De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXIII.

An credendum sit angelos substantiae spiritalis amore speciosarum mulierum captos earundem inisse coniugia, ex quibus gigantes sint creati.

Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio huius operis libro reliquimus insolutam, utrum possint angeli, cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est enim: Qui facit angelos suos spiritus, id est eos, qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur SyyeXoi, quod nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter adiunxerit dicendo: Et ministros suos ignem ardentem, an quod caritate tamquam igne spiritali feruere debeant ministri eius, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus [*]( 7 Cant. 2, 4 20 c. 5 I, p. 114, 1 23 Ps. 103, 4 3 quod Ve 4 nt ... nirtus om. 61 11 et om. p 12 coepernnt a p; acceperant p nam et b 14 iidem v; id est e 25 angelos tnss. i 28 adaixerit F1 30 appar/fusse, at ut uidetur erasis, V )

110
angelos in talibus corporibus, ut non solum uideri, uerum etiam tangi possent, eadem ueracissima scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est multique se expertos uel ab eis, qui experti essent, de quorum fide dubitandum non esset, audisse confirmant, Siluanos et Panes, quos uulgo incubos uocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum adpetisse ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, adsidue hanc inmunditiam et tentare et efficere, plures talesque adseuerant, ut hoc negare inpudentiae uideatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur flabello sensu corporis tactuque sentitur) possint hanc etiam pati libidinem, ut, quo modo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei tamen angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim; nec de his dixisse apostolum Petrum: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari; sed potius de illis, qui primum apostatantes a Deo cum diabolo suo principe ceciderunt, qui primum hominem per inuidiam serpentina fraude deiecit. Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos eadem scriptura sancta locupletissima testis est. Nam et de Iohanne scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et Malachiel propheta propria quadam, id est proprie sibi inpertita gratia dictus est angelus. [*]( 16 2. Petro 2, 4 28 Mr. 1. 2 25 Malach. 2, 7 ) [*]( 2 ueracissima V; uerissima rell. v 3 se sup. lin. V experto F1 4 fidem V esset V ael p Domb.; est b, e in marg., v 5 siluanaB F panes V e1 pαf Domb.; panoa e1; faunos superscripto t panos b; faunos n apv; phaunos r incibos VI pi at; incucibos e 6 eiptisse e et eas p 7 duos at 8 appellant a hanc assidue v 18 hinc e inUi etiam hanc 17 14 miscebant F1 17 inferni b 19 apostjadS F diabnlo r; zabulo p Domb. 20 principe suo v 24 praeparauit F1 e 25 Malachias v 26 sibi proprie v )
111

Verum hoc mouet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus, quas amauerunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi uero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoraui, non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam uisendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos uidere consueuimus. Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain. Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cuius uerba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis; uidentes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum uiginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi; illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec libri uerba diuini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias [*]( 17 Gen. 6, 1 sqq. ) [*]( 5 memorauirauB non sint etiam nostris temporibus. nonne a 6 sunt Vb er p a. f Domb.; sint pv 11 admirationis e 13 ergo v 15 filiis scil. e filiis V abepr Domb.; filiabus ac 21 elegerant a r v 24 illorum V1 25 super terram codd. praeter V; super terra V Domb. d ■ (cJ. infra 29 112, 4 super terram V rell.) 26 a filiafo. V )

112
hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos uocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud. Quod autem ait: Et. generabant sibi, satis ostendit, quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed seruiente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed ciues ciuitatis Dei. quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et sperauit inuocare nomen Domini Dei; in qua spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum et sub Deo patre fratres filiorum.

Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod uidentes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, mox adiunctum est: Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu Dei quippe fuerant facti angeli Dei et filii Dei, sed declinando ad inferiora dicuntur homines nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro, desertores spiritus et deserendo deserti. Et septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos et filios Dei; quod quidem non omnes codices habent, nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem Iudaei ceteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios [*]( 11 Ps. 77, 7 ) [*]( 3 hoc om. a 6 erant ergo et ante e; gygantes autem erant, omtssis et ante, a in illis V ab ep fv; in om. r pa Domb. 9 dominante sibi e 17 se F1 18 ipsa om. Fl 21 elegerant v 28 quippe Dei av 24 angeli om. e 25 homines dicuntur v 28 quos et )

113
Dei, sed filios deorum interpretatus est. Utrumque autem uerum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam dis geniti erant, cum quibus et ipsi di erant iuxta illud psalmi: Ego dixi: Di estis et filii Excelsi omnes. Merito enim creduntur septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut, si quid eius auctoritate mutarent adque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc diuinitus dictum esse dubitaretur. Quamuis hoc in Hebraeo esse perhibeatur ambiguum, ut et filii Dei et filii deorum posset interpretari.

Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit. In his autem apocryphis etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla diuine illum Enoch, septimum ab Adam, negare non possumus, cum hoc in epistula canonica ludas apostolus dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone scripturarum, qui seruabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent, quae ille scripsisset, poterat inueniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite seruasse. Unde illa, quae sub eius nomine proferuntur et continent istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub [*]( 4 Ps. 81, 6 18 Iud. 14 ) [*]( 3 et filii erant om. p dis V b2 e pi JI Domb.; diis r; dii a (ii in ras.), bl; de hia a; a diis ps v 9 esse m. 2 extra lin. V; esse dictum v 10 posset Vaeprf); possent bl p a; possint b* f 11 apocrysae F1 12 eo ex et corr. V 15 apocrysis V1 17 diuine Domb.; diuinae Ver; diuina abpv Enoch illum v 19 eo sup. lin. V 22 acripsisset perhibetur, in marg. scripsisse, e 23 ealjl V 24 rit9 O i a repperirentur rite V 25 deĮigęntibus fabulis V ) [*]( XXIX Aug. optM Sectio V pars II. ) [*]( 8 )

114
nominibus et aliorum prophetarum et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti exami. natione remota sunt. Igitur secundum scripturas canonicas Hebraeas adque Christianas multos gigantes ante diluuium fuisse non dubium est, et hos fuisse ciues terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluuium temporibus ceteris. Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, uerum etiam magnitudines et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti, qui spiritalibus adque inmortalibus longe melioribus adque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes proelium. Non hos elegit Dominus, nec uiam scientiae dedit illis; sed interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam.

CAPUT XXIIII.

Quo modo intellegendum sit, quod de eis, qui diluuio perdendi erant, Dominus dixerit: Erunt dies eorum centum uiginti anni.

Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum uiginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit post haec homines centum uiginti annos uiuendo non [*]( 18 Bar. 3, 26 sqq. 27 Gen. 6, 8 ) [*]( 2 nomina V 13 etiam mas.; etiam et v 21 sed Vabeprpuf Domb.; et v 24 de om. pq 25 dix. dom. q 27 illorum VI 28 quia V )

115
transgredi, cum et post diluuium etiam quingentos excessisse inueniamus; sed intellegendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est quadringentos octoginta uitae annos ageret, quos more suo scriptura quingentos uocat, nomine totius maximam partem plerumque significans; sescentensimo quippe anno uitae Noe, secundo mense factum est diluuium; ac sic centum uiginti anni praedicti sunt futuri uitae hominum periturorum, quibus transactis diluuio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluuium, iam non inuentis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in inpios uindicatum est; non quo quic- ■ quam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid, quod eis possit obesse post mortem; uerum tamen nullus eorum diluuio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta scriptura commemorat. Sic autem diuinitus diluuii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies, et cogitauit Deus, quia fecit hominem super terram, et recogitauit, et dixit Deus: Deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a repentibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos.

CAPUT XXV.

De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat.

Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo inrogatur poena peccato. Cogitatio uero eius et recogitatio [*]( 6 Gen. 7, 11 16 Gen. 6, 5 sqq. ) [*]( .\'..0 3 esset, in marg. fuisset, e 7 praedicaj.ti V 9 ai efc Y 10 terram V 11 quia a e, in marg. e qua non quod a b quicquam Vabepaf; quitquam r; om. p; hic quidquam v 12 bonis, superscripto m. 2 piis, p 14 quod de e 20 fecit deus a 21 dominus deus a deleam mss.; delebo v c facie terrae om. a 22 et om. a repentibus Vepp ct Domb.: reptilibus a b p v 27 qrti e ) [*](8* )

116
mutandarum rerum est inmutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes, et exerceat quaerentes et alat intellegentes; quod non faceret, si non se prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque denuntiat: magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium.