Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. et euulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad dominum. audite [*]( 1 Iob 36, 31 3 Iob 36, 32 8 cf. Rom. 1, 21 9 Iob 36, 32 11 cf. Ioh. 3, 21 14 lob 36, 33 18 cf. Matth. 20, 28 19 lob 36, 38 25 I Thess. 4, 16 26 Iob 36, 34 27 Iob 36, 34 28 Iob 37, 1 ) [*]( 3 in manibus (s. I. immanibus) P si autem P 4 peccatum C 11 ueniunt PCb 16 ut] uel TCb hocj id bd 17 seuo C aut] ut T 19 eos (ex eum m. J) T,C 20 nititur SHier 21 adhoc b nituntur b 26 et om. TCHter ) [*]( XXVIII Aug. leea. III pari S ) [*]( 38 )
594
sonitum terroris et uocis eius: hinc eum adparet ista in spiritu dicere; nam incipit dicere cur euulsum sit cor eius de loco suo, auctoritate scilicet euangelii per totum orbem terribiliter sonantis: paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum caelorum. et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt in delectationibus rerum uisibilium. subter uniuersum caelum circuit, et lumen eius in finibus terrae: dum ecclesia per omnes gentes diffunditur. post eum fremet uox: post primum aduentum eius nouissima tuba secundi aduentus eius in claritate tonabit. in sonitu superbiae suae: superbiam pro celsitudine posuit, quia primus aduentus in humilitate fuit. et non poterit inuestigari, cum audita fuerit uox eius: nunc ergo quaeratur dominus, dum inueniri potest, hoc est comprehendi ad salutem per fidem non fictam; tunc enim non poterit, cum uenerit iudicare et audita fuerit uox eius dicentis: ite in ignem aeternum, quoniam sera tunc erit et infructuosa infidelium paenitentia. tonabit fortis in uoce sua mirabiliter: quia non fortitudinis eius, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis uox illa fuit primi aduentus eius, de quo dictum est: quod infirmum est dei, fortius est hominibus. fecit enim magna quae nesciebamus: haec in primo aduentu; et ideo postea ad exigenda quae dedit iudex uenturus est. quae nesciebamus autem dictum est ex persona eorum, quos latuit diuinitas domini, infirmitatem carnis intuentes. praecipiens nubi: esto super terram: carni suae, ut per sacramentum
[*]( 4 Matth. 3, 2 5 Iob 37, 1 7 lob 37, 2 9 Iob 37, 3 10 cf. I Cor. 15, 52; I Thess. 4, 16 11 lob 37, 3 13 lob 37, 3 14 Es. 55, 6 17 Matth. 25, 41 18 lob 37, 4 21 I Cor. 1, 25 22 lob 37, 4 26 Iob 37, 5 27 cf. Luc. 22. 19. 20 ) [*]( 1 et uocis eius om. Hier uoces S eurn] enim TPC 4 appropinquabit TPCb 5 stebitum S strepitum Hier ipsius Hier 6 exeantem SHier 7 caelum caelum S 11 eonitu] fremitu S 16 uox eius om. C 24 alt. quem TPC 26 in infirmitatem bd intuentis C 27 nubij niui Hier estoj ut sit b ) 595
accipiatur in memoria eius ad imitationem humilitatis et formationem caritatis. et tempestas pluuiae et tempestas imbrium potestatis eius: est enim nubes quidem super terram; sed quando exprimatur ad inriganda corda per pluuiam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelleguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est. in manu omnis hominis signat: significat ei per opera eius quam reus sit, ut sciat omnis homo infirmitatem suam et clamet: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? introierunt autem bestiae sub protectione et quieuerunt in cubili: introierunt autem peccatores sub indulgentia gratiae et quieuerunt in conscientia remissis peccatis. de promptuariis superuenit tempestas: tentatio de occulto rerum ordine. et de promptuariis frigus: de secretis iudicium in eos qui non perseuerant. ut refrigescat eorum caritas ex abundantia iniquitatis; merito enim contingit eis, dum spem suam non in deo, sed in hominibus ponunt. et ab spiritu dei dabitur glacies: non solum ei abundantia iniquorum frigescent, qui spem ponunt in hominibus, sed etiam ex operibus bonis eorum, in quibus est spiritus dei, durescunt quidam quasi glacie liuoris, quibus est Paulus odor mortis in mortem. et ad haec quis idoneus, ut intellegat quoniam recte ac iuste ab spiritu dei dabitur glacies? sicut enim carnalibus homines laudantibus contingit ex iniquitate hominum frigescere desperando, ita carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum iustitia durescere inuidendo. gubernat autem
[*]( 2 Iob 37, 5 6 Iob 37, 6 9 Rom. 7, 24 10 Iob 37, 7 13 Iob :37, 8 14 Iob 37, 8 15 cf. Matth. 24, 12. 13 17 cf. Prou. 16, 3 18 Iob 37, 9 22 cf. II Cor. 2, 16 27 Iob 37, 9 ) [*]( 2 informationem bd pluuia 8 tempestates PCb 3 potestates TCb est] et C quidam Cb 7 omnis om. 8 10 introigerunt S 14 promontoriis S 17 eis om. TC 18 gracies S 20 ipsorum Cb- 23 ac] aut b a Cb 24 enim] illi d hominibus b labentibus b 25 hominum iniquitate bd 26 ab hominibus om. Cb ) [*]( 38* ) 596
aquam qualiter illi placuerit: ut pluat super unam ciuitatem et super aliam non pluat, quod ad imbrem adtinet spiritalem pro subditarum aut non subditarum meritis animarum. et frumentum inrigauit nubes: simus ergo frumentum. si cupimus inrigari. disseminauit nubem lucem suam: euangelium incarnationis suae. et ipsa per circuitum uertitur: per orbem terrae ipsa tractatur. in gubernaculis ad operandum omnia quae mandauerit eis: gubernacula, in quibus illa nubes per circuitum uertitur, praedicatores sunt uerbi, per quos ecclesiae gubernantur ad operanda omnia mandata dei. haec constituta sunt ab eo super terram: a domino nostro Iesu Christo. siue in tribu siue in terra sua: siue in tribu Iuda, unde secundum carnem natus est et passus et resurrexit et ascendit in caelum — ex hac enim geniti erant apostoli et multi fratres prope inuenti et salui facti — siue ante passionem eius per ipsum uocati siue post ascensionem per apostolos in ipsa Hierusalem atque in ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus: propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. siue in misericordia inueniri uoluerit eam: illam nubem scilicet in misericordia uoluerit inueniri a credentibus gentibus; hoc enim sequitur: gentes autem super misericordiam glorificare deum. auribus percipe haec, Iob: quasi renouat intentionem dicturus de uocatione gentium. sta et commouere uirtutem domini: noli moueri mente aliquid tibi tribuendo. scimus quia deus posuit opera sua:
[*]( 1 cf. Amos 4, 7 4 Iob 37, 10 5 Iob 37, 10 6 Iob 37, 11 7 Iob 37, 11 11 Iob 37, 11 12 Iob 37, 12 19 cf. Bom. 15, 8 20 lob 37, 12 23 cf. Rom. 15, 9 24 lob 37, 13 25 lob 37, 13 27 Iob 37, 14 ) [*]( 1 aquam] quam C om. Hier 4 inrigauit—frumentum om. TPCb irrigabit Hier nobis S nubibus Hier 5 disseminabit Hier nubes Hier 6 circuitu S 8 operanda SHier omnia] ea C 10 gubernantur ecclesiae P 12 tribus S 16 siue] sunt C 20 patrum promissiones SbdHier 26 commonere THier uirtute Hier ) 597
reprobans utique gloriantes de operibus suis. cum faceret lucem de tenebris: cum iustificaret inpios; fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. scit differentiam nubium: euangelistarum aliorum sibi ante passionem, aliorum post passionem credentium. et ingentes lapsus malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea paeniteret et baptizarentur in eo, sed eorum lapsus qui nec corrigi potuerunt, perseueranter etiam postea persequentes ecclesiam; horum enim non parui, sed ingentes lapsus sunt. tua uero stola est ualida: dignitas superba; tamquam in eum quippe dicitur, qui de operibus suis audet extolli. quiescente terra ab austro firmabis cum eo caelos, qui aequaliter ad uidendum fusi sunt? ab austro terram congruenter intellegimus eos qui de Iudaeis crediderunt in Christum. sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem uicinior, ita quos prope inuentos dicit apostolus luci euangelistarum, non absurde accipiuntur terra ab austro. sicut autem caelos euangelistas solemus accipere, ut est: caeli enarrant gloriam dei — de his enim dictum est: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum — ita terras recte accipimus plebes, quibus euangelizatum est. et quoniam plebes quae de Iudaea crediderant, posteaquam quieuerunt exeuntes de hac terra — nunc enim hic non sunt; firmata est tamen auctoritas euangelistarum in ecclesiis quae sunt ex gentibus, firmata autem misericordia dei, non iam opitulante auctoritate ecclesiarum Iudaeae, quae in Christum est — propterea sensus hic est, ut
[*]( 1 Iob 37, 14 2 Ephes. 5, 8 4 Iob 37, 15 5 Iob 37, 15 10 Iob 37, 16 12 Iob 37, 16 17 cf. Ephes. 2, 17 19 Ps. 18, 2 20 Ps. 18, 5. ) [*]( 4 scis S 6 eorum] enim C 7 et-potuerunt om. C 10 tu S 11 ualida] candida S 14 uiuendum Hier 16 abl in P aquilonali TPb aquiloni C 19 enarrent T 22 terras om. C 23 crediderunt bd 24 terra] uita TP 26 firmat TC ) 598
per interrogationem pronuntietur: numquid tu quiescente terra ab austro, id est iam non existente in hac uita plebe ulla christiana ex Iudaeis, firmabis cum eo euangelistas et diuinarum scripturarum libros, qui per misericordiam dei non solis Iudaeis, sed etiam gentibus aequaliter ad uidendum fusi sunt? gratiam quippe dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis glorietur, quae Iudaeorum erat superbia. quare doce me quid dicamus ei, et requiescamus multa dicentes: quia non est, quod ei dicant conuicti, nullum se habere meritum per se ipsos, sed eius indigere misericordia. numquid liber aut scriba adsistis mihi, ut stans faciam hominem tacere? quare ergo non dicis, si habes quod dicas? non enim quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique colloqu\\imur. omnibus autem non est uisibile lumen, quod refulget in nubibus: redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et inluminationis gratiae per misericordiam dei; refulget enim lumen in nubibus. non tamen ipsarum nubium est proprium: inluminantur enim. aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget inlustratum. sed non est omnibus uisibile; multi enim putant lumine suo fulgere animas, cum sapientes sunt. unde sunt illi, qui dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. et spiritus transit et mundabit eas: hic spiritum dixit, de quo dictum est: ab increpatione spiritus irae tuae, et: ab spiritu tuo quo fugiam? per correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia ipsi peccatis suis tenebrae sunt et egent
[*]( 8 lob 37. 18 11 lob 37, 19 14 Iob 37, 20 22 cf. Rom. 1, 22 23 lob 37, 20 24 Ps. 17, 16 25 Ps. 138, 7 27 cf. Rom. 3, 23 ) [*]( 4 misericordiam] mantl b 8 meae S nos Hier 11 liber autJ liberauit S adsistit SHier 12 ut hic Hier faciam om. S 14 loquimur C 15 refulgit S 18 istarum b proprium est bd 19 suo] sub PCb 23 sunt om. T transiet S transiens Hier et om. Hier emundabit Hier 25 a Cbd 26 correctiones TPC temptationg b 27 ipsi om. C ) 599
gloria dei, ut illius lumine inlustrari uelint, illi dantes honorem, non sibi, atque ita deposita superbia mundentur a delicto magno; nam spiritus sanctificationis non transit, sed manet. ab aquilone nubes coloris aurei: ab sceleratissima inpietate et a deo longe remota ueniunt tamen conuersi atque mundati et inluminati sapientia. unde? nisi per gratiam, qua non merita adtenduntur, sed peccata dimittuntur. unde ille cum sibi uellet ignosci, doceam, inquit, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur, tamquam nubes ab oriente uel aquilone iam coloris aurei inluminatis tenebris suis. in his est magna gloria et honor omnipotentis: cui plurimum dimittitur, plurimum diligit, quoniam potest et inpium iustificare qui est omnipotens. et non inuenimus alium similem uirtuti eius: solus enim hic peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius; solus enim deus uerax, omnis autem homo mendax: unde uicit, cum iudicaretur, deus homo factus. qui iuste iudicat, non putas exaudire eum? non itaque homo de uenia desperando addat peccata peccatis; tamquam addictus iam damnationi, quia certus est de iustitia dei, sub qua non potest esse inpunitus. ita enim deus iuste iudicat, ut etiam exaudiat ueniam deprecantes. et tanto magis, quanto magis iuste iudicat. non enim iusti iudicii est paenitentes supplices miscere cum his qui recusant humilitatem et satisfactionem paenitentiae. propterea timebunt eum homines: si se homines esse meminerint confitendo peccata sua, quia adhuc homines sunt. quibus dicitur: nonne homines estis? timebunt quoque eum et sapientes corde:ne sibi tribuendo quod acceperunt
[*]( 4 Iob 37, 21 8 Ps. 50, 15 11 Iob 37. 21 12 cf. Luc. 7, 43 13 lob 37, 22 15 cf. I Petro 2, 22 16 Ps. 115, 1 (11) 17 lob 37, 22 25 Iob 37, 23 27 Iob 37, 23 ) [*]( 2 superbia deposita b mandetur b 4 nubis S 5 mundati atque conuersi Cbd 6 nisi] inde b 12 cui] Qui C 13 inueniemus C 14 uirtutis S peccata PC 16 homo autem b 19 adclitus C iam om. C 21 iuste om. C 24 iis Pd ) 600
et dicendo se esse sapientes stulti fiant. potest enim auferri superbis, quod datur humilibus. quapropter et sapientes quamuis cordis inluminatione, non linguae iactatione sapientes sint et reges, spiritaliter iudicantes terram, ipsi autem a nemine iudicentur, seruiant tamen domino in timore et exultent cum tremore, ne pereant de uia recta; deus enim est, qui operatur in eis et uelle et operari pro bona uoluntate.