Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quare hoc existimasti in iudicio? quare hoc iudicasti? tu quis es, qui dixisti: iustus sum ante conspectum domini? ante conspectum domini dixisti: iustus sum. utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur aut falsum sit iustum eum esse etiam secundum humanam iustitiam, alterum autem, quia numquam uere dici ab homine potest, quod ante conspectum dei sit iustus, cui comparatus quilibet iniquus est. aut dicis: quid prodest tibi aut quid faciam, si peccaui? hoc enim ei uidetur Iob dixisse deo, quasi aut deo prosit peccatum eius, ut isto dolore ad pietatem cogatur. ubi ait: noli me docere inpium esse: an bonum est tibi si inique egero? aut deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. nam hoc etiam dixerat: si ego peccaui, quid possum tibi facere? ad utrumque ergo Eliu respondit consequentibus uerbis: ego dabo tibi responsum et tribus amicis meis. aspice in caelum et uide; respice in nubes quam altae [*]( 1 Iob 34, 32 3 Iob 34, 32 4 Iob 34, 33 5 Iob 34. 34 6 Iob 34. 35 8 Iob 35, 2 9 Iob 35. 2 15 Iob 25 3 18 Iob 10, 2. 3 22 Iob 7, 20 24 lob 35. 4 25 Iob 35, 5 ) [*]( 1 at quod minus uideo Hier me om. S 2 uidebo C 3 iniquitates b 4 correctus TPC exiet S exiget Hier repulisti eam S 5 uir] ubi C 8 in iudicio existimasti P 9 qui C qui] quia Hier 10 dei pr. Hier 14 dici potest Cb quod] quasi b 15 dicens S 17 aut a deo C 18 impietatem bd nolite Td 19 an] aut SdHier 21 patiantur C 22 tibi possum Hier 23 ad utrumque—uerbis in TPb post facere 585, 2 sequuntur utcumque C heliu TPCb 24 itaque ego Hier meis] tuis SHier 25 uide om. C\' )

585
sint a te. si peccasti, quid agis? confirmat quod ab eo dictum est: si ego peccaui, quid possum tibi facere? aut si multa iniusta fecisti, quid poteris facere? plus est "m u Ita iniusta fec i s ti", quam quod superius dixit "peccasti". sed tamen quid poteris facere deo, quando ne nubes quidem potes laedere? et si iustus es, quid dabis ei? e contrario: quomodo iustitia tua nihil ei prodest, sic iniustitia nihil nocet. aut quid de manu tua accipiet? etiamsi dare uelis; propter sacrificia, quae stulti putant deum sumere uelut eis indigentem. uiro simili tui inpietas tua et filio hominis iustitia tua: uel illa nocet uel haec prodest. sed his uersibus confirmauit potius quam refellit sententiam quam dixit Iob: si ego peccaui, quid possum tibi facere? consequenter ergo oportet ut ostendat quare in hac uita homines adfliguntur iniuriis malorum, inter quos etiam diabolus cum angelis suis numeratur, princeps iniuriarum et iniquitatum omnium. cum enim deo non possint nocere peccantes, cur eos tradit in potestate adfligendos malis? et exponit deinceps dicens: a multitudine clamabunt, uociferabuntur a brachio multorum. et non dixit: ubi est deus qui fecit me? ad hoc enim patiuntur haec, ut deum quaerant, non ut inaniter uociferentur. quod autem ait fecit me", pro documento est, quia quaerentem se non relinquet, quem ipse fecit. qui distribuit custodias nocturnas: tempora huius saeculi sub certis potestatibus ordinata, quia nec in ista erroris nocte relinquet hominem sine custodia, qui eum fecit. qui separat me a quadrupedibus terrae et a uolatilibus caeli sapientiorem me fecit: sic enim quaerendus est dominus in adflictionibus uitae huius, ut non [*]( 1. 3 Iob 35, 6 6 Iob 35. 7 8 Iob 35, 7 10 Iob 35, 8 19 Iob 35, 9 20 Iob 35, 10 24 Iob 35, 10 27 Iob 35, 11 ) [*]( 1 Funt PS ages Hier 2 ego] ergo P 3 aut—facere om. C potes S 5 poteritis b 6 si om. S 7 pr. ei] tibi TPC 18 potestatem b affligendo Cb malos b 19 multitudine calumnantium SHier clamabant C 21 ad hoc] a deo (at ad hoc) b 26 relinquit TC 28 facit S )
586
ab eo terrena bona desideremus, quia iam bestiis meliores sumus, antequam illa accipiamus. ibi clamabunt; et non audies. ibi dixit "in multitudine, in adflictione clamantium a brachio multorum: aut certe ibi* propter hoc, sicut est: ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. et non audies quod dixit, de eo dixit. ab iniuriis malorum: subaudiendum "clamabunt". uana enim non uult dominus uidere: non uult subuenire uana petentibus et non ideo uociferantibus in adflictione ut bona sempiterna percipiant, cum propterea separati sint a quadrupedibus terrae et sapientiores facti uolatilibus caeli; sed uociferantur, quia non sunt in saeculi huius iniquitate felices. ipse enim omnipotens perspicit eos qui faciunt iustitiam et saluum me faciet: sicut ipse uidet facientes, qui cordis intima perspicit, sic ea salute saluos facit, quam ipse uidet in occulto, quia nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. ideo etiamsi perturbetur uana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione pater, qui uidet in abscondito. iudicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est; hoc enim uisus est Iob dicere, cum ait: utinam esset nobis arbiter! et nunc quia non est uisitans iram suam nec cognouit delicta uehementer: cognouit ad uindictam. unde est: quoniam iniquitatem meam ego cognosco; et in eodem loco: auerte faciem tuam a peccatis meis. cognouit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationem in hoc saeculo, sed non uehementer, quia partibus corrigens das [*]( 2 Iob 35, 12 5 Ps. 35. 13 6 Iob 35, 12 7 Iob 35, 13 12 Iob 35, 13 16 cf. I Cor. 2, 9 19 cf. Matth. 6, 4 Iob 35, 14 21 lob 9, 33 22 lob 35, 15 24 Ps. 50, 5 25 Ps. 50, 11 ) [*](3 audiet Hier 4 propter hoc om. P 6 quid C de eo] deo P 8 uidere (s. l. m. 1 audire) P 12 huius saeculi Cbd 13 iniustitiam S 14 faciat Cb prospicit C 17 etiamsij autem si C 19 absconditoJ occulto TP 20 contra eum pr. SUier 22 cognouit om. S 23 delecta S 24 etj e P 25 locoJ psalmo P 26 tribulationes bd 27 qui a patribus C dat bd )
587
locum paenitentiae. et lob uane aperuit os suum; in ignorantia sua uerba multiplicat.