De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XIII.

De pace uniuersali, quae inter quaslibet perturbationes priuari non potest lege naturae, dum sub iusto iudice ad id quisque peruenit ordinatione, quod meruit uoluntate.

Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium, pax animae inrationalis ordinata requies adpetitionum, pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio, pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis, pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia, pax hominum ordinata concordia, pax domus ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium, pax ciuitatis ordinata imperandi adque oboediendi concordia ciuium, pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo, pax omnium rerum tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Proinde miseri, quia, in quantum miseri sunt, utique in pace non sunt, tranquillitate quidem ordinis carent, ubi perturbatio nulla est; uerum tamen quia merito iusteque sunt miseri, in ea quoque ipsa miseria sua I praeter ordinem esse non possunt; non quidem coniuncti beatis, sed ab eis tamen ordinis lege seiuncti. Qui cum sine perturbatione sunt, rebus, in quibus sunt, quantacumque congruentia coaptantur; ac per hoc inest eis ordinis nonnulla tranquillitas, inest ergo nonnulla pax. Verum ideo miseri sunt, quia, etsi in aliqua securitate non dolent, non tamen ibi sunt, ubi securi esse ac dolere non debeant; miseriores autem, si pax eis cum ipsa lege non est, qua naturalis ordo administratur. Cum autem dolent, ex qua parte dolent, pacis perturbatio facta est; in illa uero adhuc pax est, in qua nec [*]( co 12 oboediendique egp; atque oboediendi v Dornb. qyghabitantium e 15 hominum 91 17 tribuendis positio g 20 miseri sunt v in om. beg sua miseria v 21 coniunctil cum p1 23 conturbatione pl 24 eat in eis p v 27 a/, c eran., g dolore e1 g )

396
dolor urit nec conpago ipsa dissoluitur. Sicut ergo est quaedam uita sine dolore, dolor autem sine aliqua uita esse non potest: sic est quaedam pax sine ullo bello, bellum uero esse sine aliqua pace non potest; non secundum id, quod bellum est, sed secundum id, quod ab eis uel in eis geritur, quae aliquae naturae sunt; quod nullo modo essent, si non qualicumque pace subsisterent.

Quapropter est natura, in qua nullum malum est uel etiam in qua nullum esse malum potest; esse autem natura, in qua nullum bonum sit, non potest. Proinde nec ipsius diaboli natura, in quantum natura est, malum est; sed peruersitas eam malam facit. Itaque in ueritate non stetit, sed ueritatis iudicium non euasit; in ordinis tranquillitate non mansit, nec ideo tamen a potestate ordinatoris effugit. Bonum Dei, quod illi est in natura, non eum subtrahit iustitiae Dei, qua ordinatur in poena; nec ibi Deus bonum insequitur quod creauit, sed malum quod ille commisit. Neque enim totum aufert quod naturae dedit, sed aliquid adimit, aliquid relinquit, ut sit qui doleat quod ademit. Et ipse dolor testimonium est boni ademti et boni relicti. Nisi enim bonum relictum esset, bonum amissum dolere non posset. Nam qui peccat, peior est, si laetatur in damno aequitatis; qui uero cruciatur, si nihil inde adquirat boni, dolet damnum salutis. Et quoniam aequitas ac salus utrumque bonum est bonique amissione dolendum est potius quam laetandum (si tamen non sit conpensatio melioris; melior est autem animi aequitas quam corporis sanitas): profecto conuenientius iniustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto. Sicut ergo laetitia [*]( 12 Io. 8, 44 ) [*](1 hurit g ipsa om. gp 3 non potest esse e pax quaedam r 8 natura est v 9 potest esse malum v 13 sq. non in ord. tranq. remansit e 14 postate g 18 natura b 18 ademit p 19 relinquid g: reliquid p; derelinquit b ademit codd. praeter a; adimit ac 22 qui uero usque ad aequitas l. 24 om. el 23 inde nihil v 24 aequalitas g 28 dilecto g )

397
deserti boni in peccato testis est uoluntatis malae, ita dolor amissi boni in supplicio testis est naturae bonae. Qui enim dolet amissam naturae suae pacem, ex aliquibus reliquiis pacis id dolet, quibus fit, ut sibi amica natura sit. Hoc autem in extremo supplicio recte fit, ut iniqui et inpii naturalium bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes eorum ablatorem iustissimum Deum, quem contemserunt benignissimum largitorem. Deus ergo naturarum omnium sapientissimus conditor et iustissimus ordinator, qui terrenorum ornamentorum maximum instituit mortale genus humanum, dedit hominibus quaedam bona huic uitae congrua, id est pacem temporalem pro modulo mortalis uitae in ipsa salute et incolumitate ac societate sui generis, et quaeque huic paci uel tuendae uel recuperandae necessaria sunt (sicut ea, quae apte et conuenienter adiacent sensibus, lux uox, aurae spirabiles aquae potabiles, et quidquid ad alendum tegendum curandum ornandumque corpus congruit), eo pacto aequissimo, ut, qui mortalis talibus bonis paci mortalium adcommodatis recte usus fuerit, accipiat ampliora adque meliora, ipsam scilicet inmortalitatis pacem eique conuenientem gloriam et honorem in uita aeterna ad fruendum Deo et proximo in Deo; qui autem perperam, nec illa accipiat et haec amittat.

CAPUT XIIII.-

De ordine ac lege siue terrena siue caelesti, per quam societati humanae etiam dominando consulitur, cui et consulendo seruitur.

Omnis igitur usus rerum temporalium refertur ad fructum pacis terrenae in terrena ciuitate; in caelesti autem ciuitate [*]( 3 aliif, m. 2 ex alib; corr., e 7 contemxerunt g 12 hac societatis j sa$ė g 14 et gp; ac rell. v Domb. 15 uox codd.; nox ex coniectura Moreli v aer spiritales b 16 t/egeilndum, ex daegerendum ut uidetur correctum, g tegendumque e 19 accepi atepliora g accipit p 24 hac lege sine terrenae sine celestis g f; a lege caritatis terrene siue eelestis p siue caelesti siue terrena v 26 qui gf 28 terrenae pacis pv in ciuitate terrena v )

398
refertur ad fructum pacis aeternae. Quapropter si inrationalia essemus animantia, nihil adpeteremus praeter ordinatam temperaturam partium corporis et requiem adpetitionum; nihil ergo praeter quietem carnis et copiam uoluptatum, ut pax corporis prodesset paci animae. Si enim desit pax corporis, inpeditur etiam inrationalis animae pax, quia requiem adpetitionum consequi non potest. Utrumque autem simul ei paci prodest, quam inter se habent anima et corpus, id est ordinatae uitae ac salutis. Sicut enim pacem corporis amare se ostendunt animantia, cum fugiunt dolorem, et pacem aahnae, cum propter explendas indigentias adpetitionum uoluptatem sequuntur: ita mortem fugiendo satis indicant, quantum dili. gant pacem, qua sibi conciliantur anima et corpus. Sed quia homini rationalis anima inest, totum hoc, quod habet commune cum bestiis, subdit paci animae rationalis, ut mente aliquid contempletur et secundum hoc aliquid agat, ut sit ei ordinata cognitionis actionisque consensio, quam pacem rationalis animae dixeramus. Ad hoc enim uelle debet nec dolore molestari nec desiderio perturbari nec morte dissolui, ut aliquid utile cognoscat et secundum eam cognitionem uitam moresque conponat. Sed ne ipso studio cognitionis propter humanae mentis infirmitatem in pestem alicuius erroris incurrat, opus habet magisterio diuino, cui certus obtemperet, et adiutorio, ut liber obtemperet. Et quoniam, quamdiu est in isto mortali corpore, peregrinatur a Domino: ambulat per fidem, non per speciem; ac per hoc omnem pacem uel corporis uel animae uel simul corporis et animae refert ad illam pacem, quae homini mortali est cum inmortali Deo, ut ei sit ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia. Iam uero [*]( 25 2. Cor. 5, 6 sq. ) [*]( 1 inrationabilia bpa 6 pax animae v 11 expellendas g 12 qUIDtam, in marg. quanto, e 17 cognitio p 18 uel g 21 isto e 23 et adiut. ut lib. obtemperet om. elgl 28 cum Deo immortali v est cum inmortali om. e 29 sit] si g )
399
quia duo praecipua praecepta, hoc est dilectionem Dei et dilectionem proximi, docet magister Deus, in quibus tria inuenit homo quae diligat, Deum, se ipsum et proximum, adque ille in se diligendo non errat, qui Deum diligit: consequens est, ut etiam proximo ad diligendum Deum consulat, quem iubetur sicut se ipsum diligere (sic uxori, sic filiis, sic domesticis, sic ceteris quibus potuerit hominibus), et ad hoc sibi a proximo, si forte indiget, consuli uelit; ac per hoc erit pacatus, quantum in ipso est, omni homini pace hominum, id est ordinata concordia, cuius hic ordo est, primum ut nulli noceat, deinde ut etiam prosit cui potuerit. Primitus ergo inest ei suorum cura; ad eos quippe habet opportuniorem facilioremque aditum consulendi, uel naturae ordine uel ipsius societatis humanae. Unde apostolus dicit: Quisquis autem suis et maxime domesticis non prouidet, fidem denegat et est infideli deterior. Hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. Imperant enim, qui consulunt; sicut uir uxori, parentes filiis, domini seruis. Oboediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, serui dominis. Sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis, quibus uidentur imperare. Neque enim dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed prouidendi misericordia.

CAPUT XV.

De libertate naturali et de seruitute, cuius prima causa peccatum est, quia homo malae uoluntatis, etiamsi non est mancipium alterius hominis, seruus est propriae libidinis.

Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit.

Nam: Dominetur, inquit, piscium maris et [*]( 15 1. Tim. 5, 8 21 Abac. 2, 4 32 Gen. 1, 26 ) [*]( 4 diligit Denra v 6 uxoris g 18 cflcordia g quobabit. g 27 nature p 28 quia gf; qua P q v Domb. 31 praescibit g )

400
uolatilium caeli et omnium repentium, quae repunt super terram. Rationalem factum ad imaginem suam noluit nisi inrationabilibus dominari; non hominem homini. sed hominem pecori. Inde primi iusti pastores pecorum magis quam reges hominum constituti sunt, ut etiam sic insinuaret Deus, quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum peccatorum. Condicio quippe seruitutis iure intellegitur inposita peccatori. Proinde nusquam scripturarum legimus seruum, antequam hoc uocabulo Noe iustus peccatum filii uindicaret. Nomen itaque istuc culpa meruit, non natura. Origo autem uocabuli seruorum in Latina lingua inde creditur ducta, quod hi, qui iure belli possent occidi. a uictoribus cum seruabantur serui fiebant, a seruando appellati; quod etiam ipsum sine peccati merito non est. Nam et cum iustum geritur bellum, pro peccato e contrario dimicatur; et omnis uictoria, cum etiam malis prouenit, diuino iudicio uictos humiliat uel emendans peccata uel puniens. Testis est homo Dei Daniel. cum in captiuitate positus peccata sua et peccata populi sui confitetur Deo et hanc esse causam illius captiuitatis pio dolore testatur. Prima ergo seruitutis causa peccatum est. ut homo homini condicionis uinculo subderetur; quod non fit nisi Deo iudicante, aput quem non est iniquitas et nouit diuersas poenas meritis distribuere delinquentium. Sicut autem supernus Dominus dicit: Omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati, ac per hoc multi quidem religiosi dominis iniquis, non tamen liberis seruiunt: A quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. Et utique felicius seruitur homini, quam libidini, cum saeuissimo dominatu uastet corda mortalium, ut alias omittam, libido [*]( 9 Gen. 9, 25 17 Dan. 9, 5 sqq. 24 Io. 8, 34 26 2. Petro 2,19 ) [*]( 7 condicio usque ad peccatori in marg. e iure] iudae g 8 numquem uel in scripturis p 10 nominataque gx istuc eg; istud v DOli/b. 12 a om. g conseruabantur p seruantur e 18 et serui p 15 tJ et a e in marg., v; om.. a 17 punians g 24 superius g 28 faeilius e\' 29 aliif g )
401
ipsa dominandi. Hominibus autem illo pacis ordine, quo aliis alii subiecti sunt, sicut prodest humilitas seruientibus, ita nocet superbia dominantibus. Nullus autem natura, in qua prius Deus hominem condidit, seruus est hominis aut peccati. Verum et poenalis seruitus ea lege ordinatur, quae naturalem ordinem conseruari iubet, perturbari uetat; quia si contra eam legem non esset factum, nihil esset poenali seruitute cohercendum. Ideoque apostolus etiam seruos monet subditos esse dominis suis et ex animo eis cum bona uoluntate serio; ut scilicet, si non possunt a dominis liberi fieri, suam seruitutem ipsi quodam modo liberam faciant, non timore subdolo, sed fideli dilectione seruiendo, donec transeat iniquitas et euacuetur omnis principatus et potestas humana et sit Deus omnia in omnibus.

CAPUT XVI.

De aequo iure dominandi.

Quocirca etiamsi habuerunt seruos iusti patres nostri, sic administrabant domesticam pacem, ut secundum haec temporalia bona filiorum sortem a seruorum condicione distinguerent; ad Deum autem colendum, in quo aeterna bona speranda sunt, omnibus domus suae membris pari dilectione consulerent. Quod naturalis ordo ita praescribit, ut nomen patrum familias hinc exortum sit et tam late uulgatum, ut etiam inique dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui autem ueri patres familias sunt, omnibus in familia sua tamquam filiis ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes adque optantes uenire ad caelestem domum, ubi necessarium non sit officium imperandi mortalibus, quia necessarium non erit officium consulendi iam in illa inmortalitate felicibus; quo donec ueniatur, magis debent patres quod dominantur, [*]( 8 Eph. 6, 6 13 1. Cor. 15, 24; 23 ) [*](4 deua prius g deua est e 7 non esset poen., in marg. nihil, e 8 subditus g 17 sic quidem v 23 inique etiam v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pars II. ) [*]( 26 )

402
quam serui tolerare quod seruiunt. Si quis autem in domo per inoboedientiam domesticae paci aduersatur, corripitur seu uerbo seu uerbere seu quolibet alio genere poenae iusto adque licito, quantum societas humana concedit, pro eius qui corripitur utilitate, ut paci unde dissiluerat coaptetur. Sicut enim non est beneficentiae adiuuando efficere, ut bonum quod maius est amittatur: ita non est innocentiae parcendo sinere. ut in malum grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, uerum etiam cohibere a peccato uel punire peccatum, ut aut ipse qui plectitur corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo. Quia igitur hominis domus initium siue particula debet esse ciuitatis, omne autem initium ad aliquem sui generis finem et omnis pars ad uniuersi, cuius pars est, integritatem refertur, satis apparet esse consequens, ut ad pacem ciuicam pax domestica referatur, id est, ut ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium referatur ad ordinatam imperandi oboediendique concordiam ciuium. Ita fit, ut ex lege ciuitatis praecepta sumere patrem familias oporteat, quibus domum suam sic regat, ut sit paci adcommoda ciuitatis.

CAPUT XVII.

Unde caelestis societas cum terrena ciuitate pacem habeat et unde discordiam.

Sed domus hominum, qui non uiuunt ex fide, pacem terrenam ex huius temporalis uitae rebus commodisque sectatur: domus autem hominum ex fide uiuentium exspectat ea, quae in futurum aeterna promissa sunt, terrenisque rebus ac temporalibus tamquam peregrina utitur, non quibus capiatur et auertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad facilius toleranda minimeque augenda onera corporis [*]( 2 auersatur g 5 disaolueret el 7 minus est p 9 malum grauius jj 13 finem refertur p 20 accommoda a b g ρ α; accommodata e r 25 temporis p uita//rebus, & eras., g )

403
COITUPtibilis, quod adgrauat animam. Idcirco rerum uitae huic mortali necessariarum utrisque hominibus et utrique domui communis est usus; sed finis utendi cuique suus proprius multumque diuersus. Ita etiam terrena ciuitas, quae non uiuit ex fide, terrenam pacem adpetit in eoque defigit imperandi oboediendique concordiam ciuium, ut sit eis de rebus ad mortalem uitam pertinentibus humanarum quaedam conpositio uoluntatum. Ciuitas autem caelestis uel potius pars eius, quae in hac mortalitate peregrinatur et uiuit ex fide, etiam ista pace necesse est utatur, donec ipsa, cui talis pax necessaria est, mortalitas transeat; ac per hoc, dum aput terrenam ciuitatem uelut captiuam uitam suae peregrinationis agit, iam promissione redemtionis et dono spiritali tamquam pignore accepto legibus terrenae ciuitatis, quibus haec administrantur, quae sustentandae mortali uitae adcommodata sunt, obtemperare non dubitat, ut, quoniam communis est ipsa mortalitas. seruetur in rebus ad eam pertinentibus inter ciuitatem utramque concordia. Verum quia terrena ciuitas habuit quosdam suos sapientes, quos diuina inprobat disciplina, qui uel suspicati uel decepti a daemonibus crederent multos deos conciliandos esse rebus humanis, ad quorum diuersa quodam modo officia diuersa subdita pertinerent, ad alium corpus, ad alium animum, inque ipso corpore ad alium caput, ad alium ceruicem et cetera singula ad singulos; similiter in animo ad alium ingenium, ad alium doctrinam, ad alium iram, ad alium concupiscentiam; inque ipsis rebus uitae adiacentibus ad alium pecus, ad alium triticum, ad alium uinum, ad alium [*]( 1 Sap. 9, 15 ) [*]( 1 incirco g 2 hominibus fidelibua et infidelibus p et] ad g 3 usus] censns a 4 uidit g 5 ideoque t 6 oboediendi et g eis om. p 8 uolunt.] ciuitatum g 12 agittiam, e m. 2, e 20 decepti] decoai g 21 ad quorum ab egp av; atque ad eorum p Domb. 22 pertinerent codd. v; pertinere p1 Domb. 23 sqq. ut editur codd.; animus ceruix — doctrina — ira — concupiscentia — nummi — nauigatio-uictoriaepartne-fecunditas v 26 ad alium pecus .. triticum om. et ) [*]( 20* )
404
oleum, ad alium siluas, ad alium nummos, ad alium nauigationem, ad alium bella adque uictorias, ad alium coniugia, ad alium partum ac fecunditatem et ad alios alia cetera: caelestis autem ciuitas cum unum Deum solum colendum nosset eique tantum modo seruiendum seruitute illa, quae Graece Xocrpeia dicitur et non nisi Deo debetur, fideli pietate censeret: factum est, ut religionis leges cum terrena ciuitate non posset habere communes proque his ab ea dissentire haberet necesse adque oneri esse diuersa sentientibus eorumque iras et odia et persecutionum inpetus sustinere, nisi cum animos aduersantium aliquando terrore suae multitudinis et semper diuino adiutorio propulsaret. Haec ergo caelestis ciuitas dum peregrinatur in terra, ex omnibus gentibus ciues euocat adque in omnibus linguis peregrinam colligit societatem, non curans quidquid in moribus legibus institutisque diuersum est, quibus pax terrena uel conquiritur uel tenetur. nihil eorum rescindens uel destruens, immo etiam seruans ac sequens, quod licet diuersum in diuersis nationibus, ad unum tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem, qua unus summus et uerus Deus colendus docetur. non inpedit. Utitur ergo etiam caelestis ciuitas in hac sua peregrinatione pace terrena et de rebus ad mortalem hominum naturam pertinentibus humanarum uoluntatum conpositionem. quantum salua pietate ac religione conceditur, tuetur adque adpetit eamque terrenam pacem refert ad caelestem pacem,: quae uere ita pax est, ut rationalis dumtaxat creaturae sola pax habenda adque dicenda sit, ordinatissima scilicet et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo; quo cum uentum erit, non erit uita mortalis, sed plane certeque uitalis [*]( 4 cum p; om. rell. v Domb., sed ad aperiendam nimis impediuw constr-uctionem necessarium uidetur 6 latria mss. 7 conferet ev; r.. conferet e2 8 habere, in marg. debere, e 10 et ante odia om. \' et ante persequut. om. g 14 etuocat e 17 uel destr. (distr. !It g\' g o r. Domb.; nec destr. a b e α ν 26 est ita pax g 29 erit b e p ρ λ Domb.; fuerit agav plene p )
405
nec corpus animale, quod, dum corrumpitur, adgrauat animam, sed spiritale sine ulla indigentia ex omni parte subditum uoluntati. Hanc pacem, dum peregrinatur in fide, habet adque ex hac fide iuste uiuit, cum ad illam pacem adipiscendam refert quidquid bonarum actionum gerit erga Deum et proximum, quoniam uita ciuitatis utique socialis est.

CAPUT XVIII.

Quam diuersa sit Academiae nouae ambiguitas a constantia fidei Christianae.,

Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis nouis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino ciuitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente adque ratione conprehendit, etiamsi paruam propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus), tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque euidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum: credit etiam scripturis sanctis et ueteribus et nouis, quas canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua iustus uiuit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino; qua salua adque certa de quibusdam rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque . nobis per scripturam canonicam claruerunt nec per testes, quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam peruenerunt, sine iusta reprehensione dubitamus.

CAPUT XVIIII.

De habitu et moribus populi Christiani.

Nihil sane ad istam pertinet ciuitatem quo habitu uel more uiuendi, si non est contra diuina praecepta, istam fidem, [*]( 15 1. Cor. 13, 9 21 Abac. 2, 4 22 Cor. 5, 6 ) [*](1 eo/rump., n eras., g 3 habitatq; g 5 ergo g 10 hacadem. g 23 percepimus ep v; percipimus ab g )

406
qua peruenitur ad Deum, quisque sectetur; unde ipsos quoque philosophos, quando Christiani fiunt. non habitum uel consuetudinem uictus, quae nihil inpedit religionem, sed falsa dogmata mutare conpellit. Unde illam quam Varro adhibuit ex Cynicis differentiam, si nihil turpiter adque intemperanter agat, omnino non curat. Ex tribus. uero illis uitae generibus. otioso, actuoso et ex utroque conposito, quamuis salua fide quisque possit in quolibet eorum uitam ducere et ad sempiterna praemia peruenire, interest tamen quid amore teneat ueritatis, quid officio caritatis inpendat.fNec sic esse quisque debet otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi, nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners uacatio delectare debet, sed aut inquisitio aut inuentio ueritatis, ut in ea quisque proficiat et quod inuenerit ne alteri inuideat. In actione uero non amandus est honor in hac uita siue potentia, quoniam omnia uana sub sole, sed opus ipsum, quod per eundem honorem uel potentiam fit, si recte adque utiliter fit, id est, ut ualeat ad eam salutem subditorum, quae secundum Deum est; unde iam superius disputauimus. Propter quod ait apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim adque inde ductum uocabulum, quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit, curam scilicet eorum gerens; oxoso? quippe intentio est; ergo 67cioxojrslv, si uelimus, Latine superintendere possumus dicere, ut intellegat non se esse episcopum, qui [*]( 19 c. 6 20 1. Tim. 3, 1 ) [*]( 8 colibet g ducere/, teras., g 10 quisque debet esse v 13 in aers g ua.tio g; uocatio e1 15 ne alteri a b g ρ α Dotnb.; nec alteri p: teneat et alteri non v; teneat inuideat e 22 post nomen est maryinalis glossa De episcopi nomine. quid sit exstat in g 24 eis quib. praefic. om. e 25 eorum scilicet v post gerens inuitis libb. mss. v habel t2tt quippe super. sxoitoi; (scopos)] epf b quippe] quias b; uero f 26 episcopin aeg; epm (= episcopum) p superintendentem p 27 se om. g esse se p )
407
praeesse dilexerit, non prodesse. Itaque ab studio cognoscendae ueritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium; locus uero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur adque administretur ut decet, tamen indecenter adpetitur. Quam ob rem otium sanctum quaerit caritas ueri-. tatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus inponit, percipiendae adque intuendae uacandum est ueritati; si autem inponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem: sed nec sic omni modo ueritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suauitas et obprimat ista necessitas.

CAPUT XX.

Quod ciues sanctorum in huius uitae tempore spe beati sint.

Quam ob rem summum bonum ciuitatis Dei cum sit pax aeterna adque perfecta, non per quam mortales transeant nascendo adque moriendo, sed in qua inmortales maneant nihil aduersi omnino patiendo: quis est qui illam uitam uel beatissimam neget uel in eius comparatione istam, quae hic agitur, quantislibet animi et corporis externarumque rerum bonis plena sit, non miserrimam iudicet? Quam tamen quicumque sic habet, ut eius usum referat ad illius finem, quam diligit ardentissime ac fidelissime sperat, non absurde dici etiam nunc beatus potest, spe illa potius quam re ista. Res ista uero sine spe illa beatitudo falsa et magna miseria est; non enim ueris animi bonis utitur, quoniam non est uera sapientia, quae intentionem suam in his, quae prudenter discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter iusteque distribuit, non in illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia in omnibus, aeternitate certa et pace perfecta. [*]( 29 1. Cor. 15, 28 ) [*]( 1 a stad. v 5 castitas e 9 sicom/ni, u eras., g 13 huius uitae g f; nitae huius v; hoc p 15 aeterna pax v 25 uero ista a v 29 in illum a2 b egp V; in om. a1; ad illum p u Domb. )

408