De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XXVI.

Quod arca, quam Noe iussus est facere, in omnibus Christum ecclesiamque significet.

Iam uero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis Dei in illa inmortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate: procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Nam et mensurae ipsae/longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius [*]( 17 Gen. 6, 9 25 1. Tim. 2, 5 ) [*]( 6 uult om. e perterreat b p; terreat a; praetereat Verpaf et excit. negleg. om. o1 8 et om. e 10 animalium terrenorum, in marg. animarum terrenarum, e 11 rationibus e 14 iusaus est noe p 21 cum uxore e et filiis e o nuribus omisso et .1: 26 ipsius b long. altitud. latitudinisque v 27 et latitud. om. p )

117
ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. Humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem; uelut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra in sinistram uel a sinistra in dextram, et deciens. quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat: quacumque enim uerteris quadratum, stabit; et cetera, quae in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.

Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluuio peregrinantem omnia referantur. si ab eius sensu. qui ista conscripsit, non uult longe aberrare, qui exponit. Exempli gratia, uelut si quispiam, quod hic scriptum est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam, non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ex [*]( 12 Io. 19, 34 20 Xn, c. 14 28 Gen. 6, 16 st ) [*]( 2 ad om. p 8 lwgitndo V 4 quam superscripto m. 2 ut V 6 hominem... pronum om. 81 7 longitudinis, ix marg. longus. e 9 in i de IH u ante longitud. om. e 11 hostium e 13 qua in V 16 tpi eisdem V 21 in libris Hebr. v prophetarum el )

118
omnibus gentibus ecclesia congregatur, bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos; tricameratam uero eo, quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluuium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam uoluit, uerum etiam in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus superiorum (et haec appellauit tricamerata), ut ab imo sursum uersus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa, quae commendat apostolus, fides, spes, caritas; possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra uidualis adque hac superior uirginalis, et si quid melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi et dici potest. Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.

CAPUT XXVII.

De arca adque diluuio nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione, nec illis, qui solas figuras defendunt repudiata historica ueritate.

Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum ueritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse uerborum figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad [*]( 3 Rom. 3, 9 11 1, Cor. 13, 13 13 Mt. 13, 8 ) [*]( 1 dicam, in marg. dictam, e 5 sint p1 aliquis 61 8 bicameratam e 9 tricameratam e ut ab imo] ubi F1 11 illa tria v 12 multo sttp. lin. e 13 ut] aut e 15 melius Vb Vj aliud aeprpaf 20 neque p 24 quisque b )

119
prophetiam ecclesiae pertinere. Quis enim nisi mente peruersus inaniter scriptos esse contendat libros per annorum milia tanta religione et tam ordinatae successionis obseruantia custoditos, aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, inmunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque seruari? Aut uero Deus, qui propter genus reparandum seruanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non ualebat?

Qui uero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse diluuium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi uerticem montis, supra quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublime iam caelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior, ubi uenti nebulae imbresque gignuntur; nec adtendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram uerticem montis? Quur igitur usque ad illa caeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mens ores et pensores elementorum aquas terris perhibeant superiores adque leuiores? Quid itaque rationis adferunt, quare terra grauior et inferior locum caeli tranquillioris inuaserit per uolumina tot annorum, et aqua leuior ac superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum?

Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de inmundis, septena de mundis. Qui mihi uidentur non conputare nisi trecenta cubita longitudinis et latitudinis quinquaginta, [*]( 2 scribtor V1 5 tantum V1 8 repar. genus v 14 crescendo eup. litl. e olympii V 15 perhibentur abep pav; perhiben (sic) V; perhibent r Domb. conscendere p r 16 sublime Vberpαf Domb.; sublimie av iam Vbe2prρaf Domb.; quam a elv iste om. e 21 et penaorea sup. lin. V 25 promissa V 29 quid e )

120
nec cogitare aliud tantum esse in superioribus itemque aliud tantum in superioribus superiorum, ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta super centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter adstruxit, Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum, qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse, ubi unum quantum sex nostra ualere adseuerant, quis non uideat quantum rerum capere illa potuit magnitudo? Nam illud quod disputant tantae magnitudinis arcam non potuisse conpingi, ineptissime calumniantur, cum sciant inmensas urbes fuisse constructas, nec adtendunt centum annos, quibus arca illa est fabricata; nisi forte lapis lapidi adhaerere potest sola calce coniunctus, ut murus per tot milia circumagatur, et lignum ligno per suscudines, epiros, clauos, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca non curuis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed leuet unda, cum uenerit, naturali ordine ponderum, magisque diuina prouidentia quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium.

Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, uerum etiam quales lucustae, scarabei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt, quos haec mouent, sic accipiendum esse quod dictum est: Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit [*]( 4 Homil. 2. in Genes. 5 Act. 7, 22 ) [*]( 1 tantam aliud p 3 nungenta V super scripsi; per mss. Dotnb.; om, v 4 non neglegenter a 9 potuit illa v 12 attendant F1 18 posse V1 14 lignum.... clauos m. 2 in spatio uacuo a 15 suscudinea Vepr Dotnb.; succud., prius c in ras., b; anbscadines v epiroa mss. v; epigros uel epiuros coni. Mewsius et gluten v 16 fabricaretur v currus e 18 ad (ab ?) naturali Y 22 uerum, ita narg. uermitt, e 28 locaatae v 26 mouet V )

121
conseruari in arca, quae possunt in aquis uiuere, non solum mersa, sicut pisces, uerum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur: Masculus et femina erunt, profecto intellegitur ad reparandum genus dici; ac per hoc nec illa necesse fuerat ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus uel rerum corruptionibus nasci; uel si fuerunt, sicut in domibus esse consuerunt, sine ullo numero definito esse potuisse; aut si mysterium sacratissimum, quod agebatur, et tantae rei figura etiam ueritate facti aliter non posset inpleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae uiuere in aquis natura prohibente non possent, non fuit ista cura illius hominis uel illorum hominum, sed diuina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed uenientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim ualet quod dictum est: Intrabunt ad te; non scilicet hominis actu, sed Dei nutu; ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent. Praescriptum enim adque definitum est: Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae; alia uero in quibus nihil sit maris et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mutae, mirum si fuerunt ibi, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum uidelicet adque asininum genus; et si qua alia sunt, quae commixtione diuersi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam.

Solet etiam mouere nonnullos, genera escarum, quae illic habere poterant animalia, quae non nisi carne uesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi; [*]( 5 eMept e 7 consoeuerant v 9 et om. p figuram habuit quod etiam p ueritate mlS.; in ueiit. 11 17 est enim v 22 ibi fuerunt v 23 ubi F1 suffecerit V b2 81 P v; sufficerit, V b2e1pν; sufficeret a bl; Bufficerent in marg. e 26 et si e 26 erat F1 )

122
an uero, quod potius est credendum, praeter carnes aliqua alimenta esse potuerint, quae omnibus conuenirent. Nouimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus pomisque uescantur et maxime fico adque castaneis. Quid ergo mirum, si uir ille sapiens et iustus, etiam diuinitus admonitus quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparauit et condidit? Quid est autem, quo uesci non cogeret fames? aut quid non suaue ac salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo uiuerent. diuina facilitate donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc inplendae figurae tanti mysterii conueniret? Non autem ad praefigurandam ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit. contentiosus, nemo permittitur opinari. Iam enim gentes ita ecclesiam repleuerunt, mundique et inmundi, donec certum ueniatur ad finem, ita eius unitatis quadam conpagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo etiam de ceteris, quae obscurius aliquanto dicta sunt et difficilius agnosci queunt, dubitare fas non sit. Quae cum ita sint, sic nec inaniter ista esse conscripta putare quisquam uel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significatiua non facta, nec aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum est et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid, et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere. Iam usque ad hunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum ciuitatum cursus, terrenae scilicet secundum hominem uiuentis et caelestis secundum Deum, post diluuium et deinceps in rebus consequentibus requiratur. [*]( 2 potuerunt V abeprpaf 7 recondidit v 8 quo V b2 v; quod ableprpaf ac] aut F1 10 nisi om. e 18 dubitari v 19 aic b; ai rell. v; [si] Diibnero auctore Domb. conscripta esse v reputare V 21 ab ecclesia dsi e 26 amborum V1 AURELI AUGUSTINI: CONTRA P AOANOS I LIBER ■ XV • EXP. | INCIP . LIB. XVI1 V LIB. XVI. Precedente canone capitulorum quibus quid singuli libri contineant indicatur. Incipit itaque canon libri. XVI. f; Incipit itaque Canon libri XVLg )
123

An post diluuium a Noe usque ad Abraham aliquae familiae secundum Deum uiuentium reperiantur.

Post diluuium procurrentis sanctae uestigia ciuitatis utrum continuata sint an intercurrentibus inpietatis interrupta temporibus, ita ut nullus hominum ueri unius Dei cultor existeret, ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est, propterea quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione diluuii liberari, non inuenimus usque Abraham cuiusquam pietatem euidenti diuino eloquio praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et lapheth prophetica benedictione commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post futurum. Unde factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote maledicerethis uerbis: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat nuditatem. Unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem duorum maximi et minimi filiorum dicens: Benedictus Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius; latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem, sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio et ex eius fructu inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta [*]( 19 Gen. 9, 25 aqq. 4 aliquem f g 10 qui at; quod v ac] et b 11 uastatione VbrS nastations ej a uastatione gpv; a uastitate a 12 usque VrA Domb.; usque ad abegpv habraam g quuiusquam V 15 post fuerat v 17 iuniorem codd.; minorem v 22 adiunzit Vb Domb.; adiungit aegprv 24 Deus om. V1 25 eius e latificet Vbpra Domb.; laetificet aegpv 27 enudatio V; nnd. rell. v Domb. )

124
adque conscripta sunt, propheticis sunt grauidata sensibus et uelata tegminibus.