De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVII.

De ecclesiae glorificatione sine fine post finem.

Et ciuitatem, inquit, magnam Hierusalem nouam uidi descendentem de caelo a Deo, aptatam, quasi nouam nuptam ornatam marito suo. Et audiui uocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. et erunt ipsi populus eius, et ipse Deus erit cum eis. Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors iam non erit neque luctus neque clamor. sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit sedens in throno: Ecce noua facio omnia. De caelo descendere ista ciuitas dicitur, quoniam caelestis est gratia. qua Deus eam fecit. Propter quod ei dicit etiam per Esaiam: Ego sum Dominus faciens te. Et de caelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia Dei desuper ueniente per lauacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de caelo subinde ciues eius adcrescunt. Sed per iudicium Dei, quod erit nouissimum per eius filium Iesum Christum, tanta eius et tam noua de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant uestigia uetustatis; quando quidem et corpora ad incorruptionem adque inmortalitatem nouam ex uetere corruptione ac mortalitate transibunt. Nam hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille [*]( 7 Apoc. 21. 2 sqq. 19 Esai. 45, 8 ) [*](2 mare mortuos v 3 uitae e 11 habitauit b 12 ipsi erunt c 13 absterget begoct Domb ; absterget deus a p v sanctorum eorum Ii 15 ullus dolor v 18 ei om. b Jeaciam, ex feiam corr.. g 20 sui om. b 23 erit] ei e 24 sed tam b 25 uetust. uestigia c 27 atque mort. v 28 quod g regnant e )

467
annis, inpudentiae nimiae mihi uidetur, cum apertissime dicat: Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus. Quis uero tam sit absurdus et obstinatissima contentione uesanus, qui audeat adfirmare in huius mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui hanc uel ducat uel ducturus sit uel duxerit uitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit eius in orando fletus uberior? An non est uox ciuitatis supernae Hierusalem: Factae sunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, et: Lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo, et: Gemitus meus non est absconditus a te, et: Dolor meus renouatus est?

Aut uero non eius filii sunt, qui ingemescunt grauati, in quo nolunt spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita? Nonne ipsi sunt, qui primitias habentes Spiritus in semet ipsis ingemescunt, adoptionem exspectantes, redemtionem corporis sui? An ipse apostolus Paulus non erat supernus Hierosolymitanus. uel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna et continuus dolor cordi eius? Quando autem mors non erit in ista ciuitate, nisi quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Quod tunc utique non erit, [*]( 11 Ps. 41, 4 12 ib. 6, 7 14 ib. 37, 10 15 ib. 38, 3 16 2. Cor. 5, 4 18 Rom. 8, 23 22 Rom. 9, 2 24 1. Cor. 15, 55 sq. ) [*]( 1 inpudentia enl iae (sic) g 2 abstergit g absterget deus a b v 4 ullas dolor v et] aut a 8 nullus gl 9 quisque est v 11 ciuitatis eg; cinis bv Domb.; am. p 12 panes p 13 in om. p 16 gemescunt p in om. p 17 spoliari aegp p; exspoliari v Dornb. abscona a deatur mortali uita, n et a m. 2 superscript., b mortale hoc p Domb. 18 ipsos e 22 fratribus carnal. v 23 cordis g 26 peccatum est e ) [*]( 30* )

468
quando dicetur: Ubi est? Nunc uero non quilibet infimus ciuis illius ciuitatis, sed idem iste Iohannes in epistula sua clamat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia adque alia dicere uideatur, cum aliter adque aliter haec ipsa dicere uestigetur. Verum in his uerbis, ubi ait: Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate adque aeternitate sanctorum (tunc enim solum adque ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus in litteris sacris quaerere uel legere manifesta, si haec putauerimus obscura.

CAPUT XVIII.

Quid apostolus Petrus de nouissimo Dei iudicio praedicarit.

Nunc iam uideamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc iudicio scripserit: Venient, inquit, in nouissimo dierum inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes et dicentes: Ubi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseuerant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc uolentes, quia caeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei uerbo, per quae. qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui [*]( 3 1. Io. 1, 8 21 2. Petr. 3, 3 sqq. ) [*](1 infimus apav; infirmus begp Domb. 2 iste e g p; ipse v Domb 4 decipiraus a b α 6 exferceat g 7 et cetera b 10 Absterget Deus v 12 ullus dolor v .13 de inmortalitate begp; de om. v Domb. 22 inlnsiones b; inlusores, ores ne. 2 in rase illudentes in illusione p 27 per que ex per qu6 corr., g; per qu6 ep )

469
autem nunc sunt caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum. Hoc unum uero non lateat uos, carissimi, quia unus dies aput Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant; sed patienter fert propter uos, nolens aliquem perire, sed omnes in paenitentiam conuerti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus exspectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur?

Nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia inhabitat. Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione mundi huius satis. Ubi etiam commemorans factum ante diluuium uidetur admonuisse quodam modo, quatenus in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; nec solum orbem terrae, uerum etiam caelos, quos utique istos aenos intellegimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superauerat. Ergo totus aut paene totus aer iste uentosus (quod caelum uel potius caelos uocat, sed utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et sidera constituta sunt) conuersus fuerat in umidam qualitatem adque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior [*]( 1 tunc. t m. 2 in ras., g ac terra b 2 die b 3 iniquorum b 4 deum e 6 quidem g exestimant gt 8 pacientiam e 9 magno om. gx 12 uos esse be 13 et proper. om. b 15 dequoquentur g 17 eius e 19 huius om. p 21 saeculi huius g 24 intellegimus..... aqua in marg. g *5 aer...... caelos in marg. g 27 istos utique v immo b )

470
facies fuerat deleta diluuio. Qui autem nunc sunt, inquit, caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum. Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui mundus pro eo mundo, qui diluuio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni nouissimo reseruatur in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum. Nam et hominum propter magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem futuram, cum tamen eorum quamuis in aeternis poenis sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo caelum nouum et terra noua reponatur, eo ipso tempore conflagrationis eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non adscendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda diluuii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse uoluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent inmortales adque incorruptibiles facti, si uirorum trium corruptibilia corpora adque mortalia in camino ardenti inlaesa uiuere potuerunt.

CAPUT XVIIII.

Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cuius tempus dies Domini subsequetur.

Multas euangelicas apostolicasque sententias de diuino isto iudicio nouissimo uideo mihi esse praetereundas, ne hoc uolumen in nimiam longitudinem prouoluatur; sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad [*]( 19 Dan. 3, 25 ) [*](3 die e 11 muudus iste v 14 sitj est ol 15 esse eos b 18 per- timescerent e 19 si mss.; sicut v 20 uiuere inlaeaa v 25 sabsequitur p 23 protendatur a 29 Paulus om. b )

471

Thessalonicenses: Rogamus, inquit, uos, fratres, per aduentum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem aput uos haec dicebantur uobis? et nunc quid. detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, pro eo quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.

Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse [*]( 1 2. Thess. 2, 1 sqq. ) [*]( 3 in id ipsum p 4 perterreamini b 5 per nos et gl p pt (l Domb.; per nos missam a b e2 g2 v 10 in templo dei a beg p; dei om. v Domb. 11 ostendens g se sup. lin. g 12 memoriam b cum adhuc p essent b 13 dicebantur p ρ α Domb.; dicebam/// e; dicebam abgv qui b 14 ut] et b 18 aeuacuabituy 9 24 mittit 9 25 ut iudic. e 27 die/que, in eras., e )

472
uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus inpiis merito dici potest, quanto magis de isto! Sed in quo templo Dei sit sessurus, incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. Non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum Dei apostolus diceret. Unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum . multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi Antichristum uolunt; rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco est, non in templo Dei, sed in templum Dei sedeat, tamquam ipse sit templum Dei, quod est ecclesia; sicut dicimus; \'Sedet in amicum\', id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. Quod autem ait: Et nunc quid detineat scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos, qui nescimus quod illi sciebant, peruenire cum labore ad id, quod sensit apostolus, cupimus nec ualemus; praesertim quia et illa, quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est: Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo.

Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano. et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse. ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: Iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem [*]( Y Y 8 ad eundem g 10 potant g 11 sq. in templom g 19 sentit e 21 addit g 23 quo p 24 nunc e 25 suspetiones gl 28 aperte, V ex oportet correctum, e 30 cop e )

473
uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut Antichristi uidebantur. Unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur exstinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. Illud tamen, quod ait apostolus: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: \'Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat\', id est de medio tollatur. Et tunc reuelabitur iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. Alii uero et quod ait: Quid detineat scitis et mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseuerent, dicendo: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc. est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: Pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod Antichristus sit uenturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus quod nouissima sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt [*]( 24 1. Io. 2, 18 sq. ) [*]( I 2 ipsum] polTu g 6 et] ut g 8 ut qui e quo p 9 dimedio g 11 fiat id est de medio om. b 13 et om. g 14 et om. gl operator g 16 perueniat p 17 est b 18 ortari g; hortatur b 22 tunc b 30 ora g; om. e )
474
multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum Antichristum pertinebunt, et tunc reuelabitur.

Alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba couiectant; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius Antichristus; quamuis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. Praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt. Tunc enim soluetur satanas et per illum Antichristum in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiamsi erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit potestatem. Non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno inpetu absumsit et turbo inruens et domum deiciens filios eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit. seducentur eis signis adque prodigiis. qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis nonreceperunt, ut salui fierent. Nec dubitauit apostolus addere [*]( 1 eretici g 5 uero a coniectant a b g a v; coniectat epp Dom. n 8 eius om. b 16 dicta,f ut e sunt b 20 ea om. b diabnli g 21 nequam b 26 quod gi p 27 horum usque ad dictum sit l. 28 cor,.. manu in marg. 9 30 ueritatis inquit v )

475
ac dicere: Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio. Deus enim mittet, quia Deus diabolum facere ista permittet, iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio: Ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. Proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. Sed iudicati seducentur illis iudiciis Dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationa- . lis creaturae numquam iudicare cessauit; seducti autem iudicabuntur nouissimo manifestoque iudicio per Christum

Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.

CAPUT XX.

Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula de resurrectione docuerit mortuorum.

Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: Nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum illo. Hoc enim uobis dicimus in uerbo Domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum Domini, non praeueniemus eos, qui ante dormierunt; quoniam ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in [*]( 16 1. Thess. 4, 13 sq. ) [*]( 1 et dicere v operationem ... mendacio corr. manu in marg. g 3 permittit e ipso ep 4 ille faciat p 8 rationali scriptnrae g 9 cessabit b 10 Iesam Christum v 13 apostolus paulus ad eosdem epistula secunda p 14 docuerit mortuorum g f; mort. doc. pqv 19 et resurrexit otn. b 21 cum eo v 24 et om. b 25 de scendit b 26 primo p p a v; primi ab eg )

476
obuiam Christi in aera, et ita semper cum Domino erimus. Haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus, utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt.

Sed quaeri solet, utrum illi, quos hic uiuentes inuenturus est Christus, quorum personam in se adque illos, qui tunc secum uiuebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. Quod enim ait: Et ita semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit. quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti; sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urgere, ubi dicit: In Christo omnes uiuificabuntur; cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: Tu quod seminas, non uiuificatur. nisi moriatur. Quo modo igitur, quos uiuentes hic Christus inueniet, per inmortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? Aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo [*]( 22 1. Cor. 15, 22 24 ib. 36 ) [*]( 1 semper Om. a cum Domino om. e 2 futuram mort. b 3 Dominus Christus v 8 sunt b v quocumque b 9 in ante obuiam om. p 11 per om. e 16 qua ueniens e J iiur, ob eras„ t l 19 extimemus g 23 uiuificabitur a 24 nisi prius a 28 niei prius e a. moriafttur g )

477
quoquo modo reuertuntur in terram (sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: Terra es, et in terram ibis): fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de genesi non teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, siue nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.

Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes resurgemus, uel sicut alii codices habent: Omnes dormiemus. Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem: quo modo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox inmortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: Omnes resurgemus ant: Omnes dormiemus; quia nec illi per inmortalitatem uiuificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamuis breuissima, non tamen nulla. Quur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari adque ibi protinus inmortaliter adque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus, quod [*]( * 3 Gen. 3, 19 10 1. Cor. 15, 51 ) [*](1 quo niodo 6 reuertentur g sese] se e; ee (= esse) g 4 egressns g Christus inueniet om. b 7 redebunt, g 9 dicit p 10 mortuorum b a 12 fleri possit nisi mors praecesserit v 13 possumus b 16 repperiuntur e 17 rapiuntur g 23 uiuicabuntur e 24 dormitione praecedunt (praecedent a) n/88.; dormitio praecedit v 26 uidebatur b )

478
idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum cadauerum puluerem? Nec ab illa sententia, qua homini dictum est: Terra es et in terram ibis, futuros illos sanetos arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non recident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum ferentur in aera. In terram quippe ibis est \'in hoc ibis amissa uita, quod eras antequam sumeres uitam\': id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus (terrae quippe insufflauit Deus in faciem flatum uitae. cum factus est homo in animam uiuam); tamquam diceretur: <Terra es animata, quod non eras: terra eris exanimis, sicut eras\'; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa. si morientur. ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt. quem ad modum it in cinerem, quod fit cinis; it in uetustatem, quod fit uetus; it in testam, quod ex luto fit testa: et alia sescenta sic loquimur. Quo modo autem sit futurum. quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani esse uolumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si, quem ad modum futura sit, perfecte conprehendere non ualemus.

Verum iam, sicut supra] promisimus, de hoc iudicio Dei nouissimo etiam prophetici ueteres libri quid praenuntiauerint, [*]( 1 1. Cor. 15, 52 28 c. 4 ) [*]( 3 taraquam g 7 recedent b; recedunt g moriantur g 8 resurgunt p feruntur be in ante aera om. g estj et e: id est b 11 quidem b i 13 anima tua g examinas e 16 continua b si e 18 quemllJlmodum g 18 sq. id—id—id g 23 quippe om. a1 et MM.; esse r .. 25 ut, in marg. et. e 26 si quidem ammodum g 28 supra om. gp? )

479
quantum satis esse uidebitur, debemus ostendere; quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si istis. quae praemisimus, lector curauerit adiuuari.

CAPUT XXI.

Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione iudicii sit locutus.

Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra uero inpiorum cadet. Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra uero inpiorum cadet, bene intellegitur dictum: \'Corpora uero inpiorum ruina damnationis excipiet.\' Iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur: Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cottidianis medicamentis. Item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. Quem ad [*]( 7 Esai. 26, 19 23 ib. 66, 12 sqq. ) [*]( 8 erunt e a in sep. erant v 9 sunt] erant p super terram a b qui ex quoa corr. g est illis a e 12 uero om. a 13 Iam om. p1 15 dictum est diligentius b 17 ut resurg. b erunt a in sep. erant v 20 super terram a b 21 illis sanitas e certissime b 24 terrenis b g malis b 25 sicut e )

480
modum si quem mater consoletur, ita ego uos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et uidebitis, et gaudebit cor uestrum et ossa uestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis ueniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit. Hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est. hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis adque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. Hierusalem quoque, non illam quae seruit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in umeris genibusque portati. Rudes enim nos et nouos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. 1m ib uidebimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid uidebimus; sed quid nisi Deum? ut inpleatur in nobis promissum euangelicum: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt, et omnia illa, quae nunc non uidemus, credentes [*]( 22 Gal. 4, 26 28 Mt. 5, 8 ) [*]( 1 quam, a ex e corr., g 3 ut mss.; sicut v 5 euin.. contumacibus om. b 8 In ovn. g 9 multis uulnera b 12 fine/, m eras., g 18 diiit begp; dicit v Domb. ut om. g 22 eternQ g 25 illa beatit. c e 2S mundicorde? e; mnndi cordjs g; mando cordes p a; mundo corde abpt ])omb. (el. XXII, c. 29 p. 627, 16 Domb.1: mtuidicordea aef) )
481
autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt adque incomparabiliter cogitamus. Et uidebitis, inquit, et gaudebit cor uestrum. Hic creditis, ibi uidebitis.

Sed quoniam dixit: Et gaudebit cor uestrum, ne putaremus illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere: Et ossa, inquit, uestra ut herba exorientur; ubi resurrectionem corporum strinxit, uelut quod non dixerat reddens; neque enim cum uiderimus fiet. sed cum fuerit facta uidebimus. Nam et de caelo nouo ac terra noua iam supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret. Erit, inquit, caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa uox fletus, et cetera, quae quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perueniat; pigritia uero carnalis uel ineruditae adque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis uerbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset: Et ossa uestra ut herba exorientur, ut resurrectionem carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare monstraret, adiunxit: Et cognoscetur manus Domini colentibus eum. Quid est hoc nisi manus distinguentis [*]( 11 Esai. 65, 17 sqq. ) [*]( 2 incomparabitur b 6 inquit om. el 7 instruxit b 11 multipliciter b ft 13 adecendet (asc.) 1IłSS.; ascendent v 14 faciem g 18 carn. illos v 20 quodamJ coquam g 21 perueniant b uelut e incrudita—ineieriitata b 22 contentalitera superf. g 27 quidem carnis v 29 munus b ) [*]( XXXX Aog. opera Sectio V pari II. ) [*]( 31 )

482
cultores suos a contemtoribus suis? De quibus sequentia contexens: Et comminabitur, inquit. contumacibus, siue, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur, sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter inplebuntur. Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis ueniet et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. Siue igne, siue tempestate, siue gladio poenam iudicii significat: quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse uenturum, eis profecto quibus poenalis erit eius aduentus. Currus uero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconuenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos adque carnales, de qualibus dictum est: Qui terrena sapiunt. et: Sapere secundum carnem mors est; et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt. Quod uero hic positum est: Multi uulnerati erunt a Domino, isto fiet uulnere mors secunda. Potest quidem et ignis et gladius et uulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus uelle se dixit mittere in mundum, et uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, quando uenit Spiritus sanctus: et: Non ueni, inquit idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium, et sermonem Dei dicit scriptura gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum [*]( Õ ib. 66, 15 sq. 17 Phil. 3, 19 18 Rom. 8. 6 19 Gen. 6. 8 23 Lc. 12, 49 24 Act. 2, 3 26 Mt. 10, 34 28 Hebr. 4. 12 ) [*](3 ut alius interpretatns est b tum b 7 In om. g enl zeli dfii a 8 indicabuntur p1 11 Dominum om, b 12 eius erit a 13 eis b nam] C;\'! in ras. p dicta p 15 et gladio abegpfa: et in gladio v 16 sed] et el; om. b 18 et qual.] equales g 22 nulnere fiet v 25 uenit om. e )
483
duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta ecclesia uulneratam, uelut amoris inpetu sagittatam. Sed hic cum legimus uel audimus ultorem Dominum esse uenturum, quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est.

Deinde breuiter commemoratis eis, qui per hoc iudicium consumentur, sub figura ciborum in lege uetere uetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores inpiosque significans recapitulat ab initio gratiam noui testamenti a primo Saluatoris aduentu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum dicere se uenire, ut congreget omnes gentes, easque uenturas et uisuras eius gloriam. Omnes enim, sicut dicit apostolus, peccauerunt et egent gloria Dei. Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum: et emissurum ex illis saluatos in gentes diuersas et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius neque uiderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum; adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in iumentis et uehiculis (quae iumenta et uehicula bene intel leguntur adiutoria esse diuina per cuiusque generis ministeria Dei, uel angelica uel humana) in sanctam ciuitatem Hierusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. Ubi enim diuinitus adiuuantur, ibi credunt, et ubi credunt, ibi ueniunt. Conparauit autem illos Dominus tamquam per similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum [*]( 1 Cant. 2, 5 10 Esai. 66, 18 12 Rom. 3, 23 ) [*]( 1 cantico om. g 2 mortis b 3 andiuinma b 6 in lege netere] intellegere b oeteri g 8 a] et b 9 de quo] quod 6 10 narrant g 12 et uisuras om. b gloriam eius v Omnes usque ad Dei om. b 13 peccauernnt om. gx 15 emissurum utique g 16 in longinquas a begpv: in om. p1 a Domb. 17 gloriam eius v glor. eius ... adducturos om. b 18 adducturus g 21 et in uehic. e 22 cuius, omisso que, b 23 ciuitatem sanctam v 24 in om. bp 26 ibi inueniunt p 27 similitudines b ei suas] uas b ) [*]( 31* )

484
psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia: et promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Leuitas; quod nihilo minus fieri nunc uidemus. Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed, sicut oportebat in testamento nouo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro cuiusque merito, quod in eum gratia diuina contulerit, sacerdotes et Leuitas eligi nunc uidemus; qui non isto nomine, quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt.

Haec cum de ista. quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines, ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque discretione uenietur, dicens per prophetam, uel de Domino dicens ipse propheta: Quo modo enim caelum nouum et terra noua manebit coram me, dicit Dominus, sic stabit semen uestrum et nomen uestrum, et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem! dixit Dominus; et egredientur et uidebunt membra hominum, qui praeuaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. et erunt uisui omni carni. Ad hoc iste propheta terminauit librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non interpretati sunt: Membra hominum, sed cadauera uirorum, per cadauera significantes euidentem corporum poenam; quamuis cadauer nisi caro exanimis non soleat nuncupari, illa uero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt [*]( 6 Ps. 109, 4 15 Esai. 66, 22 eqq. ) [*]( 1 palmis g fecit eg 5 Aaron usque ad secundum ordinem oin. b y 6 mclchiaedec p \'itemque saepius\' Domb.j melchisedhaec b summQl ac sacerdos et g 7 diuina gratia e 8 elegi g quia b 9 non] nunc e 12 in fines b 15 nouum] inquiunt g 16 dicit ofcpo; dixit egv 17 et nomen uestium om. b 25 uiroium per cadauera om. b )

485
sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadauera dici possunt. Unde est et illud, quod ab eodem propheta dictum iam supra posui: Terra uero inpiorum cadet. Quis autem non uideat a cadendo esse appellata cadauera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est hominum\\ manifestum est. Neque enim quisquam dicturus est praeuaricatrices feminas in illo supplicio non futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur: Veniet omnis caro, quia ex omni genere hominum populus ille constabit (non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), — sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra uel cadauera nominantur: profecto post resurrectionem carnis, cuius fides his rerum uocabulis omnino firmatur, illud, quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium declaratur.

CAPUT XXII.

Qualis futura sit egressio sanctorum ad uidendas poenas malorum.

Sed quo modo egredientur boni ad uidendas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam. Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo [*]( 27 Mt. 25, 30 ) [*]( 4 posuit p o 5 appellanda b 6 uiuorum b 9 de potiore p 10 ue rum, f-r eras., g 12 ille e g p; iste abv Domb. 15 llominentur g 16 quod g 22 egrediuntur p 23 illas relicturi m. 2 superscripta sedes e suut usque ad perrecturi om. e 25 corpora gl 26 hoc ergo uerbum b )

486
dicitur seruo bono: Intra in gaudium Domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui uero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est: Egredientur, quia eos etiam qui foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo modo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen in nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: Et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per hunc Esaiam dictum est: Nomen aeternum dabo eis Erit eis et mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus in illa lumina noua ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inexstinguibilis ignis et uiuacissimus uermis ab aliis adque aliis aliter adque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse credibilius uidetur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet diremtio bonorum et malorum, hoc uolumen inplere suscepimus; [*]( 1 Ib. 25, 21 12 1. Cor. 15, 28 14 1. Io. 3. 9 15 Esai. 56, 5; 66,23 ) [*]( 1 nec eg 2 putentur mali e 3 quam b qua eos ex quos corr., g 5 iutus nsque ad agatur om. gl in gaudium b 7 qui a b egp « t; quae p Domb. 9 putauerunt b erat erasum est in e 10 erat in om. b 12 erat g 15 iam dictum b 16 erit eppa; et erit abgv et mensis eppla; et om. abg Domb. 20 uennis, m eraso b. g; uer/mis, u eraso, e 21 adque aliis om. b 22 animam p 23 credib. esse v 25 quod p direptio b 26 et malorum om. b )
487
de ipsis uero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.

CAPUT XXIII.

Quid prophetauerit Daniel de persecutione Antichristi et de iudicio Dei regnoque sanctorum.

Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius uenturum esse praenuntiet adque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim uisione prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur Christus: Horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et uisus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi ueritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam eo sibi exponente sic loquitur: Hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius — dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans —, et de cornibus eius decem, quae , erant in capite eius, et de altero, quod adscendit et excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant [*]( 12 Dan. 7, 15 sqq. ) [*]( 6 danihel abegpoa 7 prius quoque v 8 narration. suam om. p ar 13 ergo e 14 conturbabat bgp inquit om. pi 15 tantibue, af Mt. 2. e 16 his omnibus v 18 quatuor bestiae magnae v 20 accipiet b 23 omnibus bg 26 quaerant g 27 quo e accessit b 28 cornua b )

488
oculi et os loquens magna, et uisus eius maior ceteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit continuo subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat. respondit et dixit): Bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam et con c ide t. Et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba aduersus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem: et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum remouebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et omnes principatus ipsi seruient et obaudient. Huc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui. Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero conuenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec [*]( 9 quo c 15 suspicatur b 17 tempus aegp Domb.; temporis br 18 ad] et b extenninabunt b 20 regum] regni b 22 hac abegpv; hoc oa Domb. 25 et om. 9 29 diligenter erad:teque v )
489

Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur. Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus Antichristus, forte fallamur, adque ita [ne] ille inopinatus adueniat, non exsistentibus tot regibus in orbe Romano. Quid si enim numero isto denario uniuersitas regum significata est. post quos ille uenturus est; sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis adque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?

Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exsurgent: hi in uitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi [*]( 18 Dan. 12, 1 sqq. ) [*]( 1 Dei om. b accipient b 3 et ante tempora om. b tempus a annum unum v duo a1 b1 e g p ρ α l; duos a2 b:! a,2 t1 4 per hoc per tres e 6 mensum el p1; mensuum gu; mensium a b ez p pz v injde finite. de in marg., p 10 sane] satis a b ne om. p 11 post quos b inuentus 6 12 ne om. abegp 13 non] nunc b quod e 14 si enim abegp pa Domb.; enim si v 16 septenario om. e adque aliis om. b 19 quale b ep 23 et hi..., aeternam om. e 25 multi a e g p ρα a2; multis balv 26 sicuti b et adhuc. Sententiae Domb. (sec. Graec. et; \'0:); euatva; xa: ETI); Et adhuc sentfntiae v illius b )

490
euangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat corporum mortuorum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere, uel, sicut alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exsurgent; sicut ibi qui bona . fecerunt, in resurrectionem uiiae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii: ita et isto loco hi in uitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem aeternam. Non autem diuersum putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est: Patrem multarum gentium posui te, cui tamen alio loco: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu ueni et requiesce; adhuc enim dies in conpletionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua in fine dierum.

CAPUT XXIIII.

In psalmis Dauidicis, quae de fine saeculi huius et nouissimo Dei iudicio prophetentur.

Multa de iudicio nouissimo dicuntur in psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine huius saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem [*]( 10 Io. 5, 28 sq. 13 Gen. 17, 5 14 ib. 22, 18 17 Dan. 12,13 26 Ps. 101, 26 sqq. ) [*]( 2 mortuor. corp. v illi g 8 et hi..... aeternam om. b 10 in monum. sunt p 12 ponet gl; posuit p scriptura aliquando t 16 hic b 17 quiesce e 21 dauiticis gf 22 precinantur p 23 eorom] etiam m. 2 in ras, e 25 dictum est ibi v )

491
permanes; et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et uerus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur

Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo. quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt.

Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli superior pars est et tutior, non peribit? Si haec sententia Ioui displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, uelut grauioris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: quur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis inuenitur? Porro si in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum uocibus praedicet, legitur caelos esse perituros: quur usque adeo uana est ista fallacia, ut in fide Christianorum uel inter cetera uel prae ceteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi pereunte caeli perire non possunt? Et in litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque communes, id est in euangelicis et apostolicis libris legitur: Praeterit figura huius mundi; legitur: Mundus transit: legitur: Caelum et terra transibunt. Sed puto. quod praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt [*]( 7 cf. XVIIII, c. 23 25 1. Cor. 7, 31 1. Io. 2, 17 26 Mt. 24, 35 ) [*](1 sq. permanes. et reliqua. Et sicut opertoriu mutabis eos. et reliqua (O. tom. I, Pratf. p. X) ueterascent av 4 quod m. 2 in ras. e 5 et ipsis numinibus m. 2 in ras. e 6 ab hoc e 11 idem bp; id est e; om. p; iidem v caelum p 18 quoque deorum e et legitur g 19 usque om. g 20 inter ceteraI in tertia terra b uol praeter cetera a 22 non possunt perire v 25 mundus transit legitur om. b 27 praeteriit b aliquando gp adhuc mitius g. )

492
quam peribunt. In epistula quoque apostoli Petri. ubi aqua inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata. et quatenus perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum; et in eo quod paulo post ait: Veniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur. et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur: ac deinde subiecit: His omnibus pereuntibus quales oportet esse uos? possunt illi caeli intellegi perituri. quos dixit repositos igni reseruandos, et [ea] elementa accipi arsura. quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem caelos dixit esse repositos, saluis illis superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum uel tropica sit locutio, quod est credibilius, uel in isto imo caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. Unde et illa stella Vergiliana
  1. facem ducens multa cum luce cucurrit,
et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo commemoraui, nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Ubi enim dicitur: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem [*]( 1 2. Petr. 3. 6 6 ib. 3, 10 sq. 16 Mt. 24. 29 22 rerg. Aen. II, 694 ) [*]( 1 Petri apostoli v 4 dicta sit v 10 nos esse t1 11 ea om. bfpp 12 ac turb. p 13 positos b 18 caelos om. b 20 futlirae sint 1, 21 stella Vergil. inss.; Virg. stella v 24 caelum 6 25 όιcitur] dixit II 26 eorum ab opere Dei tam nullum eorum om. b 27 pernicione b )
493
uehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluuio perisse dictus est mundus, quamuis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne uel apostoli Petri adprobent sensum, uel tantum concedant conflagrationi nouissimae, quantum dicimus ualuisse diluuium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse contendunt: restat ut dicant, quod propterea di eorum Hebraeam sapientiam laudauerunt, quia istum psalmum non legerant.

In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo intellegitur dictum: Deus manifestus ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. Aduocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamento eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo esse uenturum ad uiuos et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste, qui prius uenit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet et non silebit, id est, in uoce iudicis euidens apparebit, qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per Esaiam legimus prophetatum et in euangelio uidemus inpletum. De [*]( 15 Ps. 49, 3 sqq. 28 Esai. 53, 7 29 Mt. 26, 63 ) [*]( 4 caeli om. b inftrmi b sint perituri v 11 posse perire v 13 laudanerunt abegp av; laudauerint p Domb. legerunt b 14 domini b 15 manifeste g 16 eius om. et exardescet et rpliqua b 17 circumitu v aduocauit begp 18 desursum p 20 Domino nostro v 21 de caelo speramus v 22 et inter b 24 iudicatus p 20 uidimus b )

494
igne uero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. Quod uero dictum est: Aduocabit caelum sursum: quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est, quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum litterae superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum est: Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc uidetur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit caelum sursum non hic intellegamus \'rapiet in aera\', sed \'in iudiciarias eriget sedes\'. Potest et illud intellegi aduocabit caelum sursum \'aduocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium\'; aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur et terram, id est et aduocabit. et sursum, ut iste sit sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram aduocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. Discernere porro populum suum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis, tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad angelos facta est: Congregate illi iustos eius; profecto [*]( 5 1. Thess. 4, 17 ) [*]( 1 in esaia propheta b tale om. p 2 haec om. p1 3 aduocaait b 6 obuiam, omisso in, e 7 sursum aduocatur caelum v desursunl p 8 posset g 10 aduocauit b ne b 11 abere g 12 qui usgue ad in eis om. pl 13 sunt iudicaturi v 15 sedes eriget v aduocauit bep; et sic p 16 18 20 21 21 caelum om. e terram uocabit b 22 omnes 1ns8.; homines v rapiuntur g 24 porro] propter b 25 nisi quid est b 26 tam e edis p 27 illic p )
495
enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sunt angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia. Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam Dei dicentis: Misericordiam uolo quam sacrificium; aut si super sacrificia (in sacrificiis) intellegitur dictum, quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento continentur, haec faciunt. Unde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio dicturus est Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare. et cetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.