Et postquam quieuit Eliu loqui, dixit dominus ad Iob per turbinem nubis: etiam si hoc modo uox ista facta est, quo modo ad Moysen, uel quo modo cum se dominus tribus discipulis in monte ostendisset, tamen quod non dictum est simpliciter "per nubem", sed "per turbinem nubis", hoc significari arbitror, quod non per sanam carnem interrogatus, hoc est tentatus est Iob, sed per tribulationem perturbationemque carnis. quis est qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? nemo est ergo qui se inmeritum pati aliquid asperum dicat; quia si non factis, saltem uerbis peccatur; et si non uerbis, saltem temeraria praesumptione intus in corde uel sermonibus cogitationum: et quoniam deum non latent, nemo flagellatus dicat indigne se accipere disciplinam, quasi ultra non sit, quo per illam proficiat. sciendum est enim sic in principio libri huius diabolo laudatum Iob testimonio dei et in fine tribus amicis eius, ut tamen nosset deus quantum ei deesset ad perfectionem, quo etiam laudabiles secundum hanc uitam uiros et deo iam placentes paterna flagella perducunt; quae noluit ab apostolo remouere dicens: [*]( 1 cf. Rom. 1, 22 4 cf. I Cor. 2, 15 5 cf. Ps. 2, 11. 12 6 cf. Phil. 2, 13 9 Iob 38, 1 11 cf. Ex. 19, 18 sq. 12 cf. Matth. 17, 1—5 16 lob 38, 2 ) [*]( 5 et—tremorc om. C 6 est enim d 9 posteaquam PCbd elju T helyu Cb elius Hier helius S 10 nubium S 17 me] metl b contemnes TCb putat me Hier 18 latere SHier: dare TPCbd 19 asperum] a spu P 20 et-uerbis oni. C 21 deamj domini C 22 lateant C 23 proficit b 25 noscet C 28 uoluit C )
601
sufficit- tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. accingere tamquam uir lumbum tuum: significat ad hoc pati dura et amara dei seruos in hoc saeculo, ut omnes affectiones suas a terrenarum delectationum fluxu colligant atque constringant. interrogabo te; tu autem responde mihi: ubi eras cum fundarem terram? hinc iam commendare incipit eminentiam domini nostri Iesu Christi, quia in ipso est salus omnium percussorum uenenata suasione serpentis, ne in se sibi quisque esse salutem putet. ille enim deus, non sicut dictum est: dii estis et filii altissimi, sed cui rapina non sit esse aequalem patri, et filius hominis, non sicut filii hominum, in quibus non est salus, sed prae participibus suis: non enimiustus tantum. sicut Iob, sicut Paulus, sicut ecclesia, sed etiam iustificans tamquam unigenitus a patre, plenus gratia et ueritate. ad insinuandam ergo differentiam diuinae humanitatis eius, in quo princeps huius mundi nihil inuenit, quia in passione, quae non rapuit. tunc exsoluebat, et iustificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus sanctis in unum redactis fit corpus eius ecclesia, cuius et particula est Iob secundum historiam quia iustificatus et figura uniuersae, per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. ubi eras cum fundarem terram? utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est, sicut per unicum filium? et terram istam, an ipsam ecclesiam? ipsa enim accepit lapidem angularem, de quo mox dicturus est. indica mihi, si nosti scientiam: haec enim quae a domino pro nobis temporaliter gesta sunt,
[*]( 1 II Cor. 12, 9 2 Iob 38, 8 5 Iob 38, 3. 4 10 Ps. 81, 6 11 cf. Phil. 2, 6 12 cf. PS. 145. 3 13 Ps. 44. 8 15 cf. Ioh. 1, 14 17 cf. Ioh. 14, 30 18 cf. Ps. 68, 5 22 Iob 38, 4 25 cf. Ephes. 2, 20 26 Iob 38, 4 ) [*]( 4 afflictiones C flexu d 6 fnndarem] fraudarem C 7 iam cum C 8 ipso] xpo C 9 esse om. d 11 sed] sicut d 13 iustis b 18 exoluebat T 21 quia] quasi P uniuersae ecclesiae P 22 fundarem] fraudarem C 25 enim] autem TCb 26 indeca S ) 602
ad scientiam pertinent. quis posuit mensuras eius si nosti? secundum distributionem donorum spiritalium. unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. propter quod dicit: ascendens in altum captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus, quia si totum corpus oculus, ubi auditus? secundum mensuram quippe uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret hereditatem suam distinguens ab eis quibus dicit: non noui uos. nouit enim dominus qui sunt eius. aut super quo circuli eius fixi sunt? quia constringunt eam, ne dissoluatur, diuini libri fixi super dominum; quia quisquis eos sine illo interpretari uoluerit, fluitet atque erret necesse est. quis est autem qui misit lapidem angularem super eam? quem reprobauerunt aedificantes. quando facta sunt sidera simul: simul baptizata tot milia uerbo uitae inter peccatores tamquam in tenebris fulgentia. laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei: euangelistae. conclusi portis mare: populos amaricantes amore terrenorum. sed quare portis? an forte ut non solum modum haberet exercendi iustos persecutionibus, sed etiam ut liceret iustis inde egredi? cum fremeret ex utero matris suae uolens progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae ciuitatis fornicantis amore huius saeculi uolens extendere persecutiones suas ad perdendos de terra eos, de quibus dictum est: non peto
[*]( 1 lob 38, 5 2 Ephes. 4. 7. 8 6 I Cor. 12. 17 7 cf. Ephes. 4, 16 9 Iob 38, 5 11 Matth. 7, 23 II Tim. 2, 19 12 Iob 38, 6 15 Iob 38, 6 16 Ps. 117, 22 17 Iob 38, 7 19 lob 38, 7 20 Iob 38, 8 23 Iob 38, 8 27 loh. 17, 15 ) [*]( 1 mensura S 9 caritatem TP est qui om. S 13 dissoluantur P 14 deum b 15 autem] an C 17 facte S super eam sidera S simul sidera Hier 20 conclusis C portas S 22 modum] medium C persecutoribus C 24 fremerit 8 ex]- in 8 matres S suae orn. S 25 consilio C 26 amaritudine C ) 603
ut tollas eos de saeculo, sed ut tollas eos a malo. circumposui illi nubem operimeutum: non enim boni tantum, sed etiam mali multi amatoresque huius saeculi sacramento corporis Christi subiecti sunt, cuius auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur. et nebula obuolui illud: ignorantia, qua terrenam inde expectant felicitatem terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent quos, nisi ita esset. persequerentur. non enim solum dictum est: edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt dominum qui requirunt eum, sed etiam dictum est: manducauerunt et adorauerunt omnes diuites terrae. et posui illi terminos inponens claustra et portas: terminos, quibus saeuitia cohibeatur, non ut nihil adfligat. sed quo usque exerceat, claustra, ut iniusti non progrediantur, portas, ut ab eis iusti egrediantur. et dixi: huc usque uenies et non transibis: sicut ipse diabolus modum accepit, quo usque affligeret Iob, ita illud mare quo usque persequeretur ecclesiam. sed in temet ipso comminuentur fluctus tui: alterna uastatione discordiarum atque bellorum. aut numquid tecum lucem constitui matutinam? id est: consilio tuo tempus resurrectionis praedestinaui? aut cognouit lucifer ordinem suum? subaudiendum est" numquid tecum"? dominum autem luciferum dicit propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. non enim de alio dici potuit: et lucifer oriatur in cordibus uestris. ipse agnouit ordinem suum, ut esset primitiae dormientium, primogenitus a mortuis, caput ecclesiae, secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. adprehendere pennas terrae? dictum est: si
[*]( 2 Iob 38. 9 5 Iob 38, 9 9 Ps. 21, 27 11 Ps. 21, 30 12 Iob 38, 10 15 lob 38, 11 18 lob 38, 11 20 lob 38, 12 22 lob 38, 12 25 II Petro 1, 19 27 I Cor. 15, 20 29 lob 38, 13 Ps. 138, 9 ) [*]( 3 saeculi huius P 5 obuului S 12 et imponens C 13 portus b 14 non om. C 20 constitui lucem matutinam Hier 21 cum consilio bd 22 cognoui S suam S 28 resurrectione futura P 29 apprehende CHier psenas d pinnas S ) 604
recipiam pennas meas in directum, uirtutes utique spiritales fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur inlecebris. excutere inpios ex ea? ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret atque per ipsas pennas ecclesiae ubique praedicatus ministerio circumuolantium nuntiorum iuste adprehendat eas in opus iudicandi duodecim tribus Israhel, cum uenerit excutere inpios ex ecclesia, qui nunc ante iudicium permixti tolerantur. et tu sumens terrae lutum figurasti animal? siue ipsum Adam commemoret siue quod nunc sexta aetate saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tamquam de luto terrae, homo factus est secundum imaginem eius qui creauit eum. non utique hoc fecit ecclesia, sed in hoc potius facta est per uerbum oportuno tempore incarnatum, per quod facta sunt omnia. et famosum eum posuisti super terram? magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent ceteri homines, per quos diffamaretur, nisi forte, quia nunc ita innotuit. et abstulisti ab inpiis lucem? sicut ille qui uenit, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut ille qui infirma mundi elegit. ut confunderet fortia. aut uenisti ad fontem maris? sicut ille, cui uenienti patuit confitendo quidquid occultum erat in cordibus inpiorum, qui credendo in eum iustificati sunt. nam quem fontem maris melius accipimus nisi secretum, unde erumpit omnis haec amarissima inpietas, quae ingentes fluctus iam manifestorum malorum operum concitat, quae uident homines in apertis factis, qui fontem ipsum uidere non possunt? aut in
[*]( 3 Iob 38. 13 9 Iob 38, 14 12 cf. Gen. 2, 7; 1. 27 15 cf. Ioh. 1, 3 Iob 38, 14 19 Iob 38. 15 20 cf. Ioh. 9, 39 21 Iob 38, 15 23 cf. I Cor. 1. 27 24 Iob 38, 16 80 Iob 38, 16 ) [*]( 1 itaque C 3 excute Hier 6 apprehendas C 14 per om. C 21 non uident T 24 cum ad fon finitur S eui] qui d ) 605
uestigiis abyssi ambulas? abyssus hic recte intellegitur uita. saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum est, cum uenerit peccator contemnet, quia ipsi quoque desperatissimi subiecti gratiae per remissionem peccatorum salui facti emerserunt et receperunt Christum non in abyssum quo premebantur, sed in locum eius, ut ubi ambulabat calcans eos ambulet inhabitans eos Christus in uestigiis abyssi, remanentibus per memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius diligant quem receperunt, a quo sibi tanta dimissa sunt. aut tibi aperiuntur metu portae mortis? omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu, sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. aut certe aperiuntur ad resurgendum. aut ianitores inferni uidentes te timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi inuenit, quem tam cito dimiserunt, quem inuiti admiserunt. inferi autem ianitores aliquae inferiores potestates morti praepositae intellegendae sunt. aut cognouisti latitudinem sub caelo? sicut cognouit qui per illam diffudit ecclesiam. narra ergo mihi quanta quaeque sint: quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? aut in qua terra habitat lux? ille enim docet, quia manifestatio uerborum eius inluminat et intellegere facit infantes. aut quis tenebrarum locus? hoc quoque ille docet, qui dicit: accedite ad eum et inluminamini. hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt, dum nolunt esse infantes. initium enim superbiae hominis apostatare
[*]( 8 cf. Prou. 18, 3 9 cf. Luc. 7, 41 sqq. 10 Iob 38, 17 14 Iob 38, 17 18 lob 38, 18 20 lob 38, 18 21 lob 38, 19 22 cf. Ps. 118, 130 24 Iob 38, 19 25 Ps. 33, 6 27 Eccli. 10, 12 ) [*]( 1 deambulasti Hier 3 qua P 4 per om. TCb remissionis TCb 5 et om. C Christum ut P 6 ut om. TPCb 9 fuerunt P 11 metu om. P 15 mundi om. TPC 16 amiserunt fin. TCb 19 illam] eam C 20 ergo] igitur P quoque b 21 enim] ergo b 22 habitet Hier 24 quoquej utique C om. b ille utique b 26 tenebrascere P nolunt (n init. in ras.) T uoluit C ) 606
a deo. inde qui non glorificauerunt deum aut gratias egerunt, euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et facti sunt tenebrarum locus. nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit perseuerantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est locus, quem uere nullus hominum nouit. similiter et terra, in qua habitat lux, potest intellegi terra illa uiuentium, id est beatitudo exceptura perseuerantes in fide et spe et caritate, qui fuerunt aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. si duces me in fines eorum? quo usque perueniunt qui tales sunt. quid est enim, ubi non sit sapientia dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? cui utique nullus hominum comparandus est. quodsi et nosti semitas eorum, numquid scis quia tunc natus es et numerus annorum tuorum multus? quodsi et nosti semitas inpiorum, qui uel tenebrae sunt uel tenebrarum locus, quia omnes etiam qui iam ad deum conuersi sunt, in ipsis semitis ambulauerunt, antequam acciperent a deo gratiam, quae iustificat inpium, numquid scis tamen quia tunc tibi extitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas inierunt primi hominum parentes, qui praeuaricatione inpii manibus et uerbis arcessierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur? non enim ex quo quisque in hac uita adparuit, computandus est numerus annorum eius tam paruus, sed ex quo facta est prima mortalis natiuitas. cum enim uerbi gratia natus est Abraham, tunc omnes in illo Hebraei nati sunt. numerus ergo unicuique annorum multus est secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis inpiorum. quis autem meminit fuisse se aut, cum esset, scire potuit esse se in lumbis patris
[*]( 2 cf. Rom. 1, 21 9 Ephes. 5, 8 10 lob 38, 20 12 Sap. 8, 1 14 Iob 38, 20 23 cf. Rom. 5, 12 27 cf. Quaest. de Gen. XXII ) [*]( 4 nisi-locus om. C 5 est ille PC 15 es] eras Hier 19 qua bd 20 ibi P 22 omnium hominum bd 23 accerscrunt P arcesserunt C accersierunt bd 24 est om. TP 28 annorum unicuique bd ) 607
sui? quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit, quo non in parentibus, sed in se ipso natus est; quo tempore certe nemo dubitat, quod iam erat et uiuebat et sentiebat. omnia autem scit illa sapientia quae format omuia, non tantum illa supercaelestia, sed etiam ista mortalia. et quia Christus dei uirtus est et dei sapientia, scit ista ille, qui etiam mortaliter natus est non condicione mortali, quia in mortuis liber, sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. aut uenisti in thesauris niuis? id est: ad eam cognitionem peruenisti, sicut ille sciebat etiam oportunas causas inminentium scandalorum secretas atque abditas? nam inde appellat thesauros ad probanda et exercenda corda spiritalium, cum exclamaret: uae mundo ab scandalis! oportet enim uenire scandala; uae autem illi homini per quem scandalum uenit! per superbiam quippe elati in alto more niuis congelascunt et cadunt: ex quorum iniquitate abundante refrigescit caritas multorum; qui autem sustinent dominum uiriliter agentes et spiritu feruentes, perseuerent usque in finem et salui erunt. aut thesauros grandinis uidisti? grando sunt illi iniqui, quando non solum torpent, nullum feruorem spiritus habentes, sed etiam obstinata duritia persequendo atque inruendo contundunt. quae reposita sunt tibi in tempus inimicorum et in diem pugnae et belli? uel hinc quis non uideat cuius personam in prophetiam gestet Iob? non enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum et in diem pugnae et belli, sed utique unico populo dei. tempus quippe inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat,
[*]( 5 cf. I Cor. 1, 24 8 Iob 38, 22 19 Matth. 18, 7 16 cf. Matth. 24, 12. 13 17 cf. PS. 26, 14 18 cf. Rom. 12, 11 cf. Matth. 24, 13 19 Iob 38, 22 22 lob 38, 23 ) [*]( 1 quodquidem C 9 niuis) meis TPC 12 ad om. C approbanda C spiritalium corda Cbd 13 clamaret TP a d enim] autem b 17 refrigescat TC 19 grandines C 22 atque] uel Cbd 23 tibi om. Hier die TPC 24 prophetia bd 25 uni om. TC 26 tempore TPC die TPCb 28 qui C ) 608
tanto magis aduersus diabolum acrius pugnandum atque bellandum est, ne caritas perseuerantium refrigescat. unde autem procedit pruina? quis hoc nouit? nisi quia haec ut initia parturitionum sunt; pruina quippe minutissima grando est. et dispergitur auster sub caelo? austrum, quamuis mortalibus carnibus grauis sentiatur, non tamen uspiam memini in sanctis libris mali aliquid significare. sicut aquilonem numquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux claret, istum, quia ex ea unde lux est remotior. dispergitur ergo auster sub caelo, ut aduersus illas omnes iniquitates auxilium aliquod intellegatur dei, quamdiu nondum in caelo, sed sub caelo sumus. quis praeparauit flumen ualidae pluuiae et uiam uocibus tempestatis? uide quemadmodum tria illa breuiter complexa sint, quae dominus in tentationibus ponit contemnenda his, qui aedificant super petram, et perniciosa his, qui aedificant super arenam. pluuiam commemorauit et flumen et uoces tempestatis, ubi uentos intellegimus. pluuia ergo tentatur, qui ex ipsa celsitudine scripturarum diuinarum peccandi occasionem praue intellegendo accipit, tamquam si audiens: cui modicum dimittitur, modicum diligit, dicat sibi: faciamus mala, ut ueniant bona, et permaneat in peccato, ut gratia abundet, et multa huius modi, quibus se homines sermonem diuinum male interpretando subuertunt inpunitatem sibi promittentes, quando misericordia in diuinis libris commendatur; flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita intellexerunt et acceperunt tentatur — flumen enim nunc dicit illud quod
[*]( 2 cf. Rom. 12, 20 Iob 38, 24 5 lob 38. 24 12 lob 38, 25 16 cf. Mattb. 7, 24-27 20 Luc. 7, 42. 43 21 Rom. 3, 8 23 cf. Rom. 5, 20 ) [*](3 procedit autem P 5 auster b 6 grauis] gratus C 7 libris sanctis C 8 ex om. C I) remotior dispergitur. Ergo b 11 nQdum C 13 ualidae pluuiae flumen Hier 14 sunt Cb 16 petram] terram C arenam] petram et perniciosa hiis qui edificant super harenam C 22 per- maneant C 23 muVta om. C 25 misericordia dei bd 27 tens tantur TPC ) 609
de pluuia colligitur et torrens uocatur, cum ait: quis praeparauit ualidae pluuiae flumen? quod inpleat et qua currat, sicut sunt uasa irae perfecta ad perditionem. quae illo modo, quo dixi, scripturas accipiunt; per illos enim habet liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi non recipiunt, et tanto maiore inpetu inpellit et deicit et trahit quod instabile inuenerit, quanto uidetur de auctoritate diuina suscepta — ueutis uero tentatur, quem inflant inanes suasiones hominum superborum, id est ex propria auctoritate uerba uana iactantium. qui ergo iudicio dei praeparatur ad perditionem non obtemperando uerbis eiusquod est super arenam aedificare — non resistit uentis talibus et cadendo fit uia uocibus tempestatis. ualidae autem pluuiae dictum arbitror "difficilis ad capiendum", id est ad intellegendum. ut pluat super terram ubi non est uir. subaudiendum est "quis praeparauit"? per uirum autem legem uidetur significare, quae data est Iudaeis. ergo super gentes intellegimus imbrem euangelii. in deserto ubi non est homo: in ipsis gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis deum. ut satiet inuium et inhabitabile et ut germinet herbae uiror: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. in omnibus autem his quattuor uersibus subaudiendum est:quis praeparauit? quis est pluuiae pater? sicut sponsus, qui filios suos misit praedicatione regni caelorum inrigare terram. et quis est qui peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. sic enim ait "glebas roris" quomodo dicuntur uasa uini ad hoc facta, ut uinum suscipiant. de cuius utero procedit glacies? utrum glacies in bono accipienda est propter
[*]( 2 lob 38, 25 3 cf. Rom. 9, 22 15 lob 88, 26 18 Iob 38, 26 20 Iob 38, 27 21 Ea. 54, 1 24 Iob 38, 28 25 Iob 38, 28 28 lob 38, 29 ) [*]( 2 pluuiae ualidae T impleatur Cb quod b 9 perflant Pbd 17 uidetur legem bd 20 satiet] faciat b 25 et] uel Hier 26 genuit Hier 27 globus C stillas Hier ) [*]( XXVIII Aug. soct. III pari S ) [*]( 39 ) 610
stabilitatem et a fluxu continentiam, ut ita dictum sit: de cuius utero procedit glacies, quemadmodum illud: quis est pluuiae pater? an uterus pro secreto positus est, ut de eius utero procedat glacies, sicut dedit illos deus in reprobum sensum? an potius de illius utero procedit glacies, qui persuadendo inpietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere et durescere amisso calore caritatis? quis enim hunc nouit. sicut ille, qui ait duris et resistentibus euangelio: uox ex patre diabolo estis? aut pruinam in caelo quis genuit? quae descendit sicut aquae flumen: quod de glacie in ultimo sensimus, hoc et de pruina accipiendum puto. nec tamen frustra est additum "i n caelo", ut ex ipsis qui praesunt intellegatur imitantibus sane bonos nuntios ueritatis, qui transfigurant se sicut ministri iustitiae. quo pertinetquodadiunctum est: quae descendit sicut aquae flumen. aut faciem inpii quis tabefecit? id est confudit. quis? nisi ille qui quos iustificauit, ipsos et glorificauit. aut intellexisti nexus Pleiadis et septum Orionis aperuisti? an aperies Mazuroth in tempore suo et Vesperum super aedificationem eius induces? num et astrologia perscrutanda est ad cognoscendas proprietates istorum siderum, ut hunc locum intellegere possimus? miror, si hoc congruit sermoni nostro, et certe nimis longum est; transimus ergo ad alia. an quibusdam sideribus nominatis figura locutionis, qua intellegitur a parte totum, omnia sidera accipienda sunt? — si tamen et Mazuroth sidus est, quod interpretatum nec in graeca
[*]( 5 cf. Rom. 1, 28 9 Ioh. 8, 44 10 lob 38, 29. 30 15 cf. II Cor. 11, 15 17 lob 38, 30 18 cf. Rom. 8, 30 19 lob 38, 31. 32 ) [*]( o de om. Cb 10 quis] qui P 12 intellegendum b 13 ipsis] hiis C his b 14 intellegantur b inmitantibus C 18 quis] qui P 19 pliadis T plyadis C 20 Mazuroth] arthurus TP arturos C arcturos b 22 num] nam C cognoscendum Cbd 24 et si b 25 si nimis C 28 maziroth TPCb ) 611
lingua inuenimus: nam hebraeum esse nomen satis adparet — ita enim a parte totum intellegitur et quod scriptum est: ante luciferum genui te. non enim lucifer in omni creatura prior est conditus, ut ante luciferum ante omnem creaturam dictum uideatur; sed per luciferum omnia sidera ■— quod est a parte totum — et per omnia sidera omnia tempora intelleguntur — de sideribus enim scriptum est: et sint in signis et in temporibus — ut dominus natus ante omnia tempora non utique natus in tempore et ob hoc patri coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo et Orionis et Mazuroth et Vesperi commemoratio cuncta sidera intellegenda de compendio persuadet. si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam cetera accipi per huius modi locutionem licet! cur ergo alibi dictum est "intellexisti nexus", alibi "aperuisti", alibi aperiens in tempore suo" et alibi super aedificationem eius induces?" propria sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum. an recte dici posset etiam: "septum Pleiadis aperuisti" et "intellexisti nexus Orionis?" atque ita et alia duo commutari possunt, sicut illud in psalmo: qui habitat in caelis inridebit eos, et dominus subsannabit eos. nihil sententiae deperiret, etiamsi ita diceretur: qui habitat in caelis, subsannabit eos, et dominus inridebit eos. sicut enim qui habitat in caelis, ipse est dominus, ita, siue Pleiadis nomen siue Orionis, in eadem significatione est, si per utrumlibet omnia sidera intelleguntur. omnium itaque siderum nomine omnes in ecclesia tales intellegendi sunt, qui conuersationem habent in caelis. nexus eorum intelleguntur, quibus et inuicem sibi et
[*]( 3 Ps. 109, 3 7 Gen. 1, 14 20 Pa. 2, 4 27 cf. Phil. 3, 20 ) [*]( 8 alt. in om. TPC 10 pliadis TP plyadis C 11 maziroth PCb sidera maziroth et uesperi commemoratio C 12 persuadent d 13 modi om. b 15 init. alibia b 16 inducens TCb 18 possit b sepum C pliadis TP plyadia C intellexisti et aperuisti b 19 duo] dico b commemorari b .21 subaanabit C deriperet C 23 ille qui b 24 pliadis T plyadis C ) [*]( .39* ) 612
deo conectuntur, ne cadant. caritas autem numquam cadit. quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et: qui me diligit, diligetur a patre meo? septum eorum est quo sepiuntur diuina scriptura quam non transgrediuntur. quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut auferatur uelamen? tempus apertionis est eorum, id est demonstrationis et manifestationis, cum ueniet dominus et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc erit laus unicuique a deo. solus enim ipse hoc faciet in tempore suo, quia cum ipse adparuerit, uita nostra, tunc et nos cum illo ad parebimus in gloria. inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet hoc possidere quod hic aedificauerint. si cuius enim opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet. scis commutationes caeli? utrum in deterius, sicut hi qui centes ntes deum non sicut deum glorificauerunt? noluerunt enim esse sedes dei; ac per hoc mutati sunt, cum euanuerunt in cogitationibus suis. an in melius? quia omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. qui autem inmutabuntur, manifestum est, cum ait: et nos inmutabimur. cum enim iusti inmutabuntur, caelum inmutabitur, quia thronus dei caelum est, et sapientia uerbum dei et deus erat uerbum et thronus sapientiae anima iusti. an utrumque potius? non enim commutationem caeli, sed commutationes dixit. aut
[*](1 I Cor. 13, 8 3 Ioh. 13, 34 4 Ioh. 14, 21 7 cf. II Cor. 3, 16 9 cf. I Cor. 4, 5 12 cf. Col. 3, 4 15 cf. I Cor. 3, 14 16 lob 38, 33 17. 20 cf. Rom. 1, 21 23 I Cor. 15, 51. 52 24 cf. Matth. 5, 34 25 Ioh. 1, 1; Sap. 1 (?) 27 lob 38, 33 ) [*](2 hoc om. C noscet C 5 scriptura dinina P 6 aperitur C 8 demostrationis C 11 hec ipse b 12 tunc om. Cbd 13 apparebimus cum illo P 15 edificauerunt b 17 ii d 19 dei] celi C 20 euanuerint P 22 qui—inmutabimur om. C ) 613
omnia quae sub caelo pariter fiunt? sicut enim huius mutationes afficiunt ea quae sub caelo sunt, ita et cum mutantur iusti, siue in deterius sine in melius, afficiunt carnales ad utrumque. uocabis nubem uoce? aut interiore, aut illa, qua dictum est: sequere me, aut illa, qua dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris? et in tremore aquae ualidae oboedient tibi? populi potentes, cum audiunt: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. mittes ui flumina et ibunt? flumina, inquit, de uentre eius fluent aquae uiuae. ui autem dicit "fiducia", qua persecutores non timuerunt, quia et qui uim faciunt, diripiunt regnum caelorum. aut dicent tibi: quid est? id est: numquid abs te quaerent uel uoluntatem iussionis tuae, sicut Saulus ait: quid me iubes facere? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt: ecce dimisimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? quis dedit mulieribus texturae sapientiam et uarietatum scientiam? texit et apud Salomonem mulier uestimenta uiro suo. opera ergo intellegenda sunt ecclesiarum, quibus honoratur deus. nam et ipsa textura, id est infirmos fratres, tamquam lanuginantem tramam firmorum atque erectorum spiritalium quasi staminum contextione constringere maximum et singulare opus est ecclesiarum. et uarietatum scientia ad id ualet, ut, tamquam in polymito ea est uarietas colorum, qua non turbetur decus unitatis, sic in
[*](4 Iob 38, 34 5 Ioh. 21, 19 6 Act. 9, 4 Iob 38, 34 8 Phil, 2, 12. 13 11 lob 38, 35 Ioh. 7, 38 13 cf. Matth. 11, 12 14 Iob 38, 35 16 Act. 9, 6 17 Matth. 19, 27 19 Iob 38, 36 20 cf. Pron, 31, 10-24 ) [*]( 1 caelo] cęlo sunt Pb huius modi C 2 et om. C cum mutantur] eomutantur b 5 aut-me om. PC 7 aquaej atque TPCb 10 uelle etJ uellet C 11 mittis TPCb ui] in C 15 id est] quid est TCb numquid) nunc C 23 erectorum] electorum b 24 contexione PC 26 polimito TPC 27 perturbetur T ) 614
fratribus ita sint dona diuersa, ut nulla inuidiae discrepantia cohaereant sibi, sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. aut quis est qui numeret nubes sapientia? nouit enim dominus qui sunt eius; quis autem hoc hominum, inquit, nouit? et organa caeli in terram declinauit? angelos caelestes, per quos diuinae uoces enuntiari solent. non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu oboedientiae declinati sunt in terram, maxime cum et ipse dominus esset in terra. nam euangelista, et an gel i inquit, ministrabant ei. diffusus est autem sicut terra cinis, et adglutinauit eum sicut lapidibus cibum. diffusa est late atque abundanter humilitas paenitentiae ad hoc, ut dominus, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, cohaereret eis tamquam glutine caritatis, homo hominibus, ut mediator esset dei et hominum, se ipsum illis dans cibum per sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tamquam lapides eligens, ut confundat sapientes. angelis enim cibus est in quantum est uerbum dei apud deum, lapidibus autem ut cibus esset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ergo adglutinabitur hominibus praecedente paenitentia, tamquam cinis diffundatur faciens ei uiam. hinc et ille qui dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne dixeritis uobis: patrem habemus Abraham potens est enim deus de lapidibus suscitare filios Abrahae: quibus lapidibus eum tamquam cibum adglutinandum esse nuntiabat. si autem non praecedit humilitas paenitendi, non adglutinabitur, quia excelsa a longe
[*](2 cf. Ephes. 4, 2. 3 4 lob 38. 37 5 cf. II Tim. 2, 19 6 lob 38, 37 10 Matth. 4, 11 lob 38, 38 14 cf. I Petro 5. 5 16 cf. I Tim. 2, 5 18 cf. I Cor. 1, 27 20 Ioh. 1. 1. 14 24 Matth. 8, 8. 9 29 cf. Ps. 137, 6 ) [*]( 1 sunt TPCb 10 inquit, Et angeli bd 11 sicut om. C 13 cubum (at cibumt Hier 15 cohaeret C 22 adglutinabitur] agglutinabis tu TPCb hominibus om. C 23 hinc] nam PC et om. bd ) 615
cognoscit. aut capies leoni escas aut animas draconum replebis? de diabolo dictum est: et conculcabis leonem et draconem, propter insidias et iram. omnes ergo angeli eius leonibus et draconibus comparantur. ille autem capit eis escas et animas eorum replet, qui de inpietate conuictos tradit in eius potestatem. uolunt enim latere inpietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in potestate diaboli et angelorum eius, quibus consenserunt. pauidi enim sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum. nam si pauidi non essent. quis subsisteret? pauent autem illius imperium, sub quo exclamarunt: quid uenisti ante tempus perdere nos? et quemadmodum de porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi permissi essent, sic intellegendum est nihil eos in quemquam posse nisi permissos ; permitti autem iustitia, qua reguntur omnia, siue probationis causa siue uindictae uel ad damnationem uel ad correctionem inrogatae. et sedent in siluis insidiantes: non enim quiescit in eis uoluntas nocendi, etiam cum potestas non datur. obseruant autem in insidiis in tam siluosa densitate occasionum carnalium quis capiatur diuinis legibus, id est conuincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur. quis autem praeparauit coruo escam? pulli enim eius ad dominum clamantes et errantes et escam quaerentes, ut est in psalmo: et pullis coruorum inuocantibus eum. cui sententiae est locus iste simillimus. nec in malo possunt intellegi, quia inuocant eum. significantur ergo nigri, hoc est peccatores nondum dealbati remissione peccatorum. sed ideo
[*](1 Iob 38, 39 2 Ps. 90, 13 9 Iob 38, 40 11 Marc. 1, 24 12 cf. Marc. 5, 11-13 17 lob 38, 40 22 lob 38, 41 25 Ps. 146, 9 ) [*]( 1 leonibus Hier 5 et om. C 6 eius in d 8 potestatem TPC 9 enim] ergo b 13 iissent C 16 uel ad] siue ad C 17 irrogare P siluis] insidiis TP om. C 19 etiam cum] in quem C 20 dempsitate C 22 escaeJesse P mereantur TC 2:3 clamant Hier 24 et pr. om. Hier 25 inuocantibus] qui inuocant PT 26 est] cum C 28 remissionem C ) 616
pulli, quia iam humiles, ideo errantes, quia nondum cognouerunt ueritatem, quam tamen pie quaerunt, cum ad dominum clamant. praeparari autem potest coruo esca propter eius praescientiam, qui nouit etiam nondum humilem quemque conuersum iri; sed tamen pulli, hoc est humiles ad dominum clamant.