Verba lob. sed, ut uidetur, uerba mea sunt mala; non enim uerba lob de inpatientia sunt flagellorum, cum significent dolorem, non peculiarem lob, sed quem habuit de omni genere humano. sagittae enim domini in corpore meo sunt: uerba dei, quibus anima transfigitur, cum cogitur ad confessionem. quarum furor bibit sanguinem meum; tollunt enim peccatum. cum enim incipio loqui, stimulant m e : quod enim loquor, illae cogunt. quid enim? numquid frustra onager clamabit, nisi escamrequirens? ut inde famem patiatur, quia liber esse uoluit. aut bos mugit, cum habeat in praesepi cibos? asino cibaria labore bouis praeparantur sicut gentibus labore prophetarum et apostolorum, qui utique Iudaei fuerunt. itaque haec uerba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non inpatientis ad dolorem. numquid potest sine sale edi panis? quasi ei diceretur: cur sic ea per figuras dicis? respondit. quia si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. aut est sapor in sermonibus uanis? uanos sermones hominum dicit, quia panis uerba dei sunt, sed panis caelestis. sic nec anima mea potest cessare: quomodo non potest sine [*]( 1 Iob 5, 25 2 Iob 5, 26 3 Iob 5, 27 7 Iob 6, 3 10 Iob 6, 4 12 Iob 6, 4 13 Iob 6, 4 14 Iob 6. 5 16 Iob 6, 5 21 Iob 6, 6 23 lob 6. 6 25 cf. Matth. 4, 4; Ioh. f, 50 lob 6, 7 ) [*]( 1 tamquam] quasi b herba omnis Hier 3 in scripsi: post bd Ont. GTCP 6 hoc b deus pennisit Cbd accedere 6 7 mea om. Td 9 significet P 10 domini] dei Hier 13 tollent C 14 illi b 15 onager] ftager S clainauit S quaerens (at requirens\'1 Hier 17 praesepi cibos] praesepetibus S praesepe GCP 18 bouis] hominis C 19 et om. G 21 panes S 22 ei] et C respondet Tbd 23 sabor S 25 uerba—panis om. C nec om. C )
519
sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo uerbi dei propter illud: quomodo audient sine praedicante? foetidas enim uideo escas meas sicut est odor leonis: nam uerba mea foetida sunt sicut leo uel propter superbiam, per quam iactantes putent, uel propter quod amplexantes carnalia foetorem leonis habent, qui propriis uerbis gaudent. quodsi det et ueniat postulatio mea: postulationem dicit rem quam petebat. et spem meam det dominus; sic enim confidens ob spem post tribulationem uenturae consolationis oportune tentatur. bene autem spem dicit, quia, cum res uenerit, iam tentatio non erit necessaria. sit mihi ciuitas sepulcrum, super cuius muros saliebam: societatem illam Babyloniae uult sibi sepulcrum, non ut eum obruat, sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de cuius tamquam firmamento et munimine superbiebat. non parcam; non enim mentitus sum. uerba sunt sancta dei mei: quia non alia dixit quam audiuit a deo, id est de homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. quae est enim uirtus mea, ut sufferam? quod significabat uulnus eius. aut quod tempus meum, ut sustineat anima mea? quia imminente morte terrentur homines, ut conuertantur et confiteantur deo putredinem peccatorum, cuius consideratione se dicit cogi ad confessionem. numquid uirtus lapidum uirtus mea? duros et inpenetrabiles iaculis uerborum dei, qui non mouentur ad confitendum. aut non in ipso confidebam? cum mihi bene esset, id est cum essem inmortalis ad imaginem dei. sed
[*]( 2 Rom. 10, 14 Iob 6, 7 6 Iob 6, 8 8 Iob 6, 8 11 Iob 6. 10 15 Iob 6, 10 19 lob 6, 11 20 Iob 6, 11 24 Iob 6, 12 26 lob 6, 13 27 Iob 6, 13 ) [*]( 1 sicut G si C uerbo CTPbd 3 escas meas uideo Cbd 4 mea Oln. C 5 amplexentes C 6 quod si] quis TCb 7 et] ut TCb 9 ob] habeo G 12 sepulcrum om. C 13 babylonii b ut eum] enim C 14 teget Cb fuerunt b 15 superbieba G 16 sunt om. SHier sancti CSbHier 18 prophetat TPCb 19 est om. Cb ut] et S 20 significat C 26 in om. G ) 520
adiutorium a me recessit: factus mortalis uolens in me confidere. et uisitatio domini me despexit. secundum quod dictum est: aut filius hominis, quoniam uisitas eum? propinqui mei non respexerunt me: horrui angelis. tamquam torrens deficiens: misericordia enim aliquando inundauit me; et siccaui et non fui mihi fons. aut sicut fluctus transierunt me: tamquam sint consolationes potus. qui me metuebant, nunc inruerunt super me: diabolus cum angelis suis. perii et exul de domo mea factus sum: aut de habitatione caelesti aut de conscientia; idcirco foras extra domum suam sedebat. uias Themanorum uidete, semitas Sabaeorum intuemini: illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, id est hominem quem significat dicit non praesumere. nunc autem et uos insurrexistis inme sine misericordia: putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent, quia insultabant potius quam conpatiebantur. sed uidentes uulnus meum timete: intellegentes quid significet timete futuras poenas. quid enim? numquid aliquid uos petii? aut fortitudine uestra indigeo? quia coram eo infirmus est, qui eum potest saluare. docete me et ego obmutescam; idcirco enim patientes esse debuerunt ad doctrinam eius, quia ipsi eum docere non poterant. sed, ut uideo, praua ueri hominis uerba dicitis: eum dicit uerum hominem qui personam significat agentis paenitentiam conuersione ad deum, cuius praua uerba dicebant. non enim
[*]( 2 Iob 6, 14 3 Ps. 8, 5 4 Iob 6, 15 5. 7 Iob 6, 15 8 Iob 6, 16 9 Iob 6, 18 11 Iob. 6, 19 14 Iob 6, 21 17 Iob 6. 21 19 Iob 6, 22 21 Iob 6, 24 23 Iob 6, 25 26 Iob 6, 25 ) [*]( 1 a me recessitj amerescit 8 2 dispexit 8 6 inundauit] mundauit GP fuit G 8 irruebant G irniunt T ierunt C 9 perit S exul de] exclude S 10 domu S 11 uidete uias Themanorum (temaneorum S) SHier 12 intuimini S 13 fidunt b 15 sine misericordia putantes (sic coni.) b 20 petit S 21 potest eum b 22 debuerunt esse TCbd 24 parua GTPCbd uerba] esse Hier citis S eum] et cum C 26 ad dominum b praua scripsi: parua lib. ) 521
a uobis auxilium peto: uerus enim homo a deo petit auxilium; ille enim uerus est qui confitetur. unde est: qui facit ueritatem, uenit ad lucem. neque enim elocutionem sermonis uestri sustinebo: dei enim se locutionem dixit sustinere, qua instruatur. uerum tamen super pupillum inruistis: quod ad uos adtinet, insultare mihi uoluistis, quamuis non intellexeritis quid significet. quia neque Iob, quem uidebant, insultare debuerant, ideo: uerum tamen. nunc autem aspicientes uacate mihi: non habentes quod me doceatis. et rursum iustitiae adestote: quia primo uidebantur sibi iustitia cogi ad loquendum. non est enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne sapientiam meditabantur? dicit se non deum accusasse, sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut superius sermo eius intellectus est. hanc dicit meditationem sapientiae.