De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXI.

An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana res publica.

Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus aput Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam rem publicam fuisse Romanam. Breuiter enim rem publicam definit esse rem populi. Quae definitio si uera est, numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res populi, quam definitionem uoluit esse rei publicae. Populum enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat iuris consensum, disputando explicat, per hoc ostendens geri sine iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia uera non est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest Non enim iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta, cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest. utile est. Quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non populus, nec res populi. sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia [*]( 6 c. 21 13 cf. I p. 90, 23 sqq. ) [*]( 5 et e1 0 fuissc ... rem publicam in viarg. e eniml autem p 10 definiuit 9 18 autem om. el p iniuste fit p 20 iustitia et (ut ?) g 28 populi est v )

409
porro ea uirtus est, quae sua cuique distribuit. Quae igitur iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo uero tollit et inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere? An qui fundum aufert eius, a quo emtus est, et tradit ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis seruit spiritibus, iustus est?

Disputatur certe acerrime adque fortissime in eisdem ipsis de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. Et quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat, iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant; quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare: responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt; subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura sumtum nobile exemplum adque dictum est: \'Quur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque uitiosis animi partibus?\' Plane hoc exemplo satis edoctum est quibusdam esse utilem seruitutem, et Deo quidem ut seruiatur utile esse omnibus. Seruiens autem Deo animus recte imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita recte imperat libidini uitiisque ceteris. Quapropter ubi homo Deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae? quando quidem Deo non seruiens nullo modo potest iuste animus corpori aut humana ratio uitiis imperare. Et si in [*]( 3 hocin est exgp; hocne est b e2; hoccine est av 4 eius agp p«X; ei e v eius usque ad aufert l. 6 om. b 5 in eo habet v 9 adnersus iustitiam pro iniustitia p 12 augerique ab e g p ρ λ ν ; gerique a DOli/b. 13 iustum p 14 iustitiam p 16 talis g 19 se melius v pe ante habuerunt om. gp 26 Domino Deo v 30 uitiis ceteris e in hominej in dl nomine b )

410
homine tali non est ulla iustitia. procul dubio nec in hominum coetu, qui ex hominibus talibus constat. Non est hic ergo iuris ille consensus, qui hominum multitudinem populum facit, cuius res dicitur esse res publica. Nam de utilitate quid dicam, cuius etiam communione sociatus coetus hominum, sicut sese habet ista definitio, populus nuncupatur? Quamuis enim, si diligenter adtendas, nec utilitas sit ulla uiuentium, qui uiuunt inpie, sicut uiuit omnis, qui non seruit Deo seruitque daemonibus, tanto magis inpiis, quanto magis sibi, cum sint inmundissimi spiritus, tamquam dis sacrificari uolunt: tamen quod de iuris consensu diximus satis esse arbitror, unde appareat per hanc definitionem non esse populum, cuius res publica esse dicatur, in quo iustitia non est. Si enim dicunt non spiritibus inmundis, sed dis bonis adque sanctis in sua re publica seruisse Romanos: numquid eadem totiens repetenda sunt, quae iam satis, immo ultra quam satis est diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores huius operis libros peruenit, qui dubitare adhuc possit malis et inpuris daemonibus seruisse Romanos, nisi uel nimium stolidus uel inpudentissime contentiosus? Sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant: in lege ueri Dei scriptum eat: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. Nec bonis igitur nec malis dis sacrificari uoluit, qui hoc cum tanta comminatione praecepit.

CAPUT XXII.

An uerus sit Deus, cui Christiani seruiunt, cui soli debeat sacrificari.

Sed responderi potest: \'Quis iste Deus est aut unde dignus probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum [*]( 22 Exod. 22, 20 ) [*]( 1 talis b 6 se v 7 adtendatur p 12 apparet p 14 sed iis g -ti 17 quid g 21 sintj f (= sunt) e 22 ni g 23 qai/, a eras.. q 26 deus xPtanorum p )

411
praeter ipsum colerent sacrificiis ?\' Magnae caecitatis est, adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt. Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est, quorum praedicta adque conpleta per ecclesiam, quam uidemus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos putat, deum magnum Porphyrius confitetur.

CAPUT XXIII.

Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.

Nam in libris. quos ex XoTfwv <ptXooo<ptac appellat, in quibus exsequitur adque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: \'Interroganti, inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo/ Deinde uerba [*]( 4 Gen. 22, 18 ) [*]( 6 remanserant e 7 nomini e1 uellint nollentue g 8 diuinitas gp 11 Varro om. b 12 quaniais etiam e 13 putauit g 14 putuit g .. exaestimare g; estimare, in mCtrg. existim., e eum om. e 20 Quod q deomm] sanctorum p 21 esse om. 9 f 22 eglogion abegp 25 ling. Btit graeca v 26 posset p; pos , set m. 2., e 27 christianissimo b )

412
uelut Apollinis ista sunt: Torte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis uolare, quam pollutae reuoces inpiae uxoris sensum. Pergat quo modo uult inanibus fallaciis [perseuerans et lamentari fallaciis] mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro uincta mors interfecit.\' Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit adque ait: lIn his quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti.\' Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, ubi a iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderim quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit adque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos. tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae [*]( 1 in .. litteris om. b 2 inflans a u 7, pennas leues v pinnas beg: pennas a p auis abgp% p X; ut auis p2 v; aut auis e 3 polluta g h pollutare uoces e uxorisis sensum b peragat e 4 perseuerans et lamentari fallaciis om. g, recte ut puto, cum haec uerba interpretatio esse uideantur antecedentium perseu. et lam. fallaciis abepa; fallaciis om. Pi perseu. et lamentationibus fallacissimis v 5 captans p cantasque b iudicibus a1 b gpx p Gt ,.; a iudicibus a2 e p2 v 6 in om. e 7 st-ant e 9 tergiuersationem irremediabilis v inremediabile afg: inremediabili b inremediabilem sententiam p 12 suscipiunt tl) 13 a iud. begpaXv: a om. ap1 Domb. 14 inste om. b inste dicantihus g 15 uiderim abgp; uiderint P Gt Domb.; uiderit e v natex g 17 Quam uero v ut uel e 18 hine e 20 censuerant e 24 ad en g )
413
interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: cRespondit, inquit, uersibus haec dicens.\' Ac deinde subicit Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: (In Deum uero, inquit, generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra adque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei.) Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit: Sacrificans dis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans dis eradicari non formidauerit.

Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut quasi in somnis di eius maledixerint Christo et euigilantes eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique tamquam mirabile aliquid adque incredibile prolaturus: Traeter opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod dicturi sumus. Christum enim di piissimum pronuntiauerunt et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt; Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et errore inplicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos blasphemiis utuntur.\' Deinde subicit uelut oracula deorum blasphemantium Christianos et post haec: \'De Christo autem, inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: Quoniam quidem inmortalis anima post corpus ut incedit, nosti; a sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate.) [*]( 2 cf. Lactant. de ira Dei c. 23 10 Exod. 22, 20 17 cf. Euseb. demomtr. euang. III, c. 7 ) [*]( i\' 2 subiecit e 3 est om. p 5 et caelum a b e p Domb.; et om. 6 nomina 9 7 ualde] uel p honorent pl 9 dixit esse p 13 etiamj c enim e 19 dicitur et 23 deor. orac. v 25 inquit om. b haeate 9 26 ut inchmt Domb. nostis b 27 abscissa g\\ uv erat [J 28 a se aliena g )

414

Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens: Tiissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam, sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam et hanc colere Christianos ignorantes.) (Interrogantibus autem, inquit: Quur ergo damnatus est? oraculo respondit dea: Corpus quidem debilitantibus tormentis semper obpositum est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem, errore inplicari. Propterea ergo dis exosi, quia, quibus fato non fuit nosse Deum nec dona ab dis accipere, his fataliter dedit iste errore inplicari. Ipse uero pius et in caelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile praecepsque periculum.\' \'

Qui ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur ueraciter uituperare Christianos adque ita, si possint, intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus? Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum, qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus; praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus [*]( 1 sua, m. 2 superscripto uerba, p contegens 61 3 dignatam codd. praeter b, in quo dignam; donatam v 7 sede p semper insidet a 8 animalibus e fatabiliter e 9 obtinere dona v 11 a bl! t1 ab iis, in marg. a diis, p 14 miseraberis e 18 confi/cta, n eras., g ista abegpv; ita 0 a DQII/b. 20 i/ta, s eras., g possent g )

415
nerus non sit, sed Photimanus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum nouerit Christum, et ideo per eum saluus esse non possit nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos uitare uel soluere. Nos autem neque Apollinem uituperantem Christum neque Hecaten possumus adprobare laudantem. Ille quippe tamquam iniquum Christum uult credi, quem iudicibus recta sentientibus dicit occisum; ista hominem piissimum, sed hominem tantum. Una est tamen et illius et huius intentio, ut nolint homines esse Christianos, quia, nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. Iste uero philosophus, uel potius qui talibus aduersus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate adque Apollo concordent eumque aut ambo condemnent aut ambo conlaudent. Quod si facere potuissent, nihilo minus nos et uituperatores et laudatores Christi fallaces daemones uitaremus. Cum uero eorum deus et dea inter se de Christo, ille uituperando, ista laudando dissentiant: profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.

Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut inplicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris inplicationem, utrum nolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. \'Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti diuina Apollinis, quae superius dicta sunt) — ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant [*]( 1 uerus om. e fotianus e 3 mendaoilocorum g 6 probare g 7 iudicibus eppa Domb.; a iud. abgv 17 illa g 21 dedisse fatal. v 26 iam om. p causam e x[>f g 28 potestate e 29 iste eras. g 30 apollonis e g )

416
religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et di praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et inpiae naturae, quibus uere fatum non concessit ab dis dona obtinere neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem ad ipsum facientes per\'imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat adfectionem ad ipsum operando.\' Bene quidem praedicauit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille. quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis [*]( e 1 uacare om. e uenarari e 3 etJ ut p 4 anim/aduertere, u rit erwt., ianiniaduertere b; animadnerteJ, e 5 Verum om. g 6 fa- ctura b gl ab hia p; a diis v 7 abere e et om. g . r.. 9 sed ueri, in viarg. sed se uereri, e 13 deficat g 19 imperatur b gp p n DOl/lú,; uituperatur aev )
417
angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans dis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt di, non Hebraeorum, sed gentium; quod euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: Quoniam [omnes] di gentium daemonia), — ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.

Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur nisi Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege eiusque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur inpleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. [*]( 4 Exod. 22, 20 10 Ps. 95, 5 ) [*]( 3 populo suo Hebr. v 10 omnes om. egp 14 domino begpoa; nisi Domino av 15 putet p p Domb.; putat rell. v 25 obstrusa g 26 disputatione/aponere, m eras., g ) [*]( XXXX AUI. opera Seotio V pars II. ) [*]( 27 )

418
Sacrificans, inquit, dis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Huius autem praechuissimum adque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam . operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus adque oboedientibus Deo animus etiam corpori adque ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, — ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione . sociatus. Quod si non est, utique populus non est si uera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est. [*]( 4 Ps. 15, 2 ) [*](2 quod p 3 huic codd.; Hinc v 4 dixit, g 13 uiBum est satis e 16 nec e 22 se ep 23 ista iusta iustitia p 26 puplica g )
419

CAPUT XXIIII.

Qua definitione constet populi et rei publicae nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed etiam regna alia uindicare.

Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo, uelut si dicatur: Topulus est coetus multitudinis rationalis rerum quas diligit concordi communione sociatus\', profecto, ut uideatur qualis quisque populus sit, illa sunt intuenda, quae diligit. Quaecumque tamen diligat, si coetus est multitudinis non pecorum, sed rationalium creaturarum et eorum quae diligit concordi communione sociatus est, non absurde populus nuncupatur; tanto utique melior, quanto in melioribus, tantoque deterior, quanto est in deterioribus concors. Secundum istam definitionem nostram Romanus populus populus est et res eius sine dubitatione res publica. Quid autem primis temporibus suis quidue sequentibus populus ille dilexerit et quibus moribus ad cruentissimas seditiones adque inde ad socialia adque ciuilia bella perueniens ipsam concordiam, quae salus est quodam modo populi, ruperit adque corruperit, testatur historia; de qua in praecedentibus libris multa posuimus. Nec ideo tamen uel ipsum non esse populum uel eius rem dixerim non esse rem publicam, quamdiu manet qualiscumque rationalis multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi communione sociatus. Quod autem de isto populo et de ista re publica dixi, hoc de Atheniensium uel quorumcumque Graecorum, hoc de Aegyptiorum, hoc de illa priore Babylone Assyriorum, quando in rebus publicis suis imperia uel parua uel magna tenuerunt, et de alia quacumque aliarum gentium intellegar dixisse adque sensisse. Generaliter quippe ciuitas inpiorum, cui non imperat Deus oboedienti sibi, ut sacrificium non offerat nisi tantummodo sibi, et per hoc in illa et animus [*]( 10 rationabilium p1 11 commun. concordi v 14 alterum populua om. g 15 resbnplica e 18 solus g 19 quodammodo est v ru/perit, m eras., g . corrupuerit e 24 cummun. e 27 suis publicis v ) [*](27* )

420
corpori ratioque uitiis recte ac fideliter imperet, caret iustitiae ueritate.

CAPUT XXV.

Quod non possint ibi uerae esse uirtutes, ubi non est uera religio.

Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non seruit, sicut sibi esse seruiendum ipse Deus praecepit, nullo modo corpori uitiisque recte imperat. Nam qualis corporis adque uitiorum potest esse mens domina ueri Dei nescia nec eius imperio subiugata, sed uitiosissimis daemonibus corrumpentibus prostituta? Proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur, per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum uel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae uitia sunt potius quam uirtutes. Nam licet a quibusdam tunc uerae adque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac superbae sunt, et ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt. Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem facit uiuere: sic non est ab homine, sed super hominem, quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem.

CAPUT XXVI.

De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem populus Dei, dum in hoc peregrinus est mundo.

Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: Beatus [*]( 28 Ps. 143, 15 ) [*]( 1 imperat e 4 possant q; sint p esse uerae q; esse om. p 8 seruiendum esse v praecipit p 9 imperant e 12 trestitnta. M marg. m. 2 \'prostituta, e haberi p sibi habere v 13 et nitiisl iudiciis e 14 nisi ad Deum rettulerit v ipsa codd. 16 adque] et v cum ad se ipsas referuntur v 18 et ideo a beg p p2 fJ; et Oil. p1 a Domb. 24 aliena f ad p. p. Dei om. q )

421
populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Miser igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem. Hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates, utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus Dei liberatur, ut aput hanc interim peregrinetur. Propter quod et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius adque sublimibus, addens et dicens: Ut quietam et tranquillam uitam agamus cum omni pietate et caritate, et propheta Hieremias, cum populo Dei ueteri praenuntiaret captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia seruientes monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: Quia in eius est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est.

CAPUT XXVII.

De pace seruientium Deo, cuius perfecta tranquillitas in hac temporali uita non potest adprehendi.

Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic siue illa communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoquo nostra iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione uirtutum. Testis est [*]( 10 1. Tim. 2, 2 15 Hierem. 29, 7 22 2. Cor. 5, 7 ) [*]( 1 eius Gt f 2 isto ab egp av; ipso p Donib. ipse etiam v 5 etiam nostri mss.; nostra etiam v 7 Dei populus v 12 praenunt. codd.; uenturam praenunt. v 14 in Babyl. irent v 15 pro ipsa, in ntarg. pro illa, e 22 hec, e m. 2 in ras., e 24 sit populus g 25 ueri boni v 27 peccat. remiss. v )

422
oratio totius ciuitatis Dei, quae peregrinatur in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum fides sine operibus mortua est; sed pro eis, quorum fides per dilectionem operatur. Quia enim Deo quidem subdita, in hac tamen condicione mortali et corpore corruptibili, quod adgrauat animam, non perfecte uitiis imperat ratio, ideo necessaria est iustis talis oratio. Nam profecto quamquam imperetur, nequaquam sine conflictu uitiis imperatur; et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam bene confligenti siue hostibus talibus uictis subditisque dominanti, unde si non facili operatione, certe labili locutione aut uolatili cogitatione peccetur. Et ideo, quamdiu uitiis imperatur, plena pax non est, quia et illa, quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa, quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio. In his ergo tentationibus, de quibus omnibus in diuinis eloquiis breuiter dictum est: Numquid non tentatio est uita humana super terram? quis ita uiuere se praesumat, ut dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra necesse non habeat nisi homo elatus? nec uero magnus, sed inflatus ac tumidus, cui per iustitiam resistit, qui gratiam largitur humilibus. Propter quod scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hic itaque in unoquoque iustitia est. ut oboedienti Deus homini, animus corpori, ratio autem uitiis etiam repugnantibus imperet, uel subigendo uel resistendo, adque ut ab ipso Deo petatur et meritorum gratia et uenia delictorum ac de acceptis bonis gratiarum actio persoluatur. [*]( 2 Mat. 5, 12 4 Iac. 2, 17 sqq. 5 Gal. 5, 6 7 Sap. 9. 15 19 Iob 7, 1 24 Iac. 4, 6; 1. Petro 5, 5 ) [*](1 totius] huius p 4 11011, in marg. nec, e 5 sed ipse eis b 8 ratio imperat v 9 tamquam b 10 subiipet 9 aliquid subrep. v 13 flabili p1 20 dicere/, t eras., e 21 non necesse v 23 resistet g qui] p e )
423
In illa uero pace finali, quo referenda et cuius adipiscendae causa habenda est ista iustitia, quoniam sanata inmortalitate adque incorruptione natura uitia non habebit nec unicuique nostrum uel ab alio uel a se ipso quippiam repugnabit, non opus erit ut ratio uitiis, quae nulla erunt, imperet; sed imperabit Deus homini, animus corpori, tantaque ibi erit oboediendi suauitas et facilitas, quanta uiuendi regnandique felicitas. Et hoc illic in omnibus adque in singulis aeternum erit aeternumque esse certum erit, et ideo pax beatitudinis huius uel beatitudo pacis huius summum bonum erit.

CAPUT XXVIII.

In quem finem uenturus sit exitus inpiorum.

Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei, erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit; ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria beatitudini et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est adque laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum possit intellegi. Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam rerum esse inter se aduersitatem adque conflictum. Quod igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat? [*]( 14 Apoc. 2, 11. 20, 6. 21, 8 ) [*]( 1 reuerenda e cuius] eius p 2 ista] iusta p 4 quidquam v repugnauit e 6 oboed. ibi erit v 8 in om. e 9 esse om. e 14 e om. e etiam secunda mors v 18 finire g 21 in fin. mal. e contrario v 23 sq. esse quam inter se rerum aduersitatem v 24 esse om. p 27 ut ubi e )

424

Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas tollit. Ibi autem et dolor permanet ut adfligat, et natura perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos, istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donauerit, in consequenti uolumine disputabo.