Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Respondens autem Eliu dixit. quomodo dicitur: et adiecit. et qui habetis scientiam, auribus percipite: spiritalibus. quia auris sermones probat: ista carnalis. quid est bonum, quia dixit lob: iustus sum? quid boni dixit quia dixit? et in iudicio meo mentitus est. hinc est: ego bona praestolabar: ideo praeter spem quod est mentitus est. quis est uir ut lob? adhuc uerba lob sunt; dixit enim: non uisitabitur qui ambulauerit cum deo: hic illum putat deceptum, quia hoc sperans illa omnia fecerit; aut certe: quod in bonum non putat uisitari eum qui ambulauerit cum domino. absit a domino inpietas: aut ut non uisitet in bono, qui cum eo ambulauerit, aut etiam si uisitauerit in tentatione, inpie et iniuste agat. inpius est qui dicit regi: iniuste agis. tu autem illud non debes dicere, qui non es inpius. bene, qui dicit, non, qui dixerit, ne iam etiam ob hoc esset. quomodo [*]( 1 loc 33, 25 3 Iob 33. 26 4 Iob 33, 28 6 Iob 33. 29 Iob 33, 30 8 Iob 33, 30 10 Iob 34, 1 11 Iob 34, 2 12 lob 34, 3 13 Iob 34, 4. 5 14 Iob 34, 6 15 lob 30, 26 16 Iob 34, 7 17 Iob 34, 9 20 Iob 34, 10 23 Iob 34, 18 ) [*]( 2 helyu TC heliu Pb 3 intrabit Hier 5 meam om. TPCb 6 cum niroj coniuro C 7 eruet S 10 Respondens-dixit om. Hier respondens] pronuntians P helyu TC heliu Pb helius S 11 sapientiam Hier 12 sermonis S uerba Hier 15 praestolabor b 16 quis] quid TPC qui S 17 adhuc-sunt om. P 18 ambulat S hinc P 21 ut om. C 23 dixit C iniuste] inique SHier 24 non debes illud Pbd est d qui om. C 25 quid P ob] iob b )

583
dicitur: factum est, qui hoc facit. inpiissime principibus. tamquam angelis dicat: nisi Michael princeps uester, inpiissime agitis, aut: si ita inpiissime dicitur principibus, quanto magis regi! abusi sunt enim inique cum excluderentur infirmi: male usi sunt exclusione sua, cum propter infirmitatem excluderentur ab ea uisione, qua uidentur omnia diuinitus ordinatissime ordinari et administrari. in eo autem male usi sunt, quia spiritum suum sequi maluerunt, deum ista non curare; ex hoc enim illis uane ueniet, ut in necessitatibus suis clament et rogent hominem, cum deum rogare debuerint. neque erit locus, et non est umbra mortis, ut latitent qui faciunt iniqua. non ad hoc est umbra mortis ut latitent, ut est: non senes habent sapientiam, quia non senectus est causa sapientiae, et: haereticum ne salutes. ne inde, qua haereticus est. et euertet noctem, et humiliabuntur: ut supra eos sit quod sub ipsis erat, id est: premat eos quod subditum illis erat. et extinxit inpios: lucere sibi uidebantur. et iustitias eius non cognouerunt: dicit quid boni deus fecerit de iniquitate eorum, ut perferatur ad eum clamor pauperis. ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? non qualem quaerunt homines quae illis tribulationibus turbatur; si deus iustificat, quis est qui condemnet? <et contra gentem> et contra hominem simul: aduersus gentiles et Iudaeos. qui regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. cui dicitur: qui ergo alium doces. te ipsum non doces? [*](1 Iob 34, 18 4 Iob 34, 20 11 Iob 34, 22 13 Iob 32. 10 14 Tit, 3, 10 15 Iob 34, 15 17 Iob 34, 26 18 Iob 34. 27 19 lob 34, 28 20 Iob 34, 29 22 cf. Rom. 8, 34 23 Iob 34, 29 24 lob 34, 30 26 Rom. 2, 21 ) [*]( 1 impigissime S pricibibus S 2 dixit C 4 exclu<l<-ntur Tb 6 uissione an iussione incerturn C uidetur Cb 10 suis om. C debuerunt Cbd 12 inique S 13 nec enim longeui sunt sapientes SHier 15 quia TCb euertat S 17 lucere sibi uidebantur tamquam locus bibl. in bd 18 iniustitias C 19 quod bona b 23 et-gentem addidi 25 ippocritam S 26 cui] qm b doces alium bd )
584
absque me uidebo; tu ostende mihi: te reprehendens me ipsum forte reprehendendum esse non uideo? interroganter pronuntiandum. si iniquitatem operatus sum. non adiciam: correptus a te. numquid a te exigit eam, quia repulisti? quia reprehendisti. et uir sapiens audiet uerbum meum: deum omnia curare. Iob autem non in sapientia locutus est: putando quod aliquid sibi inique diuinitus acciderit.