Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Si cognouisti tempus pariendi tragelaphorum petras? Tpoqu? hircus est, IXa<po; ceruus; tragelaphus ergo compositum animal ex hirco et ceruo. significat igitur mentem seruientem legi dei secundum interiorem hominem; uidet autem, quantum adhuc ex parte hircus est, aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati. peperit autem talibus petras oportuno tempore ille, qui firmamenta solida exemplorum in scripturis posuit, in quibus et quiescentes de se non desperent, quorum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, donec uiuacitate cerui serpentinis suasionibus superatis spiritu uiuant et spiritum sectentur, ne regnet peccatum — unde similitudo hirci ducitur — in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. aut partus ceruarum custodisti? ecclesiarum in numero spiritalium, materno affectu imitationem suam persuadentium, quibus iam non possunt serpentinae opiniones nocere; tamen et tales custodiuntur non de se, sed de deo praesumentes. et numerasti menses partus earum? non enim pariunt nisi per euangelium, quod a baptismo suo dominus usque ad passionem atque ascensionem suam certis mensibus magisterii sui [*]( 7 lob 39, 1 11 cf. Rom. 7, 22. 23 16 cf. Gal. 5, 17. 18 19 cf. Rom. 6, 12 21 Iob 39, 1 25 Iob 39, 2 ) [*]( 3 coruo esca potest Cbd 5 conuersurum P 7 cognouiatis P trauelaphorum C 8 in petris Hier tragos TPC est om. b gelafos T gelaphos PC 9 ex hirco et ceruo animal bd 11 uidetur PC 13 menti T 14 peperit] parat P 19 nec P 20 hirci] cerui b dicitur b 23 non] nihil d 28 atque] et Cbd )

617
auctoritate praedicauit. et dolores earum soluisti? non enim sine dolore dicebatur: filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. soluuntur autem isti dolores, cum fuerit partus editus, id est ueritas persuasa eis, pro quibus ita ingemiscitur id agente in interioribus conscientiae uerbo dei. et nutristi hinnulos earum sine metu? in lacte sacramentorum non timidos; non enim acceperunt spiritum seruitutis iterum in timore. partus earum emittes? in libertatem uberioris pascuae spiritalis. abrumpent filii earum: uincula concupiscentiarum saecularium. multiplicabuntur in tritico: solidiore cibo sapientiae post nutrimenta lactis. exibunt et non reuertentur eis: exibunt tamquam ex angustiis doctrinae, quae per homines incipientibus traditur; etnon reuertentur matribus suis, non iam opus habentes lacte nec doctoribus hominibus indigentes. sane isti tres uersus non per interrogationem pronuntiandi sunt. quis autem est qui dimisit onagrum liberum? mirum nisi eos per onagrum significat, qui pauci ab omni negotio liberi deo seruiunt. et uincula eiusquis resoluit ? affectionum carnalium atque popularium. posui enim habitaculum desertum et tabernacula eius salsuginem. unde clamet: sitiuit in te anima mea. inridens multitudinem ciuitatis: quam Babyloniam scriptura dicit, perambulantem per latam uiam, quae ducit ad perditionem. et querelam exactoris non audiens: nemini quidquam debens. considerauit montes pascuae suae: magnitudinem reuelationum. et post omne [*]( 1 Iob. 29, 2 2 Gal. 4. 19 6 Iob 39, 3 7 cf. Rom. 8, 15 9 Iob 39, 3 10 Iob 39, 4 11 Iob 39, 4 12 Iob 39. 4 17 Iob 39, 5 19 Iob 39, 5 21 Iob 39, 6 22 Ps. 62, 2 23 Iob 39, 7 24 cf. Matth. 7, 13 25 lob 39, 7 26 lob 39, 8 27 lob 39, 8 ) [*]( 3 autem om. Cb 6 hyrculos C 8 iterum om. C 9 emittea] emittene P euntes Cb 10 abrumpe te C abrumpentes b eorum TPb 15 doctoribua] doloribus P 16 humanis P 17 est om. PC 21 habitaculum] tabernaculum eius Hier habitacuia Hier 27 omnem C )
618
uiride quaerit: omne sempiternum. uolet autem moneceros seruire tibi? superbus dignitate huius saeculi. quia et tales subiugauit Christus et ministros ecclesiae constituit; [i/,vxspa)i; enim unicornis est, quod superbiam significat. aut dormire super praesepe tuum? sicut super illius humilitatem, qui etiam in praesepi est infans positus, requiescitur securitate ueniae peccatorum et obliuione curarum malae conscientiae. et alligabit in loris iugum suum? iugum leue portans alligatum loris, hoc est in auctoritatibus eorum qui carnem mortificauerunt atque domuerunt. unde et Iohannes zona pellicea cingebatur, non asperis restibus peccatorum. aut ducet tibi sulcos in campo? aperiet pectora plebis oboedientis ad obtinendum regnum dei. confidis autem in eo, quia mutata est uirtus eius? ut non uanitatem humanae laudis et honoris etiam in ecclesiae ministerio requirat, sicut requirebat in saeculo. aut dimittes ei opera tua? sicut ille, pro quo se dicit apostolus legatione fungi, exhortans pro Christo reconciliari deo. et credes ei, quia reddet tibi sementem? nihil ex eo suo dominatui uindicabit; sementem quippe dicit opus seminandi. et in aream tuam inferet? ut sit inter illos, quibus ipse dominus praecipit rogandum dominum messis. ut mittat operarios in messem suam, non autem ut sibi uelit aream facere, sicut princeps haeresum et schismatum et quicumque non dei gloriam quaerunt, sed suam. difficillimum est enim ut uelit iste monoceros, sed tamen et hoc praestat atque efficit in hominis animo, qui facit mirabilia solus, [*]( 1 Iob 39, 9 4 Iob 39, 9 6 cf. Luc. 2, 7 8 Iob 39, 10 10 cf. Matth. 3, 4 11 lob 39, 10 13 lob 39, 11 16 lob 39, 11 18 cf. II Cor. 6, 20 lob 39, 12 20 Iob 39, 12 21 cf. Luc. 10, 2 27 Ps. 71, 18 ) [*]( 1 uiride] uidere TPC monocheros TPC 8 et] ut C aut Hier alligabis Hter 9 lene d 10 dormierunt C et om. C 11 pellicia TP uestibus C aut ducet] adducet TPC 18 et] aut Hier 19 dominatu PC 20 uendicabit b 24 haeresim (haeresun?) C alt. et] id est C 25 dei om. C 26 et om. C atque] et Cb 27 deficit b )
619
consilia destruens et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei et captiuans omnem intellectum ad oboedientiam suam. penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris: tardis ingenio, quos significant struthiones, quia uolare non possunt, donatum esse per eius gratiam qui stulta mundi elegit, ut aequarentur ingeniosorum celeritati pariter credentium, qui per has aues quas commemorauit significantur, per hunc uersum intellegendum est. et reliquit in terra oua sua: iam incipit de struthione dicere, id est de his, quos per hoc animal significat. non enim miscerentur pennae eorum tardae alis uelocium auium ad pariter uolandum, nisi spem priorem in terra relinquerent, quam per oua significat. et in puluere calefiunt: quia etsi id quod sperabat in saeculo non adtenderit, plerumque fauentibus amatoribus saeculi, qui pulueri comparantur, prouenit. et oblita est quia pes disperdet ea et bestia agri conculcabit ea: quodsi et aduersa cuiusquam cupiditas et iniqui huius mundi perturbent et obterant spem eius talem, tamquam oua eius quae relinquit in terra, ita non curat, ut tamquam oblita non sentiat. obduruit contra filios suos, ne sint eius: etiamsi iam non spes sit sicut oua, sed res ipsa, sicut filii iam nati, hoc est felicitas temporalis, fortiter contemnit nolens eam suam esse felicitatem, quia illam ueram desiderat. frustra laborauit absque ullo timore: hoc antequamconuertatur; laborat enim spe saeculi sine fructu et, quod est insipientius, sine ullo timore, dum praesumit in rebus incertis. quia [*]( 1 cf. II Cor. 10, 5 3 Iob 39, 13 6 cf. I Cor. 1, 27 9 Iob 39, 14 13 Iob 39, 14 16 Iob 39, 15 21 Iob 39, 16 24 Iob 39, 16 27 Iob 39, 17 ) [*]( 2 et] id est C 3 strutionum T strucionum P structionum C 5 quod T qui C strutiones TP structiones C 8 has] alias bd 9 relinquit Hier 10 de struthione om. C 16 et] ut Hier disperdit TP disperdidit Cb dispergit Hier 17 bestiae Hier conculcauit TPCb conculcabunt Hier 19 eius oua P 20 terram TPC ut om. C 22 sit] sed C 23 eam contemnit P contemnit eam Cbd uolens C )
620
despexit eam deus in sapientia et non distribuit ei intellectum: quid enim stultius quam fidere in uanitate et laborare ad adquirenda peritura sine ullo timore amittendi? concipiunt enim plerique hunc affectum, quibus longa felicitas saeculi prouenit, praesertim si ab auis et atauis perpetua successione ducatur, ut se repente infelices fieri posse non credant. et quia magni solent adparere in terra, non tamen pennis uirtutum caelesti conuersatione frui, recte struthionibus comparantur. sed adtende quod sequitur: cum tempus fuerit, in altum euolabit et deridebit equitem et ascensorem. posteaquam uenit plenitudo temporis, ut praeciperetur diuitibus huius saeculi non superbe sapere nec sperare in incerto diuitiarum, sed in deo uiuo, coeperunt sursum cor habere ad dominum et deridere superbos persecutores, quos dominus proiecit in mare; tunc enim penna struthionis mixta uelocibus auibus caelum petit et cetera quae de hoc animali supra dicta sunt fiunt. an tu circumdedisti equo uirtutem? martyrem uidetur describere, intrepidum et alacrem testem fidei salutaris, non tamen uirtute propria, sed qua eum circumdedit dominus. et inseruisti collo eius hinnitum? induite uos armaturam dei, ut possitis resistere in die malo. et gloriae pectoris eius audacia? haec est audacia qua Esaias audet et dicit. gloria uero pectoris est conscientia opus hominis probans, ut in semet ipso quisque habeat gloriam et non in altero. prodiens in campo luxuriat: [*]( 9 Iob 39, 18 11 cf. Gal. 4, 4 12 cf. I Tim. 6, 17 18 Iob 39, 19 20 lob 39, 19 21 Ephes. 6, 11 22 lob 39, 20 24 cf. Es. 65, 1; Rom. 10, 20 cf. II Cor. 1, 12 25 cf. Gal. 6, 4 26 lob 39,21 ) [*]( 1 eum PC dominus Hier ei om. TPCb 4 concupiunt C 5 attauis C 8 strutionibus T strucionibus P structionibus C 10 euolabitj se leuabit Hier irridebit bd 13 neque P sperare] sapere Cb 14 rursum T rursus P corda b deum b 17 fiunt om. Tb 21 arma T annatura PCb 24 ysaias TP esayas C Isaias d dicit: nuentus sum non quaerentibus me palam apparui hiis qui me non interrogabant P 25 habeat quisque Cbd )
621
in lucem libertatis exiens facilitate boni operis in latitudine caritatis exultat. et procedit in proelium cum uirtute: aduersus tentationes aduersitatum. occurrensque iaculo contemnit: quia circumposita sunt ei arma, in quibus est illud scutum fidei, in quo ignita inimici iacula extinguntur. nec se auertit a ferro: uel a morte uisibili uel quia sunt et duri ad non consentiendum ueritati et acuti ad persequendum a quibus se non auertit, quia etiam ipsos ut diligat iubetur. super ipsum enim gaudet arcus et gladius: per confessionem quippe eius adseritur et comminatio dei, quae inuisibiles poenas longe praenuntiat, et testificatio uerbi, qua omnes tamquam cominus errores debellat. aliud est enim minari, quod longe futura sunt supplicia peccatorum, quod est tamquam arcu tela intendere, aliud tamquam manu ad manum gladio uerbi praesentes debellare cupiditates. lanceae hastaeque tremore: quid est quod lanceae hastaeque tremore super ipsum gaudet arcus et gladius? an quia et ipse nisi tremat, hoc est timeat futuram mortem, quam iaculatur diuina iustitia, non potest praesentem contemnere, quam persecutor minatur, ut intrepidam habeat confessionem et praedicet cum fiducia ueritatem, cui non possint inimici resistere; atque ita "super eum gaudeat", hoc est per ipsum libere adseratur doctrina dei, per quam minatur inpiis futurum interitum et interficit praesentem iniquitatem? nisi enim gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis neglegens esset ipsa securitas et superba praesumptio neque in psalmo nobis diceretur: exultate ei cum tremore. et iracundia euertit terram: apud semet ipsum irascens ad euertendas in se terrenas concupiscentias et timores [*]( 2 Iob 39, 21 3 Iob 39, 22 4 cf. Ephes. 6, 16 6 Iob 39, 22 9 lob 39, 23 15 lob 39, 23 27 Ps. 2, 11 28 lob 39, 24 ) [*]( 3 tentationem P occurrens b 4 sunt om. C 6 a om. C a morte] amore TP qui d 8 ipsos etiam bd diligamus P diligit C 9 enim] autem Hier 12 communes C 13 sunt futura P 15 uerbi] ubi C debellare] debere b 16 asteque C hosteque b 17 nisi et ipse Cbd 20 praedicit Cb 22 ita om. C eam b )
622
carnales, quibus quisque a tolerantia passionis auertitur. in hac sententia forte dictum est: irascimini et nolite peccare; cum iracundia enim saluberrima se debet quisque correctione corripere dicens: ut quid tristis es, anima mea? et quare conturbas me? spera in deum, quia confitebor illi. quia enim ore confessio fit ad salutem, statim sequitur: salutare uultus mei deus meus. nec credet, donec clamauerit tuba: ante tempus quippe tentationis, etiamsi euersa est terrena trepidatio, non adparet nec facile credendum est, nisi tempus ipsum tentationis docuerit. cum autem tuba cecinerit, dicet: euge: cum tempus tentationis uenerit, tunc uero placebit ei anima eius, si gloriatur in tribulationibus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia uero probationem, probatio uero spem, ut iam non dicat animae suae irascens: ut quid conturbas me? sed glorians dicat: lauda, anima mea, dominum. et procul odoratur pugnam: non quasi in hominibus persequentibus qui uidentur, sed procul, hoc est pro longe ab oculis, sciens quia non est ei colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus, hoc est procul. apte autem dictum est" odoratur" propter principem potestatis aeris huius. odores quippe olfactu sentiuntur siue boni siue mali. odoratur ergo pugnam, qui intellegit principem potestatis aeris huius operari in filiis diffidentiae,, quorum persequentium iras aut insidias patitur, ut aduersus spiritalia nequitiae spiritalibus armis dimicet, non corporalibus [*]( 2 Ps. 4, 5 4 Ps. 41, 6 6 cf. Rom. 10. 10 8 Iob 39. 24 11 lob 39, 25 13 cf. Rora. 5, 3. 4 17 Ps. 145, 2 lob 39, 25 20 cf. Ephes. 6, 12 26 lob 39, 25 cf. Ephes. 2, 2 ) [*](1 attolerantia C 5 deo C domino b 6 ad] ab b 8 credit b clanguerit Hier 14 operatur om. C 16 sed] ai Cb 19 pro om. d 22 uereus C 23 aperte Cb 24 adoratur C 25 olphatu C )
623
aduersus carnem et sanguinem, id est malos et perditos homines, quos carneis oculis uidet. tonitrum ducum et clam orem: subaudiendum est "odoratur". tonitrum autem propter ipsum aerem puto dictum esse, in quibus eadem spiritalia nequitiae uersantur; non enim rectores mundi propterea dicti sunt hi spiritus, quia caelum et terram regunt, sed sicut ipse exponit apostolus. etenim ne ita intellegeretur, subiecit statim quid dixerit rectores mundi, tenebrarum harum, inquit, hoc est inpiorum, quibus ad dominum conuersis dicit: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. in uoluntate enim cuiusque est, utrum tenebrae sit, an lux; sed cum tenebrae, in se ipso, hoc est peccatis quae ipsius sunt propria, cum autem lux, non in se ipso sed in domino, a quo inluminatur, ut, quemadmodum dicit Esaias, tenebrae eius sint uelut meridies; dicitur et in Psalmis: inluminabis tenebras meas. quos ergo dicit apostolus rectores tenebrarum, ipsi et in hoc uersu dicti sunt duces. ducuntur enim et ab his tenebrae, hoc est inpii, ut persequantur pios, id est eos qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non eos qui patiuntur propter inpietates et iniquitates suas. ducum autem talium clamorem dicit odorari martyrem, non quia sonitus inde aliquis auditur auribus corporis, sed quia cordis auribus per fidem clament, quanta diabolus et angeli eius aduersus dei seruos machinentur. unde ait apostolus: non enim ignoramus mentes eius. aduersus quem clamorem ducum surdae utique sunt aures infidelium. numquid in sapientia tua plumescit [*]( . 2 lob 39, 25 5 cf. Ephes. 6, 12 10 Ephes. 5, 8 15 cf. Es. 58, 10 16 Ps. 17, 29 26 II Cor. 2, 11 28 lob 39, 26 ) [*](2 tonitruum Hier duetfl b 3 adoratur C odoratum b 4 esse om. TP quibus eadem] quo clausa bd 7 non d 10 deum PC dixit Cbd 15 dixit Cbd ysaias TP esayas C 16 meridies] mihi dies b in om, C 23 aliquis inde Cbd 25 machinent C unde om. b 26 ait enim b mentesj jstutiam bd eius om. TP )
624
accipiter? sicut in sapientia dei, quae est Christus, nouus homo paulatim innouatur, conuersationem habiturus in caelestibus. expansis pennis inmobilis, respiciens ad austrum? explicatis ab omni inpedimento saeculari uirtutibus geminae dilectionis permanens inconcussus in fide; non tamen in hoc ipso de se ipso praesumens, sed sperans in deum et in illum reuocans intentionem, a quo ipse caritatis ardor inspiratur, ut fortitudinem suam ad ipsum custodiat dicens: nonne deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum; etenim ipse est deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non mouebor amplius. ac tuo praecepto exaltatur aquila? sicut eius praecepto, qui ait: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. pro nobis enim moriturus et corpus resurrectione leuaturus in caelum, ubi fuerit, inquit, cadauer, illuc congregabuntur et aquilae. satiauit enim in bonis caelestibus desiderium eius, cuius iuuentus sicut aquilae renouabitur. potest et exaltatio aquilae ad id pertinere, quod ait apostolus: siue enim mente excessimus, deo, ut uersus, qui sequitur de uulture, ad id pertineat quod etiam ibi sequitur; siue temperantes sumus, uobis. sequitur enim: aut uultur super nidum suum in petra sedens morabitur? quia ex affectu dictum uidetur non sublimia contemplandi mentis excessu, sed inferioribus con-, sulendi per temperantiam, qua humanis rebus congruitur, ut inpii qui pro mortuis habentur iustificati per uerbum, hoc est quasi ore deuorati conuertantur in corpus ecclesiae. uultur enim de mortuis pascitur; et ideo: super nidum suum, ubi tamquam fetus ponit opera huic uitae necessaria. ideo [*]( 2 cf. Phil. 3, 20 3 lob 39, 26 8 cf. Ps. 58, 10 9 Ps. 61, 2. 3 12 lob 39, 27 13 Ioh. 12, 32 15 Matth. 24, 28 17 cf. Ps. 102. 5 19 II Cor. 5, 13. 14 22 lob 39, 27 ) [*](1 ancipiter C 2 mnouat 0 3 et respiciens TC 11 exaltabitur C 16 illic b 17 sicut aquilae iuuentus d iuuentus om. b 20 qui etiam ibi bd 21 simus P sequitur] sicut b 22 aut] et Hier 23 sedens] fides b 25 congruitnr] coguntur C 26 iustificari b )
625
autem in petra, quia cum dixisset apostolus: siue temperantes sumus, uobis, continuo subiunxit: caritas enim Christi conpellit nos; petra autem erat Christus. et bene sedens morabitur secundum id quod dictum est: conpellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum, ut hoc ad exaltationem aquilae pertineat; ad uulturem uero sedentem in nido et morantem manere in carne necessarium propter uos. et quia petra etiam tota ecclesia bene intellegitur propter etiam Symonem, qui ob hoc a domino Petrus appellatus est, summitas petrae est caput ecclesiae. ad hoc additur uersus qui sequitur: in summitate petrae et in cauerna? summitas enim refertur ad id quod caput est, cauerna uero ad id quod uita nostra abscondita est cum Christo in deo. et cum ibi fuerit, quaerit escas: de quibus dictum est Petro: macta et manduca, ut incorporaret ecclesiae credituros ex gentibus. longe oculi eius prospiciunt et pulli eius uolutantur in sanguine: spe futurae inmortalitatis in uitam aeternam intentionem suam longe porrigit, quamuis opera eius in carnis infirmitate uolutentur, id est dubiis motibus iactetur, dum incertum habet humana ignorantia ex his quae misericorditer facit quid cui prosit ad deum, cum tamen longe oculis prospicientibus propter aeternam salutem sincera caritate dispensat. sed cum inuenerit iste talis operator et dispensator eos qui per affectum quo renuntiant diabolo iam mortui sint huic saeculo, sine dubitatione aliqua eis exhibet oris ministerium in opere [*]( 2 II Cor. 5, 14 3 I Cor. 10, 4 5 Pliil. 1, 23. 24 11 cf. Marc. 3, 16 13 Iob 39. 28 15 cf. Col. 3, 3 16 Iob 39, 29 17 Act. 11, 7 18 Iob 39, 29. 30 ) [*]( 2 suinus] modo PT 5 est om. C copello b 7 ut otn. P 8 in nido om. C 11 simeonem Cbd est om. P 14 est caput d 15 quod] quia C 16 de om. b 18 respiciunt Cbd 19 uoluptantur C 21 opera] corpora C 22 iactentur b 23 iis d 26 dispensator et operator b ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 40 )
626
sermonis, quo eos in corpus ecclesiae iam paratissimos traiciat; et ideo sequitur: ubicumque fuerint cadauera, confestim reperiuntur.

Respondit dominus lob et dixit quod nunc dominus tamquam repetit sermonem, cum ipse loqueretur, intellegitur lob ad ea quae dicta sunt obstupuisse in silentio et quieuisse, ut nihil amplius dicere auderet. ergo duobus qui sequuntur uersibus exhortatur eum dominus ad respondendum. numquid qui disputat cum omnipotente quiescit? hoc est: quare tu quiescis cum omnipotente disputans? arguens deum respondebit ita? subaudiendum est: numquid, ut sit sensus: numquid arguit deum qui disputans respondebit? quaerendo enim cum omnipotente disputatur, non conuincendo aut refellendo. non ergo quia omnipotens est, ideo quiescendum est a disputando cum eo. neque enim ad arguendum ab eo aliquid per disputationem tamquam ab ipsa ueritate requiritur. potest et sic intellegi: numquid qui disputat cum domino, quiescit? id est: quia non quiescit qui cum omnipotente disputat, non est cum eo disputandum ut quiescatur. solet enim disputans contradicere; qui autem contradicit deo quiescere non potest, hoc est: non inuenit quietem nisi in eius uoluntate sine ulla contradictione consentiat. arguens enim deum respondebit ita, id est: cum disputando respondet deo, arguit deum et propterea non peruenit ad quietem. unde dictum est:s o homo, tu quis es, qui respondeas deo? sed quid tale fecerat lob? non enim deus sic illum accipit tamquam contradicentem sibi, sicut amici eius non intellegentes, cum tale illi testimonium perhibeat et in capite libri et in fine. an propter personam quam lob [*]( 2 lob 39, 30 4 lob 39. 31 8 lob 39, 32 10 lob 39, 32 25 Rom. 9, 20 ) [*]( 3 statim Hier 4 Et adiecit dominus et locutus est ad lob Hitr lob om. PCbd 8 eiortatur T deus C 10 dominum Hier 19 quiescat Cb 23 dominum PC 24 domino TPCb dominum TPC 25 quie] qui Tbd 27 sic om. b 28 testimonium illi Cbd )

627
gestabat dictum est, hoc est corporis domini, quod est ecclesia, in qua multa infirmorum pars est non quidem desperatorum, sed tamen adhuc in prouentu suo periclitantium, quibus paene commouentur pedes et quorum paulo minus effunduntur gressus, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum intuentes? qui dicunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia in altissimo? ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas et fui flagellatus tota die et arguitio mea in matutinum? nam hinc potius Iob ipse uidetur respondere sequentibus uersibus.

Respondens autem Iob dixit: quid ergo iudicer commonitus et increpatus a domino audiens talia, cum nihil sim? id est: quid ergo mihi iudicium comparo, cum me commonet et arguit dominus, si ei contradicam. audiens talia, id est talia intellegens quanta iustitia et misericordia mecum sic agatur, cum per me ipsum utique nihil sim. quod responsum dabo? id est: quid potero contradicere ueritati? manum ponam ad os meum, id est: tenebo atque cohibebo loquacitatem meam. semel locutus sum, iterum non adiciam: nisi in mysterio accipiatur, quomodo semel locutus est Iob qui totiens locutus est? aut quomodo iterum non adiciet post paululum locuturus? sed locutio hic intellegenda est progressus animae in haec exteriora, quo relinquit deum et ei resistit. unde maior iste progressus etiam clamor in scriptura appellatur, cum dicit deus clamorem Sodomorum ad se peruenisse. cui locutioni atque clamori contrarium est beatissimum illud silentium de quo dicitur. et silebit sine [*]( 4 cf. Pfl. 72, 2. 3 6 Ps. 72, 11-14 13 Iob 39, 33. 34 18 Iob 39, 34 20 Iob. 39, 34 21 Iob 39, 35 27 cf. Gen. 18, 20 ) [*]( 1 corpori P 3 prouectu d paene] bene b 5 dum] cum PCb 6 est om. C 8 nane d 10 argutio b 13 iudicor Hier 17 et om. C 20 atque] et PCbd 22 mysterio] ministerio C 23 toties Cbd 25 reliquit P ) [*]( 40* )

628
timore ab omni malignitate. bene itaque dicit semel se locutum continua quadam locutione in tota uita ueteris hominis cum esset spiritus ambulans et non reuertens. nunc autem manum inponens ori, ne ultra progrediatur, promittit se non adicere iterum, ne recedat a deo. amen. [*]( 3 Ps. 77, 39\' ) [*]( 1 se semel b 5 Explicit liber annotationum in iob sci augustini epi fol. 46 T Expliciunt annotationes in iob foZ. 172 P subscriptio cibest a C Diui aurelii augustini hipponensis epi liber annotationum in iob explicit 6 )