his occurrit apostolus eadem uerba proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem ueritate praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.

Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue [*]( 20 Gal. 5, 21 25 Mt. 10, 22 ) [*]( 4 manducare mss.; eum manducare v 9 aereses g 11 abeant g hii g 15 in uero Christi om. b 16 utique sit v 17 quod num- B quam abegpρ2α; quod non p1 Domb.; quam numquam v 19 eadc ueritate e 22 in perditis abegpv; in om. Domb. 24 intuentes .... perseuerauerit om. e 28 apostolus exprimere v )

567
aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim perseuerando usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseuerasse usque in finem, quia in Christo perseuerare est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris conputandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tamquam diceret: \'Qui non in me manet, et in quo ego] non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum.\' Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.

CAPUT XXVI. Quid sit in fundamento habere Christum et quibus spondeatur salus quasi per ignis usturam.

Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic [*]( 8 Gal. 5, 6 9 1. Cor. 13, 4; Rora. 13, 10 12 1. Cor. 6. 15 13 Io. 6, 66 ) [*]( 2 taliagunt g el 12 prius et om. g 13 dicit ab egp p a; dicens v 14 bibet g 15 tenus] teneri, eri m. 2 in rae 17 sicut enim p 18 tamquam hoc a qui non in me manet om. b in eo g 19 ego om. a beg p p a aestimet e )

568
fundamento superaediifcauemnt quamlibet pessimam uitam, uelut ligna, fenum, stipulam; recta itaque fides, per quam Christus est fundamentum, quamuis cum damno, quoniam illa, quae superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. Respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: \'Etiamsi mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides\'; alius autem: Si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?

Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporalia nec ea quae licita sunt adque concessa praeponat, fundamentum habet Christum: si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur: quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur. iam in fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si [*]( 6 Iac. 2, 14 9 1. Cor. 3, 15 28 1. Cor. 6, 16 ) [*]( 4 quandoque, que om. e1 7 abeat g 8 e/t, 8 eras., g 12 abueritjj 13 fides per ignem v 17 ut om. b de om. b p in edificatio proponitur b 19 ut ei non terrena b temporaria eg .25 post haec habuit a 26 sua g per flagitia erasa sunt, e dilegit gxp: diligit e 28 eique, que m. 2 sup. lin., p )

569
secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Chri stum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis adfectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna. fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc saluus erit per ignem. Delicias quippe huius modi amoresque terrenos, propter coniugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificauit, erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, fanum, stipulam: Qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quo modo placeat uxori. Uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique tribulationis), quoniam in igne, inquit, reuelabitur. Eandem tribulationem ignem uocat. sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Et uniuscuiusque opus quale sit, [*]( 1 Eph. 5, 25 3 1. Thess. 4, 5 19 1. Cor. 7, 32 sq. 23 ib. 3, 13 26 Eccli. 27, 5 29 1. Cor. 3, 13 sqq. ) [*](3 et om. a 4 concedet g\' 5 habere in fundam. v 6 ci nihil v uel uoluptatisque p 9 huius modi e\' p p v; eius modi b; huius mundi a g, in marg. e 10 damnabilis g 11 ignem pertinent v 13 16 abebit-abere g 16 utrum] uerum e an Christum habere mallet v 22 ea quae b 24 dies enim domini a 25 in igni ep; in ignem b eandem ab e gp av; eandemque p DOlllb. )
570
ignis probabit. Si cuius opus permanserit (permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo), quod superaedificauit mercedem accipiet (id est, unde cogitauit, hoc sumet); si cuius autem opus arserit, damnum patietur (quoniam quod dilexerat non habebit), ipse autem saluus erit (quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit); sic tamen quasi per ignem (quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit). Ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet.

Si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo Dominus dicet sinistris: Discedite a me, maledicti. in ignem aeternum; ut in eis etiam isti esse credantur. qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis inpertitum liberet boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros quibus dicetur: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos, qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo dictum est: Sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit mercedem accipiat; si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri nouissima et [*]( 13 Mt. 25, 41 18 ib. 34 ) [*]( 6 9 abebit-abuit g 7 semouit e p Domb.; remouit «6; mouet p1; mouit 021) 11 hunum g 12 isto loco v 13 dicit egp 17 arbi- trabitur g 1K quibus dicetur wi. 2 ex quippe (?) dicitur eorr., g 22 est erasum g 29 patietur bs ille ipse eternus ignis b ipse om. e )

571
perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat adque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod superaediifcauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis reg num, non ad sinistram, ubi illi erunt, qui salui non erunt et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores v in huius corporis uita, ut eorum ligna, fenum, stipula consumatur; alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt, siue ibi tantum, siue et hic et ibi, siue ideo hic ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia. concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque sentiatur. Persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas [*]( 13 Mr. 9, 45 15 Apoc. 20, 10 ) [*]( 3 constrictum el 14 moritur ... extinpuitur epp; morietur ... extine ut guitur g; morietur... extinguetur abv Iri sic e 21 et p et fenum et stipula ep 25 inuenient 9 26 quod m. 2 in ras. e 27 mors ipsa begp; ipsa mors v Domb. peccati primi v )

572
patiuntur quicumque Christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis. si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non\' consumunt, quia talia reperiunt quae maneant in . aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi, qualis numquam antea fuit. Quam multa erunt tunc aedificia, siue aurea siue fenea, super optimum fundamentum. quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat., in quibus haec inueniet, propter stabile fundamentum! Quicumque autem, non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum Saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: Qui\' amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque ipsis. carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis adductus, per ignem erit saluus, quia et earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro qui patrem matrem, filios filias secundum Christum dilexerit. ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno, stipula [*](18 Mt. 10, 37 ) [*]( 1 probantur e2 <7 2 et eraswn g 4 si om. p 7 antea nnmquam p fuit om. e 13 eius modi gp; huius modi v 17 qui de hac] pro bacf 19 et qui usque ad dignus om. hp 21 sit e1 23 ad huc e articulus eJ 24 saluus erit v et begp; ex v Domb. 25 seseret g 26 filiasque e )
573
consumenda. sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. Quo modo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?

CAPUT XXVII. Contra eorum persuasionem, qui putant sibi non obfutura peccata, in quibus, cum elemosynas facerent, permanserunt.

Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: ludicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. Nec ob aliud existimant Christum de solo dilectu adque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut autem cottidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est cottidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, [*]( 10 lac. 2, 18 26 Mt. 6, 12 ) [*]( 7 permanserunt g f; perstiterunt pqv 9 elimosvnas et sic infra g 17 delecta gl; delicto ep neglecto p uel elimos. g 23 suffragiatricem g; suffraratricem e )

574
dimittet uobis Pater uester cottidiana parua peccata, sed: Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualicumque ergo uel quantacumque sint, etiamsi cottidie perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam ueniae non negatae remitti sibi posse praesumunt.

Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis et cottidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse inpetrare diuinam. ut ea cottidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam adque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum adque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: Facite ergo fructus dignos paenitentiae, procul dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad mortem cottidianorum criminum perpetratione confodiunt: primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo se emisse uel cottidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non potest. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. [*]( 17 Mt. 3, 8 26 1. Cor. 13, 4 ) [*]( 1 peccata mSB.; peccata nestra v 4 discedat a b eppa; descedat g: discedant v 6 commonent eleemosynas v commonenteffe, fe eras., g 8 ęt cottid. g 9 misericordia.. diuina e 10 rem se r 11 cogeretur fateri poaee b 12 decim nummolia g diuturnis b 13 expensis a 14 et v inanissimum a 20 primum bv; primo aegp p a 23 se om. p 27 dignus g 28 incipit b egp; incipiat v DOfRb. )

575
Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum: itemque audiat: Miserere animae tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas conparare credamus.

Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua inpune committenda peccata. Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis. ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis [*]( 2 Mt. 22, 39 3 Eccli. 30, 24 7 ib. 14, 5 9 ib. 21. 1 21 Mt. 25, 45 ) [*]( 2 deum egp; Dominam v Domb. diligis g 3 sicut te e 4 tuae animae v anc g 8 \'ante Orationes deesse nnnnulht uidentur\' DnrrrL. 10 dimitt. tibi v 11 propter oc g 17 piiora] preterita m. 2 in ras. e 25 cui] quod p 27 diliget g2 porriget g )

576
diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei, ipse etiam dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? Quur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue. qui cum hoc dicit non ipse fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario, qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui iustificari recusat in Christo. Et quem ad modum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum nolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat (ibi enim sequitur: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, reIinque ibi munus tuum ad altare et uade prius, reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum): ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere,

Oratio uero cottidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem cottidiana peccata, cam [*]( 2 Io. 3, 5 4 Mt. 5, 20 8 ib. 22 18 ib. 23 ) [*]( 3 spiritu aeg Domb.; spiritu sancto bpv 6 in regnum caelorum. ..V in marq. dei, e 7 curręnt g; cur/ant, m. 2 ex currunt corr., e non multi currunt b 8 si ergo b non om. e fratri suo dicit abegppa; dicit fratri suo v 9 dixit non ipse b 10 geenne g ite g 13 instiracusat In o ficari diligit xpm g 15 sq. nolens ferre conuinceretur b 16 innicietur e 18 offeres g a; offerres p; offers abepv 21 ante altare e reconciliari egx; reconciliare v 22 offers e1 23 par/n, u tiel c erGSØ1 e 25 ipse iesus codd. praeter a; ipse Dominus f); dflf ipse docuit a )

577
cottidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, adque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine adque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non utique propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et Pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cottidiana scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: (Si dimiseritis peccata hominibus, et Pater uester dimittet uobis qualiacumque peccata\', sed ait: Peccata uestra. Cottidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo : Peccata uestra nisi \'peccata sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis\'? Ubi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cottidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: \'Dimittet uobis parua\\ sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur [*]( 17 Leuit. 16, 6 ) [*]( 9 utique p; itaque rell. v Domb. 16 de om. g post sacrificiis repetit deus p 28 nos] non g ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 37 )
578
orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur. si ad remittendum aliis, quod in eis quisque peccauerit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater uester dimittet uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille. cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum. quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae. ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexsultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti. qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat inpium, inputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus. qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.

Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. [*]( 9 Iac. 2, 13 12 Mt. 18, 23 sqq. 16 Iac. 2, 13 19 Lc. 16, 9 24 1. Cor. 7, 25 ) [*]( 5 iam om. p consequentur a; consequantur a 6 in eis gp; eis. ab omisso in, e; in eos v Domb. 8 nec p 12 decim g 18 ut ali s ur quoque recipiant b m. 2 corr. 19 a quibus aelgp Domb.; & om. be2r mamona et sic semper eg 25 alii a autem om. a 27 hac g 28 superexaltat e )

579

Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae diuitiae, quibus illi abundant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur. (Mirari autem soleo etiam aput Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit adque ait:

Quique sui memores alios fecere merendo,

id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: \'Memor mei esto\', adque id ut esse possit [*]( 16 Lc. 16, 9 18 Mt. 10, 41 25 Aen. VI, 664 ) [*]( 7 abundant abegpv; abundabant p Domb. aeterna tabern. v 9 ea p capescendum bep 12 ad sup. lin. g 13 ipsae, ae m. 2, e 15 istam Domini reperiri v 18 cuius bv recepit g 26 et alios aliasque p 27 ei e 28 christianorum p . 29 ut id v ) [*]( 37* )

580
promerendo efficit.) Sed quis ite sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita inpediunt peruentionem ad regnum Dei. ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta. pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus inplicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.

Verum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque inde tempus ematur. Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii [*]( 24 Mt. 13, 8 ) [*]( 3 amicorum mperscripto m. 2 q; g 7 peccata cauenda v 9 pronectu abegp pa; profectu v 10 adsumptis bep 11 se om. b segnities r uolui p1 a 14 largitate mss.; largitione v 16 orando et instando agp Dmllb.; orando et stando b; orando et instadio, in marg. et instando, e: \' orationi instando v 17 uigilantius, in marg. uigiliis, e 19 laboratio. in viarg. liberatio, e operationibus e 21 post, m. 2 superscripto quam, b quanto tum cumque eruatur, omissis inde tempus, b 22 tenipus, in marg. temporis, e potant g )

581
tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur, elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate uanissima pollicetur. Haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi uolunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, terminamus.