Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Sustine me pusillum, ut de doceam; adhuc enim in me sunt sermones. suscipiens scientiam meam de longe: quoniam quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. operibus autem meis quae iusta sunt, loquar. ne dicatur ei, quod peccatori dicit deus: ut quid tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu uero odisti eruditionem. ergo hic operibus loquendum est; nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur et non iam de longe erit, quoniam uidebimus eum sicuti est. in ueritate et non iniusta uerba iniuste intelleges: ea ipsa quae patiebatur lob uerba dei dicit esse in ueritate et non iniusta; sed ab isto iniuste intellegi existimat, qUf-ffi putat conqueri se inmerito pati, cum etiam de iustorum tribulatione dictum sit: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini. et scito quia dominus non abiciet innocentem: quamuis corripiat quem diligit et flagellet omnem filium quem recipit. fortis robore cordis, non uiuificat inpium: quamuis ad tempus ei parcere uideatur. et bene: fortis robore cordis, quia tunc eum non uiuificabit, quando serae paenitentiae locum quaerit cum lacrimis, et non inueniet nec flectet ad misericordiam fortiter iudicantem, quem modo misericorditer admonentem contemnit. et [*]( 1 Iob 35. 16 3 lob 36, 2 5 II Cor. 5. 6 6 Iob 36. 3 8 Ps. 49. 16. 17 11 cf. I Cor. 13, 12 13 cf. I Ioh. 3, 2 14 Iob 36, 3. 4 19 I Petr. 4, 17 20 Iob 36, 5 21 cf. Hebr. 12, 6 22 Iob 36, 5 27 lob 36, 6 ) [*](1 aperit S 2 sua om. TPHier 3 doceam te C 4 sunt in me Hier 6 pegrinamur C 8 dominus P ut om. Cbd 15 iniuste in te intellegis S ea] et C 17 merito C 19 esse TPC 20 et scito] esto S deus Hier 21 flagellat b 23 uiuificauit S uiuificabit Hter 24 non om. C 25 sero b quaeret d )

588
iudicium pauperum dabit: quo iudicet eos, a quibus patiuntur iniquitatem. et bene: pauperum ut superius inpium diuitem intellegas, id est superbum. non auferet a iusto oculos eius: etiam cum eum uelut in fornace pro. bat tentatione tribulationis, non ei auferet intellegentiam, qua cognoscitur et colitur deus. ex quo satis ostendit inpiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum uidetur eis parci. et cum regibus in solio: subauditur ., sedere eos fecit.., hoc est iustos; reges autem dicit qui carnem suam regunt. unde est illud: quis est rex qui uadit committere bellum cum alio rege et cetera. et sedere eos fecit in perpetuum et exaltabuntur: et hic subauditur quod supra dixit "cum regibus in solio". exaltabuntur autem dixit, quoniam humiliati sunt. et qui compediti sunt compedibus: a quo uinculo dicit apostolus sibi bonum esse dissolui et esse cum Christo, id est retinacula huius uitae, in qua corpus quod corrumpitur adgrauat animam. capientur in funibus paupertatis: conuincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae sunt de rerum indigentia, quibus mortalis uita sustentatur et agitur. et adnuntiantur eis opera eorum: non utique bona siue ista ipsa concupiscentialia, de quibus dicitur: scio quia non habitat in carne mea bonum. quae etiamsi non regnent in nostro mortali corpore ad oboediendum eis, non tamen desunt; siue quibus ad haec uenire homo meruit ex traduce peccati. et delicta, cum fuerint roborati: ipsa sunt opera quae supra dixit. non enim infirmis facile possunt adnuntiari, id est manifestari, sed his qui iam [*]( 3 Iob 36, 7 5 cf. Eecli. 27, 6 8 Iob 36. 7 10 Luc. 14, 81 11 Iob 36, 7 14 Iob 36, 8 16 cf. Phil. 1, 23 17 cf. Sap. 9, 15 18 Iob 36, 8 21 Iob 36, 9 23 Kom. 7, 18 26 Iob 36, 9 ) [*]( 1 pauperem b pauperibus d iudicent bd 3 aufert CSb a om. S 4 eius] suos Hier 8 facit C 10 quis] qui T 11 faciet S facit Hier 20 mortali C 21 annuntiabit SHier 25 siue] sine C homo uenire b 26 delecta S 27 in firmis b 28 iis d )
589
ita profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae uulgo nota est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. sed iustum exaudiet: eum scilicet qui ex fide uiuit, ut gratiae dei deputet, non meritis suis non solum quod secundum uitae istius modum iustificatus est, sed etiam quod restat, ut ab uniuerso delictorum malo liberetur: quae adnuntiat ueritas fidelibus, cum fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum regibus in perpetuum. et dixit, quia conuertentur ab iniquitate. "et dixit" subaudieudum est deus". si obaudierint et seruierint, complebunt dies suos in bonis et annos suos in gloria: tunc uero nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id est indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum iam dicetur: ubi est, mors, contentio tua? inpios uero non faciet saluos, eo quod noluerunt scire dominum: hoc ad gentes magis uidetur pertinere. et cum monerentur, inoboedientes erant: hoc ad Iudaeos et omnes qui eis per inoboedientiam similes sunt etiam in ecclesia. et hypocritae corde ponent furorem: quo dominum crucifixerunt. non clamabunt, quia ligauit eos: honore nominis super omnes gentes. moriatur ergo in iuuentute anima eorum: in superbia, qua se extollebant ueluti de meritis operum suorum. et uita eorum uulneretur ab angelis: commodius accipitur a nuntiis ueritatis, quorum aliis odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. quod tribulauerint infirmum et [*]( 3 Iob 36, 10 Hab. 2, 4 10 Iob 36, 10 11 Iob 36, 11 16 I Cor. 15, 55 Iob 36, 12 18 Iob 36, 12 21 Iob 3H, 13 22 Iob 36, 13 23 Iob 36, 14 25 Iob 36, 14 27 cf. II Cor. 2, 16 28 Iob 36, 15 ) [*]( 6 quae] quem b 9 ntlduni C 10 cum regibus om. C qui PSb quod C 12 audierint Sd audierint te Uier et] ei S et conplebunt S 17 facit Hicr noluerint SUier 18 deum b commonerentur S 21 deponent S 22 qui S ligabit PC ligabat b 24 iuuente S 26 tribulauerit S )
590
inualidum: illud infirmum dei, quod fortius est hominibus. iudicium uero mansuetorum statuet: ipse dominus exemplo mansuetudinis suae differens etiam uindictam imitantium se, sed tamen certo futuram. et quia decepit te ab ore inimici abyssus: decepit, sicut uisum est persecutoribus eius, profunditas huius saeculi Christum ab ore falsi testis; ad ipsum enim dominum conuertit sermonem. effusi subter ea: subaudiendum "deceperunt tela: grauati enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. et descendit mensa tua plena pinguedine: sacramentum corporis et sanguinis eius, panis qui de caelo descendit. non deficiet iustos iudicium: quamuis edant pauperes et saturentur ad imitandas passiones domini. parati de plenitudine caritatis, non tamen ideo non facit iudicium ipsorum cito. et ira super inpios erit propter inpietatem munerum quae accipiebant iniquitatibus: omnia munera dicit quaecumque commoda temporalia. propter quae commoda iniquitates fiunt. non te auertat uoluntas an i mi: domino dicitur non monentis auctoritate aut iubentis audacia, sed locutione prophetiae per imperatiuum modum futura praedicentis, sicuti est: accingere gladium tuumsuper femur, potentissime. a precibus in firmorum, cum in necessitate fuerint, clamantium: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et omnes qui habent fortitudinem: praesumentes de operibus suis et suam iustitiam uolentes constituere. noli extrahere per noctem: manifestum sit quod eos a populo secernis, siue illos superbos qui de [*]( 1 cf. I Cor. 1, 25 2 Iob 36, 15 4 Iob 36. 16 8 Iob 36. 16 10 lob 36. 16 11 cf. Ioh. 6, 50 12 lob 36, 17 15 Iob 36. 18 18 Iob S6, 19 21 Ps. 44. 4 22 Iob 36, 19 23 Rom. 7, 24 25 Iob 36, 20 26 cf. Rom. 10. 3 27 lob 36. 20 ) [*]( 2 statuit S 8 at effusi b effusio S eam SdHier 12 iustus S 14 facit] dicit P 16 in iuiquitatibus Hier 18 auertatj a utas C 22 supcr] circa P 26 nolentes C 28 sitj fit P a populoj apostolo P populo tuo d sincerius C )
591
oliua fracti sunt siue sarmenta de uite amputata, unde haereses et schismata exorta sunt. ut ascendant populi pro eis: ut inserantur infirma huius mundi confusis fortibus, quoniam qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exaltat, humiliabitur. sed cura ne quid facias indecens: ne nomen domini dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt, quorum iudicium iustum est: faciamus mala ut ueniant bona. hoc enim elegisti super inopiam: non solum elegisti inopiam confitentis, sed super hanc uitae ac morum decus, ut doctrina salutaris ornetur in omnibus. ecce deus consolabitur, uel: roborabitur in fortitudine sua: quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute dei. quis enim est sicut ille potens? uel quis est qui discutiat eius opera? tamquam iudicans de illo, cum ipse sit iudex uiuorum et mortuorum. aut quis est qui dicat: egit inique? memento quia magna sunt opera eius, quae laudauerunt uiri: euangelistae atque omnes praedicatores uerbi ministerio suo uita congruentes. omnis homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. quicumque compunguntur homines: paenitentia peccatorum homines sunt. ecce deus multus, et nesciemus: multus, quia sicut abundauit peccatum, superabundauit gratia; nesciemus autem ex persona eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo gentium intraret. numerus annnorum eius infinitus: propter [*]( 2 Iob 36, 20 3 cf. I Cor. 1, 27 4 cf. Luc. 14, 11 5 Iob 36 21 7 Rom. 3. 8 8 lob 36. 21 11 lob 36, 22 12 cf. II Cor. 13, 4 13 Iob 36, 22 14. 16 Iob 36. 23 17 Iob 36, 24 19 Iob 36, 25 20 lob 36, 25 22 lob 36, 26 23 cf. Rom. 5, 20 25 cf. Rom. 11, 25 26 Iob 36, 26 ) [*]( 4 et-humiliabitur om. C 7 iniustum TCb 8 eueniant b 11 deus1 decus C consolabitur om. SHier roburatus S 12 etsi] si C 14 opera eius Cbd 16 egit inique) ei inique TPCb iniqua S 17 quaej quem TPC 19 respiciat S ad om. S 20 eum] deum P 21 peccatores P )
592
aeternitatem positum est. ei autem innumerabiles stillae pluuiae: hoc enim, quod homines praedicatores inpleuit euangelium, numerabile est usque in consummationem saeculi, donec auferatur scientia quae ex parte est, et ueniat quod perfectum est, facie ad faciem. effundetur imber per semitas suas: non enim uiae malorum capient eum. fluent nubes et tenebrascent super homines plurimos: quia etsi obuelatum est euangelium, in his qui pereunt est obuelatum. horam constituit iumentis et sciunt cubilis ordinem: quoniam agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. in his omnibus non obstupescit animus eius: initium sapientiae timor domini. nec mutatur cor tuum a corpore: ut eleuatum a terra sursum habeatur ad dominum. si cogitauerit extendere nebulam: ut qui uident, caeci fiant. aeque ut tabernaculum expandit eam: in carne quippe mortali tamquam tabernaculo habitans per eam non est agnitus a persecutoribus, dum eis cessit et eam extendit atque expandit in cruce. ecce effundit super omnia lucem suam: quam absconderat, cum caecitas ex parte Israhel fieret, effundit super omnes gentes. et radices maris contexit: cupiditatem saeculi redarguit. non enim ad abscondendum lux contegit, sed ad manifestandum. in eis enim iudicauit populos ostendendo illis peccata eorum per [*]( 1 Iob 36, 27 4 cf. I Cor. 13, 12 5 Iob 36, 27 6 Iob 36, 28 9 lob 36, 28 10 Es. 1, 3 11 lob 36, 28 12 Ps. 110, 10 13 lob 3fi, 28 14 Iob 36, 29 15 cf. Ioh. 9, 39 16 lob 36, 29 19 Iob 36, 30 20 cf. Rom. 11, 25 21 lob 36, 30 ) [*]( 1 ei] et TPCb om. S autem om. S numerabiles TPdHier stelle TCPb 2 et pluuiae TPC 5 per] in S 7 tenebrescent S plurimus S 8 euangelium-obuelatum om. C 9 ora S 10 cognouit bd 12 obatubiscit S torpescit Hier eius] tuus S initio T 13 mutat C ut] et C 16 aeque] et quae P ut tabernaculum] per tabernaculum bd ad tabernaculum Hier 18 ea P 19 eftundit scripsi: fundit TPCbd diffundit SHier 21 in Israel bd 23 ad pr. om. C 24 illis] uel C )
593
lucem ueritatis. dabit escam plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur, peccata sua et esurientibus ac sitientibus iustitiam. in manibus contexit lumen: si ab eo quod sunt "inmanes", his qui non dimittunt peccata hominibus, cum sibi a deo dimitti uelint; si autem ab eo quod sunt "manus", his qui de manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur se ipsos iustificantes. contexit enim lumen ad hoc dixit, ne uideatur ab eis, quia excaecatum est insipiens cor eorum. et mandauit de eo in contrarium: ut qui faciunt ueritatem, uel dimittendo ut dimittatur eis uel confitendo mala sua ut gratiae dei subdantur, ipsi ueniant ad lucem, ut manifestentur opera eorum, quoniam in deo sunt operata, non in ipsis. contrarius est enim et inmani misericors et superbo humilis. ut nuntiaret super illo amico suo: super illo lumine, hoc est de illo quod contexit ut absconderet inmani et ingrato, ut id adnuntiaret, hoc est aperiret, non iam seruo sub lege, sed reconciliato per gratiam; aut amico suo, imitatori suo, quia et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. ipsis enim adnuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere, quia cum ascenderint, non opus erit adnuntiatore facie ad faciem uidentibus. contra eum uero quod ait " ascendere nituntur", non quasi aduersantes, sed obuiam euntes, sicut apostolus dicit: in obuiam Christo.