De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT VIIII.

Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.

Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsis mille annis, eisdem sine dubio et eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris eius aduentus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem inpari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius. quibus ait: Ecce ego uobiscum sum usque in [*]( 5 Mt. 24, 12 25 ib. 25, 34 28 ib. 28, 20 ) [*](1 uassis g; uisis e1 ex] et b 4 posaet egp 11 quam b iam;/,. non eras., g 12 esse om. b 16 uas b 22 ipsis codd. praeter ?, t; ex hto ipsi p Donib. 23 isto] ?QrV\'P « 27 impar fiani g 28 usque, m. « superacripto ad, e )

449
consummationem saeculi: profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnumue caelorum. Nam utique isto tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus; et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem; quod exponens ait: Messis est finis saeculi, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione\' saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno eius, quod est hic ecclesia, colligentur. Item dicit: Qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. Utrumque dicit in regno caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic docet; sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus adiungit: Dico enim uobis quia, nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim et Pharisaeis dicit alio loco: Quoniam dicunt, et non faciunt), — nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, id est, ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. Alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, [*]( 3 ib. 13, 52 7 ib. 13, 39 eq. 13 ib. 5, 19 21 ib. 5, 20 24 ib. 23, 3 ) [*]( 2 regnum omisso ue b 3 erudituf g 5 qu6 e 13 iterum e 15 uocab. minimus p regnum e 16 qui usque ad caelorum om. p 19 et ante sic om. e 21 adiunxit e 22 super] plus quam a 23 super eos codd.; super iustitiam eorum v 24 alio loco dicit a 25 hos a b e2 hoc g; eos elpv 26 et fac. b ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V pars II. ) [*]( 29 )
450
et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est: ubi autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. Ergo et nunc ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico crescant. Regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubiChristus estin dexteraDeisedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis. Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius, ut sint\' etiam ipsi regnum eius. Quo modo autem sunt regnum Christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi?

De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim dixisset adligari diabolum mille annis, et postea solui breui tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est Non hoc [*]( 11 Col. 3, 1 sq. 14 Phil. 3, 20 27 Apoc. 20, 4 ) [*](1 quilo luit 9 2 ille magnus codd.; iste m. v 6 Ergo Ecclesia et nunc est v 7 utique b 10 Apost. ait v 11 surrexistis p 12 in dexteram b; ad dexteram a 14 item om. b 17 quam oisibili b sunt g 19 illi b quae om. b 21 pugnantibus a beg p ? a Domb., repugnantibus v 22 cedentibus a e g p; doce de omlbua (sic) b 26 tum egp Domb.; tunc a a; om. b; mox v 27 sedes (des in ras.) sedentesj 28 supra p )

451
putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. Iudicium autem datum nullum melius accipiendum uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. Unde apostolus: Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei; subauditur quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille anuis; animae scilicet martyi-um nondum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Quur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille decurrunt. Unde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum [*]( 4 Mt. 18, 18 7 1. Cor. 5, 12 11 Apoc. 20, 4 23 ib. 14, 13 ) [*](1 sed om. b 2 nunc eccles. e g p 6 et om. e 7 quae e 9 occisor. inquid g 10 subaudiatur e 13 enim om. e impiorum b 14 etiam nunc v 15 ad om. el 17 in peric. baptism. v nec e2 uita haec e 20 cum b 21 eius sunt v ergo] enim, m. 2 in ras., e 22 mille anni v 23 hoc om. b e 24 moriuntur. amodo etiam a b p a; moriuntor. amodo et iam egv; moriuntur, amodo enl iam p; moriuntur amodo. Etiam Domb. 26 eos beg Domb.; illos apt) ) [*]( 29* )
452
Christo nunc primum ecclesia in uiuis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi.

Quod uero sequitur: Et si qui non adorauerunt bestiamnecimaginemeius, nequeacceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, simul de uiuis et mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamuis sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta. ut ipsa inpia ciuitas intellegatur et populus infidelium contrarius populo fideli et ciuitati Dei. Imago uero eius simulatio eius mihi uidetur, in eis uidelicet hominibus, qui uelut fidem profitentur et infideliter uiuunt. Fingunt enim se esse quod non sunt, uocanturque non ueraci effigie, sed fallaci imagine Christiani. Ad eandem namque bestiam pertinent non solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae ciuitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod ait apostolus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus? Non adorant\' enim est non consentiunt, non subiciuntur; 4neque accipiunt inscriptionem>, notam scilicet criminis, in fronte\' propter professionem, (in manu\' propter operationem. Ab his igitur malis alieni, siue adhuc in ista mortali carne uiuentes siue defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc interuallum, quod numero mille significatur annorum. [*]( 1 Rom. 14, 9 8 Apoc. 20, 4 23 2. Cor. 6, 14 ) [*]( 2 Xpf mortuus est g 6 certauerunt v aperte g1 8 si om. p\' adorauerit b 9 nec-nee v acceperit b scriptionem p 10 et b egp: ac v Domb. 11 de mort. b 12 inquirendum v 22 nec] et g 24 est et Domb.; et g; id est a b e2 p v 27 Ab his om. b 28 quodam modo v )

453
Reliqui eorum, inquit, non uixerunt. Hora enim nunc est, cum mortui audiunt uocem filii Dei, et qui audierint uiuent; reliqui ergo eorum non uiuent. Quod uero subdidit: Donec finiantur mille anni, intellegendum est, quod eo tempore non uixerunt, quo uiuere debuerunt, ad uitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies uenerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad uitam de monumentis procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicumque non uixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima resurrectio, non audierit uocem filii Dei et ad uitam de morte transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim et dicit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. Ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit, uerum etiam in eo, quod l\'euixerit, permanebit. Iu istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni; quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum tenebat inpietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret adque in eo potestatem secunda mors non haberet. [*]( 1 Io. 5, 25 14 Apoc. 20, 5 sq. ) [*]( 1 enim] eorum e 2 audiunt abeg p; audiant p; audient a; v 3 ergo a b egp p Domb.; uero v 5 uixerant b quod b; qui g 6 transeundum b 7 quando b 9 enim finiantur v 10 isto toto v isto om. e 17 reuiscit et p 21 toto isto begp; isto toto v Domb. 22 quantum e 23 corpore] tempore b )
454

CAPUT X.

Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.

Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. Cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. Non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique rosurrexerant, quibus ait: Si resurrexistis cum Christo. quae sursum sunt sapite. Quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: Ut, quem ad modum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. Hinc est et illud: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: quur non audiunt: Non recedatis ab illo, ne cadatis, et: Suo Domino stat aut cadit; et: Qui se putat stare, caueat ne cadat? Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae: profecto et animas resurgere confitendum est. Quod autem, cum dixisset: In istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit adque ait: Sed erunt [*]( 13 Col. 3, 1 15 Rom. 6, 4 17 Eph. 5, 14 22 Eccli. 2, 7 Rom. 14. 4 23 1. Cor. 10, 12 ) [*]( 6 in corp. primam v 7 est om. b inquit b 8 est et b et] ea b 12 non sec. exteriorem om. b 13 Si om. b surrexistis b .,. 15 Ut] et b 16 a mort. reaurr. v 17 sic, tn marg. hinc, e 23 cadjt g putat se v caueat eg Domb.; uideat abpv 27 et in g )

455
sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. Sane, licet breuiter adque transeunter, insinuauit esse Deum Christum dicendo: Sacerdotes Dei et Christi, hoc est Patris et Filii; quamuis propter formam serui sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. De qua re in hoc opere non semel diximus.

CAPUT XI. De Gog et Magog, quos ad persequendam eccle- siam Dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.

Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum numerus est ut harena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et uaria seducebat. Exibit autem dictum est <in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum.\' Haec enim erit nouissima persecutio, nouissimo inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes [*]( 6 1. Petr. 2, 9 17 Apoc. 20, 7 sq. ) [*]( 1 cum illo, in marg. eo, e 4 christos dicimus a beg p p Domb.; christi dicimur a; Christianos dicimus v 8 esse om. e Deum esse v 10 filius hominis v xpof g 15 diabulus g 17 inquit om. p 19 angelus, in marg. m. 2 angulis, e 20 eas p 24 quia in p )

456
quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. Quod uero ait: Et adscenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem: non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta Deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt. persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias tribulationis artabitur urgebitur concludetur; nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum. [*]( 1 quas om. e\' 3 constituti, i eraso ut wdetur e, g 4 massegetase 5 aliquas alias b 9 detectum b 10 igitnr v 11 in] hi b 12 et ipse] sed b se b 13 detectum b 14 ŲQŲ, m. rec. superscripto ut, p 16 detectum b 18 supra a g; super bepv 21 aliquo uno v loco om. p 23 orbe terrarum b 27 gentibus cum illa v 29 urguebitur ep; urgeditur g 30 deseret suam e )
457

CAPUT XII.

An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.

Quod uero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit eos: non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. Hic autem bene intellegitur ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. Firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi sanctos Christi. Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: Zelus domus tuae comedit me: ita e contrario: Zelus occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet. Et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes inueniet super terram, quando interficiet Antichnstum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt. [*]( I 5 Apoc. 20, 9 7 Mt. 25, 41 16 Ps. 68, 10 17 Esai. 26, 11 22 2. Thesa. 2, 8 ) [*]( 3 descendisset gf 5 descendet-comedet p 9 in mss.; super v eos a 12 enim est v caelorum b 19 comedit bgl 24 neque enim b )

458

CAPUT XIII.

An tempus persecutionis Antichristi mille annis adnumerandum sit.

Haec persecutio nouissima, quae futura est ab Antichristo (sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et aput Danielem prophetam positum est), tribus annis et sex mensibus erit. Quod tempus, quamuis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare cum Christo, an eisdem annis hoc paruum spatium superaddatur adque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam diabolus adligari. Profecto enim sancti cum suo rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta uincentes, quando iam diabolus non erit adligatus, ut eos persequi omnibus uiribus possit. Quo modo ergo ista scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet adligationem regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum interuallo prius desinat adligatio diaboli quam regnum sanctorum in his annis mille cum Christo? Si autem dixerimus paruum persecutionis huius hoc spatium non conputandum in mille annis, sed eis inpletis potius adiciendum, ut proprie possit intellegi, quod, cum dixisset: Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, adiecit: Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et uinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est, [*]( 5 p. 445, 13 6 Dan. 12 ) [*]( 3 sit annumer. p 7 erit om. b 10 extraxit g; sit extra v ambigimus b 15 diab. iam Domb. 17 annis mille e 18 mensuum bgpa Domb.; mcnsium aepv 20 mille annis v 22 ut] et p 24 cum illo, in marg. eo, e )

459
pertinere, sed superadditum et extra conputandum esse credatur: cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo; sed quis audeat tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime adque fortissime cohaerebunt, et quo tempore, quanto erit acrior inpetus belli, tanto maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? Aut si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt regnaturi: consequens erit, ut etiam superioribus diebus in eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri huius uidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei, non regnabant cum Christo, quando patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant, quos Christus excellentius possidebat. Absurdissimum id quidem et omni modo auersandum. Sed certe animae uictrices gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus superatis adque finitis, postea quam mortalia membra posuerunt, cum Christo utique regnauerunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus regnent. Proinde tribus illis annis adque dimidio animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus exierunt, et quae ipsa nouissima persecutione sunt exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur. Quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam uinculi diaboli adque custodiae, quia illi cum suo rege Dei filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac semissem regnabunt. Remanet igitur, ut, cum audimus: [*]( 29 Apoc. 20, 6 sq. ) [*]( 3 interpunctione mutata scripsi: sed quia audeat (sc. fateri). audeat begp; audiat apa Domb.; audeat dicere ev 6 non cedendi] cre- dendi p 7 cedendi e 9 tribulabantur eg; tribulabuntnr a b; tribu- lantur p ρ α 13 et om. gl 16 aduersandum e 17 ac] a p 27 uinculis p; uincnla b et cust. v 29 semisse g )
460
Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis. et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua, aut non regni huius sanctorum intellegamus annos mille finiri, sed uinculi diaboli adque custodiae, ut annos mille, id est annos omnes suos, quaeque pars habeat diuersis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum regno, breuiore diaboli uinculo; aut certe, quoniam trium annorum et sex mensum breuissimum spatium est, conputari noluisse credatur, siue quod minus satanae uinculum, siue quod amplius uidetur regnum habere sanctorum, sicut de quadringentis annis in sexto decimo huius operis uolumine disputaui; quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti sunt nuncupati; et talia saepe reperiuntur in litteris sacris. si quis aduertat.

CAPUT XIIII.

De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum et de iudicio ultimae retributionis.

Post hanc autem commemorationem nouissimae persecutionis breuiter conplectitur totum, quod ultimo iam iudicio diabolus et cum suo principe ciuitas inimica passura est. Dicit enim: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. Bestiam bene intellegi ipsam inpiam ciuitatem supra diximus. Pseudopropheta uero eius aut Antichristus est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locati sumus. Post haec ipsum nouissimum iudicium, quod [*]( 11 II. p. 168, 30 22 Apoc. 20, 9 sq. ) [*](1 cuni illo v 3 huius om. p 4 uinculum b 5 omnes annos g 8 mensum e; mensuum p1 a; mensium a b g p 13 alia g 21 ciuitate b 23 sulpuris ep et bestia codd.; et om. v 24 pseudoprophete a 25 bene bestiam a intellige ipsam imp. ciuitateui quam supra n 2G supra iam diximus v Pseudo uero propheta v )

461
erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans quo modo sibi fuerit reuelatum: Et uidi. inquit, thronum magnum et candidum et sedentem super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est. Non ait: lVidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab eius facie fugit caelum et terra\', quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de uiuis et mortuis iudicatum; sed eum se uidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie fugit caelum et terra, sed postea. Peracto quippe iudicio, tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum nouum et terra noua. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et apostolus dicit: Praeterit enim figura huius mundi, uolo uos sine sollicitudine esse. Figura ergo praeterit, non natura. Cum ergo se Iohannes uidisse dixisset sedentem super thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum et terra: Et uidi, inquit, mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est uitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. Libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuius modi non tacuit: Qui est, inquit, uitae uniuscuiusque. Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset sine fecisset. Qui liber si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem ualeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt uniuersae uitae uniuersorum ? An tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et [*]( 2 Apoc. 20, 10 sq. 14 1. Cor. 7, 31 sq. 18 Apoc. 20, 12 ) [*](2 fuerit sibi v 5 uidi tunc p 6 et sed. super eum om. g 8 id est om. b iudicatum est e 9 in om. e 13 et om. p 14 dicit abgpp Domb.; ait ev 16 iohannes se b 17 a cuius v 24 priori e )
462
uitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura uero ista unum uolens intellegi: Et alius, inquit, liber apertus est. Quaedam igitur uis est intellegenda diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala, cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam adque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum uis diuina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Ut autem ostendat, qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. Hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, adque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod iam dixerat, suo repetiuit loco. Cum enim dixisset: Et ex hibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant: mox addidit quod paulo ante posuerat: Et iudicati sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod supra dixerat: Et iudicati sunt mortui secundum facta sua. [*]( 13 Apoc. 20, 13 ) [*](2 omnibus sed eingnlia e 7 eicusset g 9 diuini b 11 sunt ep 13 et 21 raare mortuos v 17 rediisse v 22 mortnos suos e 24 sq. Hoc usque ad facta sua om. e )
463

CAPUT XV.

Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare, uel quos mors et inferi reddiderunt.

Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora eorum seruantur in mari, aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos et infernus malos. Quis hoc putauerit? Sed profecto conuenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt. Cum ergo et quos hic inueniet Christus in corpore constitutos simul significaret cum eis, qui resurrecturi sunt, iudicandos, etiam ipsos mortuos appellauit, et bonos, quibus dicitur: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo, et malos, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam, utrumque in homine uiuente adque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum et spiritum uitam. Nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum, quamuis eadem paulo post etiam mortalia corpora, sicut usitatius uocantur, appellet. Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. Et mors et infernus, inquit, reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit, quia, sicut inuenti sunt, adfuerunt; mors uero et infernus reddiderunt, quoniam uitae, de qua iam exierant, reuocarunt. Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; [*]( 12 Col. 8, 3 14 Mt. 8, 22 16 Rom. 8, 10 ) [*](2 ezibuit g 11 iis v 14 sepellire e 19 uiuere e in om. b 26 exibuit e 29 mora usque ad dictum est in marg. g )

464
infernus autem propter malos, qui etiam poenas aput inferos pendunt. Si enim non absurde credi uidetur antiquos etiam sanctos, qui uenturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis inpiorum remotissimis, sed aput inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam redemti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus bona recipiant, quae merentur. Cum autem dixisset: Et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breuiter subiecit, quem ad modum fuerint iudicati: Et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor infemarumqute poenarum, uniuersamque simul daemonum societatem. Hoc est enim quod supra euidentius praeoccupando iam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod uero ibi obscurius adiunxerat dicens: Quo et bestia etpseudopropheta, hic apertius: Et qui non sunt, inquit, inuenti in libro uitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. Non Deum liber iste commemorat, ne obliuione fallatur; sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur uita. Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legit, ut sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber est uitae, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti.

CAPUT XVI.

De caelo nouo et terra noua.

Finito autem iudicio, quo praenuntiauit iudicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat. Iam enim explicauit quod [*]( 17 Apoc. 20, 14 sq. ) [*]( 5 sanguis Christi v 10 quemamodum g 13 infernarumque egp: et infernarum v Domb. 16 sulpuris e p ibi uero v 20 non dtbt in marg. dum, e; nondum b 22 legit aegpv; legitur b ρ α Dorнb. )

465
breuiter a Domino dictum est: Sic ibuntaisti in supplicium aeternum; sequitur ut explicet, quod etiam ibi conectitur: Iusti autem in uitam aeternam. Et uidi, inquit, caelum nouum et terram nouam. Nam primum caelum et terra recesserunt, et mare iam non est. Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam dixit, uidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit caelum et terra. Iudicatis quippe his, qui scripti non sunt in libro uitae, et in aeternum ignem missis (qui ignis cuius modi et in qua mundi uel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus diuinus ostendit), tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluuium. Illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt. adque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus inmortalibus mirabili mutatione conueniant; ut scilicet mundus in melius innouatus apte adcommodetur hominibus etiam carne in melius innouatis. Quod autem ait: Et mare iam non e 81: utrum maximo illo ardore siccetur an et ipsum uertatur in melius, non facile dixerim. Caelum quippe nonum et terram nonam futuram legimus, de mari autem nouo aliquid me uspiam legisse non recolo; nisi quod in hoc eodem libro reperitur: Tamquam mare uitreum simile crystallo.

Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie dixisse uidetur mare, sed tamquam mare. Quamuis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis uerbis translata miscere ac sic quodam modo uelare quod dicitur, potuit de illo mari [*]( 1 Mt. 25, 46 3 Apoc. 21, 1 25 ib. 4, 6. 15, 2 ) [*]( 1 sic mss.; om. v istij iniusti g 5 et terra 111SS.; et prima terra v 6 ordine fiet p 7 a cuius v 11 scire hic omissum infra post ostendit correctoris manu insertum est, e Spiritus om. p diuinitus ostenditur p 14 mundanae b 25 cristallum g 28 amat om. b 29 ac si b ) [*]( XXXX Aug. opera Sectlo V para II. ) [*]( 30 )

466
dicere: Et mare iam non est, de quo supra dixerat: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant. Iam enim tunc non erit hoc saeculum uita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine figurauit.