Adnotationes in Iob
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
Mundum est cor meum in uerbis: non duplex. spiritus diuinus qui fecit me: subaudis "est", ut sit: spiritus diuinus est qui fecit me. quomodo ergo dicis: iustus sum, et non exaudiuit me? quasi aduersario dixerit Iob. semel enim loquitur dominus: quasi uocationem omnium iustorum semel fecit dominus et temporaliter circa singulos hoc agit diuina prouidentia. per somnium aut in uisitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. aut sicut incidit saeuus timor in homines cum dormiunt in cubiculis: securi. et corpus eius a ruina eruat: translate sicut ossa. et pepercit animae eius a morte: cum eum conuerterit, parcet ei. quia uenturum est bellum et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conuersionem iam probat, ne de se praesumat. et multitudo ossium eius emarcuit: fiducia de se. omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. et renouabit corpus suum sicut litura in pariete: mutationem uitae: et hic translate propter aedificium, [*]( 1 Iob 32, 16 2 Iob 32. 19 4 Iob 32. 19 7 Iob 32, 22 9 Iob 33, 3 10 Iob 33, 4 11 Iob 33, 12 13 Iob 33, 14 15 Iob 33. 15 17 Iob 33, 15 18 Iob 33, 17 19 Iob 33, 18 20 Iob 33, 18. 19 23 Iob 33, 19 24 Iob 33, 20 25 Iob 33, 24 ) [*]( 1 IĮuia-locuti om. SHier qui C 2 dixit b uenter enim S 3 musto1 u6to C 5 diruptus b 7 responderetis Pd edunt Hier 10 me fecit PCbd sit) sic b 11 spiritus sit TPC est om. PC me fecit Pbd 14 istorum C 16 uisione S noturna C 18 cubili SHier 20 eum] enim b quia—bellum om. Hier nec ad ad in bello S 21 arguit C 23 ossuum S emarguit S 25 renouauit S lituram S )