CAPUT XX. De eo, quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus inuenitur.
Dicet aliquis: *Si hoc intendebat scriptor huius historiae Ie. in commemorandis generationibus ex Adam per filium eius Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est diluuium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus euangelista incipit generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem ciuitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et quo eas perducere uolebat?1 Respondetur: Usque ad diluuium, quo totum illud genus terrenae ciuitatis absumtum est, sed reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem uero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec [*]( 5 Aen. I, 284; ill, 97 27 Lc. 20, 34 ) [*]( 7 qui e 9 sacras litt. v 10 iam Vabepaf; nam p r; tam v 12 ab Adam] abraham p 15 dicit a auctor p 21 tendebat e 23 adsamptnin e \'24 est om. v 27 huiuB saec. v )
101
generantur. Hic ergo generari et generare ciuitati utrique commune est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses condiderunt; secundum hominem quippe uiuunt, non secundum Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cibi esu ot a generando se cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse ante diluuium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit.
Quur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem, quae centum uel amplius annos uacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae ueniunt de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in cuius filiis finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum, unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in quo caelesti ciuitati etiam terrena Hierusalem figuram [*]( 3 abstinent v habeat e 8 cibi esu scripsi; ciues eius sunt mss. v Domb.; continentes sunt Gloss. Salom. (G. Loewe, Misc. crit. in Act. societ. philol. Lips. V, pag. 335) 9 Non enim est v enim om. V 10 est Deus v nemo sup. lin. V 12 non om. e 16 memoratur V 17 eis el 20 ad quem om. el 22 de om. e intendec bafit e 24 quuius V 26 in qua si e aliquid inde e 27 peruenitur e1 )
102
propheticam praebuit, uel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, supernae Hierusalem fabricator adque regnator, cum tota progenies Cain diluuio sit deleta? Unde uideri potest in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Quur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluuium tot esse potuerunt, non uacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaeuitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octiens triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech) ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluuium non generauerunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluuium conputantur anni secundum codices nostros duo milia ducenti sexaginta duo; secundum Hebraeos autem mille sescenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse ueriorem, de mille sescentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque diluuium, progeniem Cain a generationibus uacare potuisse?
Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad [*]( 1 Rom. 9, 5 ) [*]( 4 iJ,) dilu. e 8 patrie e obfitio e 9 per ea qng a; peraquie e 10 fuerit V 12 et om. p p 18 aex sup. lin. V 22 et p. 103, 7 usque Vrp Dunob.; usque ad ab epv 22 cain generationibus, onttMO progeniem et a, p 24 in hoc, in marg. ex hoc, e )
103
eum, quem intendebat auctor libri, poterat perueniri, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat, sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque diluuium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamuis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum perueniente contextu commendaretur haec ciuitas, quam dicimus esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare ceteras, quae usque ad diluuium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, quur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem ciuitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita est ciuitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus Meuia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit Meuia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter uirtutem terrenae utilem ciuitati. uel sors aliqua reperiret, uel ille potissimum succederet patri hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis
[*]( 1 peraeniri V Domb.; peruenire abeptI 2 Seth .. generationibus om. e 9 posset e 14 causa esse b 18 potuertiit V 22 gaidad Vbv; gaidat p a f; gaid e; guidad p; guidat r; iareth a 23 meuia V t beppaf; meuida a; Manihel v gaid. ad quintus e mathosal/, e .. eras., Y 24 septimus est v 26 in regnum a v quibus, tn marg. quos, e) 104
dilexisset. Potuit autem uiuente adhuc Lamech adque regnante fieri diluuium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet inueniret. Neque enim mirandum est, si uaria quantitate numerositatis annorum interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluuium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluuium remansisset.
Sed quoquo modo se habeat siue per primogenitos siue per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio uidetur, quod, cum Lamech septimus ab Adam fuisset inuentus, tot eius adnumerati sunt filii, donec undenarius numerus inpleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum uidetur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae uero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus, profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei uelut templum ambulatorium, undecim uela cilicina fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo [*]( 25 Eiod. 26, 7 ) [*]( 2 fieri] filii e 3 in arca] natura e 4 numerositas el 5 ab adam sup. lin. e usque V p; usque ad abepv 10 fuerat p 11 ai ex in corr. V 18 quomodo b 15 uideretur V 20 nec enim e 24 trans- 0 gressio e 25 est] enim e 28 prohedes V )
105
scriptum est: Et peccatum meum ante me est semper. Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et uoluptas camis, quae spiritui resisteret,. sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noemma uoluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni uel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus uideo considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat ciuitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea sic commixta fuerit adque confusa, ut uniuersum genus humanum exceptis octo hominibus diluuio perire mereretur.
CAPUT XXI. Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis eius usque ad diluuium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum.
Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros [*]( 1 Pa. 50, 5 ) [*]( 1 ante], in marg. contra, e 6 in spui, lectiontbus in spiritu et spiritui eonfusis, e 7 noemma Veppf; noema abv uoluntas p 10 ad nernum V 13 per alteram sup. lin. e 14 se om. e 17 una e 18 sic] sit F1, ei e1 19 perire mereretur Vae1; perimeretur bel p ? f perire meretur diluuio v 23 a commemorato enoch qui filius seth p 26 est om. 61 27 VII generationes b enumerentur V )
106
posteros eius illo, in cuius nomine condita est ciuitas, id est Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de qua locutus sum, donec illud genus adque uniuersa propago diluuio deleretur; cum uero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluuium additis ceteris articulus quidam interponitur et dicitur: Hic liber natiuitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominauit nomen eorum Adam, qua die fecit illos. Quod mihi uidetur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere, qui haec scripsit, in ciuitate terrena; tamquam eum Deus sic commoneret, ut non conputaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam commemoratus est filius Seth, homo qui sperauit inuocare nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere ciuitates, unam per homicidam usque ad homicidam (nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur), alteram per eum, qui sperauit inuocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis ciuitatis Dei totum adque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae ciuitatis est unitas, nondum quidem conpleta, sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?) habeat nomen in ciuitate terrena, quia in eius nomine condita est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo:
[*]( 6 Gen. 5, 1 sq. 16 Gen. 4, 26 18 Gen. 4, 23. ) [*]( 1 in om. e 4 commemoratur faisse V 6 quidem V1 13 tamquam eum deus sic commoneret p; tamquam eam (ea F) deus sic commemoraret V rell. v Domb. 18 suis se] fuisse F1 23 unius V 26 cainhoc filius omisso est e 27 quia Vabeprpα Domb.; qui f; quae v in om. p 28 etenim est e ) 107
lnuocabunt nomina eorum in terris ipsorum; propter quod sequitur eos quod in alio psalmo scriptum est: Domine, in ciuitate tua imaginem eorum ad nihilum redige. Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret inuocare nomen Domini Dei; eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit: Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei speraui in misericordia Dei; uanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat; beatus est enim uir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias mendaces. Propositis itaque duabus ciuitatibus, una in re huius saeculi, altera in spe Dei, tamquam ex communi, quae aperta est in Adam, ianua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum; in qua et aliae generationes adiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cuius origine damnata, ueluti massa una meritae damnationi tradita, facit Deus alia in contumeliam uasa irae, alia in honorem uasa misericordiae, illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia; ut ex ipsa etiam conparatione uasorum irae superna ciuitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret inuocare nomen Domini Dei. Quoniam uoluntas in natura, quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab inmutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio, et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine diuino adiutorio.
[*](3 eontm Vab p; illorum a; ipsorum epv . nihil af 9 est enim mss.; est om. v est post cuius om. el 10 ipsius e 15 aliae adae e a 17 ueluti V facit V alb Domb.; fecit a2eprv 18 coutumelia V honore V 23 dei sui p immatura V1 24 sed superscripto corr. m. et V ) 108
CAPUT XXII. De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes exceptis octo hominibus diluuio perire meruerunt.
Hoc itaque libero uoluntatis arbitrio genere humano progrediente adque crescente facta est permixtio et iniquitate participata quaedam utriusque confusio ciuitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus inuenit; non quidem illo modo quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum uiris); sed ab initio quae prauis moribus fuerant in terrena ciuitate, id est in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, ciuibus scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius ciuitatis, propter pulchritudinem corporis. Quod bonum Dei quidem donum est; sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum uideatur bonis. Deserto itaque bono magno et bonorum proprio lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune; ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, adque ut eis coniugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate, quam in sancta societate seruabant. Sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale carnale infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno interno sempiterno bono, quem ad modum iustitia deserta et aurum amatur ab auaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene amari potest et male: bene scilicet ordine custodito, male ordine perturbato. Quod in laude quadam Cerei breuiter uersibus dixi:
- Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti.
- Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes
- Ordine neglecto pro te, quod conditur abs te
.
[*]( 12 Gen. 6, 2 ) [*]( 12 sunt amatae e 13 scilicet 4ei e 14 quidem dei e donum] bonum V 16 magno bono v 21 seruabunt e 25 abaris, in marge ab auaris, e 26 potest amari v 27 ei licet e\' 30 nihil V2 ) 109
Creator autem si ueraciter ametur, hoc est si ipse, non aliud pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in nobis metus qua uiuitur bene. Unde mihi uidetur, quod definitio breuis et uera uirtutis ordo est amoris; propter quod in sancto cantico canticorum cantat sponsa Christi, ciuitas Dei: Ordinate in me caritatem. Huius igitur caritatis, hoc est dilectionis et amoris, ordine perturbato Deum filii Dei neglexerunt et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis ciuitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam; sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in eadem scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii Dei, idem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non homines fuisse, sed angelos.