Inuoca autem, si quis tibi respondeat: illis enim respondetur, qui mundi sunt coram deo. etenim stultum perimit ira: indignatio, qua quisque angitur, tamquam inique sibi aliquid acciderit, dum non cogitat usque adeo se inmundum esse coram deo, ut inuocanti non angeli respondere aut se demonstrare dignati sint. qui enim hoc non cogitat, stultus est et ira inrationabili interimitur. aut idcirco angelos non audire, non uidere potest stultus, quia ira interemptus est et a zelo occisus. errantem autem occidit zelus: ad imitandum peccatores. ego autem uidi stultos radicem mittentes: stultos nunc inpios accipiendum, ut e contrario sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus dicitur. et conterantur super ianuas infirmorum: humilium, cum recepti in cubiculum fuerint a sponso et stulti foris remanserint. quae enim illi congregauerunt, iusti comedent: et de Iudaeis potest intellegi [*](5 lob 4, 20 7 Iob 4, 20 9 Iob 4, 21 11 Iob 5, 1 12 Iob 5, 2 19 lob 5, 2 20 lob 5, 3 23 lob 5, 4 24 cf. Matth. 25, 10 25 Iob 5, b ) [*](1 eos percussit TCbd 2 tinea percutit P 3 eis om. C 5 a om. S uesperem S 6 Baeculum] secundum GCb 7 et] eo SPd 8 possint S ipsi S 9 habebunt S 10 non om. b sperando b 13 interimit SHier angitur om. G agitur C 15 ut] non G 16 sint] sunt C 18 iccirco (sic semper) GTP 19 autem om. S 20 stultus S 23 conterentur b super] ante SHier 24 cum orn. b fuerint in cubiculum bd fuerint om. GCP et om. G 25 illi om. GP ) [*](33* )
516
congregantibus prophetias, quas gentiles potius comederunt, et de his qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et non faciunt. ipsi uero de malis non liberabuntur: quamuis praedicent non esse facienda. exhauriatur fortitudo eorum: qua superbiunt aduersus infirmos; exhauriatur autem, ut iam incipiat laborare. non enim prodiet de terra labor: id est de creatura non conquerantur sed de se. sed homo in labore nascitur: secundum id dictum est "nascitur" secundum quod in laboriosam uitam ex quieta quisque conuertitur. pulli autem uulturis altissime uolitant: uultur bene intellegitur dominus, quia altitudine prophetiae uidit mortalitatem nostram, qua descendens pasceretur, conuertens nos in corpus suum. "pulli" ergo "uulturis" ut filii sponsi dicti sunt, altissime autem uolitantes conuersationem in caelis habentes, ut a labore liberentur in quo homo nascitur. secuti sunt quippe uocem dicentis: uenite ad me omnes qui laboratis. possunt et "pulli uulturis" in malo intellegi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, pascuntur. quoniam huius modi praeuaricatores angeli non sunt perducti ad humilitatem mortalitatis multum laboriosam, in qua homo nascitur, ualde illi superbiunt, hoc est altissime uolitant. qui dat pluuiam super faciem terrae: tamquam confitentibus faciat misericordiam. ut non faciat manus eorum ueritatem: non faciant quod promittunt inhiantes dominari infirmis. in die occurrent illis tenebrae: ut Iudaeis qui dominum non cognouerunt quid esset. aut tamquam in nocte palpabunt in meridie:
[*]( 3 lob 5, 5 4 lob 5, 5 6 lob 5, 6 7 lob 5. 7 10 lob 5, 7 14 cf. Phil. 3, 20 16 Matth. 11, 28 22 lob 5, 10 23 lob 5, 12 25 Iob. 5, 14 27 Iob 5, 14 ) [*]( 1 gentiles congregatas b 2 non facientes P 8 id] illud C 10 uolant Hier 12 posceretur G 13 ut om. Cbd exp. T 14 uolantes GCT 15 habentes in caelis GP 20 producti C 21 quo C illi (s. 1. m. 1 inde) T 23 misericordiam—faciat om. C 24 faciant pr. Hier permittunt C 25 inhiantes] minantes Gbd occurrerent C 26 quid] quia bd 27 aut] et 8 Hier in pr. om. Hier ) 517
sicut uidentes signa tamen dubitabant dicentes: propheta est, alii: seducit populum, quando nec ad lucernam uidere uoluerunt. et pereant in bello: in tentationibus. et egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli. sit autem infirmo spes; illi enim fortes rem hic quaerunt. beatus autem uir quem arguit dominus. in hoc enim errat, quia uidetur sibi Iob, quia iniquitatibus suis haec patitur, cum ex hoc beatus sit, quia in hac uita cum arguitur, habet corrigendi possibilitatem. et in septimo non te tanget malum: sacramentum sabbati. in fame liberabit te a morte; uerbo enim alit et facit firmum ad tentationes. in proelio uero de manu ferri soluet te: de potestate uinculorum. a flagello linguae abscondet te: ne sentias contumelias, non ne patiaris. iniustos et iniquos deridebis: ut sapientia perditioni iniquorum superridebit. et ferocientes bestias non timebis: id est Iudaeos non timebis, quia gentes tibi obaudient; haec autem de domino accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Iob intellegenda, quae ei reuelata sunt, cum totum domino competat. quia cum lapidibus agri habebis foedus: lapides agri, quia in gentibus nulla ordinatio legis fuit, ut quasi de aedificio lapides essent. bestiae enim ferae pacatae erunt tibi: siue de Iudaeis siue de gentibus. deinde scies quod in pace erit domus tua: id est ecclesia.
[*]( 1 Ioh. 7, 40. 12 3 Iob 5, 15 Iob 5, 16 6 Iob 5, 17 9 Iob 5, 19 10 lob 5, 20 11 lob 5, 20 13 Inb 5, 21 14 lob 5, 22 15 cf. Prou. 1, 26 16 Iob 5, 22 20 lob 5, 23 22 lob 5, 23 23 lob 5, 24 ) [*]( 1 dubitant Tbd om. G 4 diaboli infinuus b sit] ai P sic b 5 infirmus S 6 arguat S 7 lob] quod lob b quiaj quod TC om. b hoc C patiatur Pbd 9 corrigendi] arguendi b te om. C tangit S 10 sabbati sacramentum C te liberabit Cbd 11 alit enim G 13 ascondet C absconde S 14 patieris b 15 perditionem d superridebit scripsi: deridebit G irridebit TCPbd; cf. cap. XXVII extremo 16 feroces TCPbd id-timebis om. C 17 tibi gentes Pd audient C 18 eliphat GP-elyphax C 20 labidibus S habebit GCP 22 pacata S 24 id est om. G ) 518
et filii tui erunt tamquam omnis herba in campo: sine ariditate. et uenies in sepulcrum tamquam frumentum maturum: <in> passionem. ecce haec ita exquisiuimus: hic auctoritas huius prophetiae confirmatur. tu uero scito temet ipsum quid egeris; non enim iniuste haec tibi permisit deus accidere.