Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Verba Eliphaz. pondus autem uerborum tuorum quis sustinebit? hic ergo dicit se cogi ad loquendum, quia non sustinet dicta eius. nonne timor tuus stultus est? paratus enim ad haec esse debueras, si aliis ueraciter suadebas. nec talia bene timuisti, cum diceres: timor enim quem uerebar uenit mihi. et spes tua et simplicitas uitae tuae: quasi stultitia, qua ista bona putantur. fremitus leonis et uox leaenae: ipse diabolus et superbiae ciuitas, quae saepe etiam bestiae more a prophetis ponitur. et gaudium draconum extinctum est: superborum et insidiosorum. myrmicoleon perit eo quod non haberet escam: quia in nouissimo non erunt, quos inducens comedat; separabuntur enim pii ab inpiis. hic autem errat, quod ea quae de diabolo audierat prophetata de Iob intellegebat. myrmicoleon uero accipiendus est uel quia utrumque in eo est, cum et rapit et occulte persequitur frumenta, quae sublato oculo facit non germinare, uel quia auaris et in terra thesaurizantibus dominatur, uel quia iustos persequitur quasi formicas praeparantes sibi escas aestate ad hiemem, quibus non pascetur, cum boni ab inpiis fuerint separati. et catuli leonum diuisi sunt ab inuicem: conspiratio [*]( 1 Iob 3, 25 3 Iob 3, 26 4 Iob 3, 26 5 cf. I Petr. 4, 18 7 Iob 4, 2 9 Iob 4, 6 12 Iob 3, 25 Iob 4, 6 14 Iob 4, 10 16 Iob 4, 10 17 Iob 4, 11 26 Iob 4, 11 ) [*]( 1 timor enim] timorem GTP enim om. Cb 3 pace] pace fui SHier reqaiem S 4 ueni C enim] autem S om. C 7 eliphat GP eli- phatz C 10 hoc TCP 11 diceret CP 13 uitae] uiae S qua] quia Tb 17 periit d 18 habeat G habet C 20 erat C de post quae om. C 22 prosequitur b 23 subleuato G non facit GCP 26 pascentur Cb inpiis] sunt impiis sunt C fuerint-sunt om. C ) [*]( XXVIII Ang. lect. III pars S ) [*](33 )

514
principum ciuitatis illius dissipata est, qui nati sunt de illa societatis ciuitate et diabolo uel quia se inuicem uastauerunt. inde est: exsurget gens contra gentem. nihil horum tibi accidisset: uel illa damna et orbitas et plaga uulneris; uel te non penetraret dolor animi, quia et te consolareris, si aliis ex corde dixisses: numquid non capit auris mea magnifica ab eo? quia ista quae dicit ex reuelatione se dicit dicere. et spiritus in faciem mihi occurrit: quasi flatum sensisse uult intellegi; nam negat in consequentibus fuisse figuram. reminiscendum ita etiam spiritum in apostolos descendisse. quid enim? numquid homo coram domino mundus erit? aut haec audisse se dicit aut dicit ideo se horruisse, quia nemo mundus coram domino. aut ideo sic uidisse, quia nemo coram deo ita mundus est. ut deum sicut est uideat. modo mundum secundum perfectionem accipiendum, ut quod superius negat mundum hominem perire, secundum quendam modum intellegamus. si contra seruos suos non credit. quod euenit cum diceret Elias: domine, prophetas tuos occiderunt, et dicit illi: reliqui mihi septem milia uirorum. non enim inde septem milia uirorum iam munda erant. nam angeli dicti sunt et prophetae. et aduersus angelos suos prauum quid reperit: uel quod aduersus eos dicitur uel quod ipsi dicunt. hoc tamen potest etiam de ueris angelis accipi. habitantes autem domos luteas: quorum conuersatio non est in caelis. percussit illos tamquam tinea. aut [*]( 3 Marc. 13, 8 Iob 4, 12 6 Iob 4, 12 8 Iob 4, 15 11 Iob 4, 17 17 Iob 4, 18 19 III Beg. 19, 14. 18 22 Iob 4, 18 25 Iob 4, 19 cf. Phil. 3, 20 26 Iob 4, 19 ) [*]( 2 ciuitate societatis C 3 contra] supra T supra uel contra Cb 4 accedisset S damna et] damnet G orbitas] torpedinis b 6 capiet S 7 ab eo magnifica Cbd 10 sps G 11 apostolis G 12 hoc C 14 aui-est vm. TPb ideo-ut om. C 15 sicut] ut GCTbd mundum] raundus Pbd 16 accipit nlns bd 17 contra] continuo G qua C 18 cum diceret om. G 21 munda iam C 22 et alt. om. GP pra- -uumj primum G 25 habitant G antem] etiam Cb loteas S 26 percussisti S tinea] in eam S )
515
aliqua corruptio percussit eos tamquam tinea aut deus percussit eos: uel hac tinea uel sicut percutit tinea, hoc est: latenter intrinsecus corruptione ab eis ipsis exorta per concupiscentias carnales, hoc est habitatione in domibus luteis. et a mane usque ad uesperam ultra non sunt: aut ultra saeculum hoc non sunt aut a prosperis rebus usque ad tribulationem; poenam enim consecuti sunt. et quod non possent sibi ipsis subuenire, perierunt: cum in se habent spem. interierunt, quia non habebant sapientiam: non in se sperandi.