Numquid non tentatio est uita humana super terram? hic iam apertius ostendit ex cuius significatione superius loqueretur. tentationem uero dicit tamquam stadium certaminis, ubi uincit homo uel uincitur. et sicut cotidiani mercenarii uita eius? temporalem mercedem expectantis, ut iam eorum qui iustitiae suae fructum in futurum expectant non sit uita super terram. aut tamquam seruus metuens dominum suum et consecutus umbram? quod significat absconditio Adae a facie domini et tectio foliorum de quibus umbra fit, quam relicto deo consecutus est homo. aut [*]( 2 Ioh. 3. 21 3 lob 6, 26 5 lob 6, 27 9 lob 6, 28 10 lob 6. 29 11 lob 6, 30 17 Iob 7, 1 20 lob. 7, 1 23 lob 7, 2 26 lob 7, 2 ) [*](3 locutionem T 4 locutionem se 6 5 quia C 6 pubillum S inruitis 8 pertinet Cbd 8 uerum tamen G: uenerunt tamen TPC ueniunt tamen b 9 inspicientes Td uagate S 10 adeste S 13 meditantur SHier 15 sermo om. C 19 studium C 21 mercennarii GC eius uita G 22 iniustitiae C futuro b 23 seruus tamquam G 25 asconditio (et iti subst. et in uerbo absconJere semper b omitt.) C Adae om. G filiorum C )
522
tamquam mercenarius qui expectat mercedem operis sui? iste a superiore hoc differt, quod superior habuit, hic autem habere desiderat ipsa temporalia. sic et ego expectaui menses uanos: iam ad umbram dixit uanos, id est temporalia bona. et noctes dolorum datae sunt mihi: in quibus et lux amittitur sapientiae et materies est poenarum. si dormiero, dico: quando dies? et si surrexero, rursum: quando uesper? quando cupiditatem negotii patitur homo in otio et otii in negotio. repleor autem doloribus a uespere usque ad mane: quo occidit a deo. unde et ad uesperam deambulans deus eos dimisit: quod significat uolentes, quibus nulla expectatio est remedii nisi mane. de quo dicitur: mane astabo tibi, id est quando post iudicium mane deus reuelabitur iustis. unde et dominus uespere sepelitur et mane resurgit. hanc ergo uitam tamquam lucifero potest comparare. et concrescit corpus meum putredine uermium: uermium multitudine. infundo glebas terrae radens saniem: expressio cupiditatum uel curarum confessionis, in qua gaudent iniqui, quod ad occasionem redigunt peccandi, quae alii per paenitentiam confitentur: unde sunt canes, qui Lazari uulnera lingebant. et uita mea exilior est quam loquela: minus enim facio quam loquor. recordare ergo quia spiritus est uita mea: id est in fame spiritali. et non reuertar ad uisibilia. non me cognoscet oculus
[*]( 3 Iob 7, 3 5 Tob 7, 3 7 Iob 7, 4 9 Iob 7, 4 11 cf. Gen. 3. 8. 23 13 Ps. 5, 4 15 cf. lob. 19 et 20 16 lob 7, 5 18 lob 7. 5 21 cf. Luc. 16, 21 22 lob 7, 6 23 lob 7, 7 24 lob 7, 7 25 lob 7, 8 ) [*]( 1 qui expectat] expectans S 2 superiori Pd hoc] in hoc b 7 dies] dices C dies est b 8 uesperuni S uespera Hier 9 alt. in om. C 10 uerpera Hier mane] me C 12 dolentes d 13 mane astabo sqq. usque ad pag. 524, 25 si enim om. codd. GP 14 dominus Cb 16 tamquam om. C concrescet S 17 alterum uermium om. TC 18 globos b uadens C expresso C 23 ergo] itaque Hier 24 et non amplius reuertetur oculus meus uidere bona SHier ) 523
uidentis: quia mutabor, ut uidentem hic diabolum accipiamus inuidentem. oculi tui in me et non subsisto; interficis enim in me uitam carnalem in qua fui. tamquam nubes expurgata de caelo: aut per caelum purgata — quomodo dicimus de ferro purgata — ut hic significauerit auxilium sibi fuisse de caelo, ut purgaretur, aut certe ut iam non sit nubes, sed in aerem purum extenuetur, tamquam radiis solis expurgata, ut obscuritas carnis et sanguinis non sit in caelo. non enim caro et sanguis regnum dei possidebunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et absorbebitur mors in uictoriam. si enim homo descenderit ad inferos, ultra non ascendet: ad hoc ergo recordare, ut non descendas. et non reuertetur amplius in domum suam: id est ad requiem suam. propterea itaque et ego non parcam ori meo: confitendo, cum tempus est. utrumne mare sum ego aut draco? non enim sicut inpios aut diabolum repulisti. quia statuisti super me custodiam: ut non me moueam ad perturbationem, ut sunt maris termini. quia dixi: consolabitur me lectus meus: carnalia in quibus requiescebat. et referam ad me ipsum consolationem in toro meo: ad te enim debeo referre consolationem meam. exterres me per somnia et per uisionem me obstupefacis: per tribulationes uitae huius, quae ita somnia sunt, quomodo et bona uitae huius somnia. absolues a spiritu meo animam meam: propter uisibiles terrores, a quibus liberabitur
[*](2 lob 7, 8 3 lob 7, 9 9 cf. I Cor. 15, 50. 54 11 lob 7, 9 13 lob 7, 10 14 lob 7. 11 16 lob 7, 12 17 lob 7, 12 19 lob 7, 13 20 Iob 7, 13 22 Iob 7, 14 25 Iob 7, 15 ) [*]( 1 acceptamus C 8 fuit GP 4 purgata C purgataj turbata Tb 5 purgato b 7 extenuetur om. C radix C 8 oscuritas C 11 uictoria TCb 12 ascendas C 14 in om. Hter 16 utu trumne S ego om. S drago S 20 lectulus Hier 21 ad om. S consolationem] cum fabulationem S thoro Cbd 23 uisiones S meae S obstupefacies C 24 tribuliones C quomodo-somnia om. C 25 absolue S ) 524
anima metuens uenire ad eos. et a morte ossa mea repuli: nam ierant in mortem ossa mea, nisi his exterritus fortior essem et patiens, quod est ossium firmitas. non enim in sempiternum uiuam ut patienter feram: breuitate uitae et metu mortis me correxi. unde inconuertibilis diabolus, quia non moritur, sed damnatur. initium sapientiae timor inde est. discede a me; uana est enim uita mea: quia non suffero tentationes. aut quia sensu tuo intendisti in eum? propter quod rationalis est. unde illud: nos autem sensum domini habemus. rationis uero munus dicit extensionem intellectus. et in requie iudicabis eum? dignum requie. usquequo me non dimittis? uinctum tribulationibus. neque deseris, donec deglutiam saliuam meam? in dolore ac flagellis contineam et absorbeam uoluptatum fluxus per tribulationes admonitus. si ego peccaui, quid possum tibi facere? sensus hic est: si peccaui, nihil possum tibi facere. an forte loquendo molesti tibi sunt homines? tu ergo qui scis sensum, quare constituisti hominem, ut loqueretur aduersus te, ut esset tibi oneri? si autem peccatum hominis nec facto nec dicto tibi nocet, quare non obliuisceris peccatum eius, sed purgas illud potius, nisi quia illa quae supra dicta sunt ad bonitatem tuam referuntur? quid est enim homo, quod exaltasti eum? quae non intellegentes amici eius putauerunt ab eo deum reprehendi. si enim non propterea facis mihi tentationes, ut cohibeam fluxos motus meos, ut mihi ita consulas, quae alia causa est, ut corripias hominem? non enim nocere tibi potest
[*](1 Iob 7. 15 3 Iob 7, 16 6 Eccli. 1, 14 7 Iob 7, 16 8 Iob 7, 17 10 I Cor. 2, 16 11 Iob 7, 18 12. 13 Iob 7, 19 16 Iob 7, 20 23 Iob 7, 17 ) [*]( 1 repelli S 2 morte C 3 et om. C 7 inde est] domini est b post uita mea sequitur: quid est enim homo sqq. in uersu 23 in SHier 8 mea qui ex 8 9 in] ad TCSHier 12 non me 8 13 deseres S 14 glutiam Hier 16 tibi possum S tibi om. b aensus-peccani om. C 17 tibi possum T 21 obliuisceris om. C 22 quae om. C 23 eum et cetera TCb ) 525
quia peccat; aut sentis quasi aduersitatem loquelae eius, cum scias sensum humanum, et utique posses quod tibi aduersarium est non constituere. et quare non es oblitus iniquitatis meae? si non ea causa ut mihi prodessent tentationes istae, ut bonitatis tuae sit totum, et quod me corripis? nunc autem in terram ibo: cum enim purges peccatum meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem corporalem. mane uigilabo et ultra non ero: in hac terra.