Quisnam me restituet in menses priorum dierum? haec ex persona dici uidentur ecclesiae simul cum capite Christo, tamquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et tentationum, tamquam his diebus, de quibus dominus dicit: uenient dies, quando optabitis uidere unum de diebus istis, et non uidebitis. eo enim tempore, quo dominus erat in terra, nulla erat sollicitudo, quamuis adhuc paruo populo christiano, qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem adparere dignatus est, sicut apostolus dicit. nulla ergo erat tunc sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur ecclesia aut haeresum uel schismatum laniaretur insidiis. nam nec ipsas corporales [*]( 1 Ioh. 10, 38 2 Iob 28, 24 3 Iob 28, 25 5 cf. Sap. 11, 21 6 Iob 28, 26 8 Iob 28, 26 11 Iob 28. 27 13 Iob 28, 27 15 Iob 29, 2 19 Luc. 17, 22 23 cf. I Cor. 15, 6 ) [*]( 4 atque] aquae SHier 6 quando] que S 7 numerauit b 8 uiam] uim TCPb tempestatis TCSHier 9 tentatione TCb tentationem T 10 quę T 11 naufragiorum Cb 12 qua bd conuertfit b 15 restituit S mensis S primorum C 16 uidetur C cum] in b 17 cum christo b 18 et om. b 19 dixit C optabis C 22 populo paruo Cbd cui Cb 25 tunc erat Pbd 26 haeresim C )
570
persecutiones passa est; non aliquas pertulit uel intrinsecus uel extrinsecus aduersitates. loquitur itaque Iob ex persona hominis, hoc est populi ad nouum testamentum pertinentis. desiderantis illos dies, sicut praedixerat dominus. et fortasse ideo menses appellauit, non annos. quia ex quo elegit dominus discipulos usque ad passionem non anni, sed menses fuerunt. cum lucebat lucerna eius super caput meum: uel carnem domini uisibiliter praesentem uel uerbum ex ore praesentis corporaliter. cum uerbum domini inspiceret domum meam: ad diligentiam custodiendi conuersationem. et circum me pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria ministrantes. cum plueret per uias meas butyrum: per mores meos exultationem fidei et bonorum operum. cum montes mei abundarent lacte: prophetae bene paruulis exponerentur. cum exirem matutinus in ciuitate: aut cum iam claritas lucesceret transactis tenebris timoris aut in exordio ecclesiae ut non satis occultus, non satis manifestus. et in plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi auctoritas. uidentes me adulescentes abscondebantur: dediti concupiscentiis. senes autem adsurgebant: prudentes. et potentes cessauerunt loqui: superbientes de doctrinis suis. quia auris audiuit et beatificauit me: populus quem non cognoui seruiuit mihi, in obauditu auris oboediuit mihi. et oculus uidens me declinauit: Iudaeorum non credentium. et os uiduae benedixit me: eius animae quae diaboli coniugio
[*]( 7 Iob 29, 3 9 Iob 29, 4 11 Iob 29, 5 12 Iob 29, 6 14 Iob 29. 6 15 Iob 29, 7 18 Iob 29, 7 19. 20 Iob 29, 8 21 Iob 29, 9 22 Iob 29, 11 24 Ps. 17, 45 Iob 29, 11 25. lob 29, 13 ) [*]( 5 appellat b quia] qui C 7 lucernS S 9 uerbum om. SHier dominua SHier 12 administrantes d flueret SbdHier 13 putirum S 14 cum] et S montis S 18 platea S 20 aduliscentes S 21 omnes adsurgebant SHier 22 audiuit haec S 24 in obauditu scripsi: obauditu TP in auditu Cbd obaudiuit TP et-declinauit om. S 25 me] non C 26 mihi 6 ) 571
renuntiauit. ecce ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat uidua. et uestiebar iudicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritalibus carnalibus nesciat sinistra quid faciat dextera tua, id est, qua intentione operetur; operta enim sinistra dextra exerta est in uestitu chlamydis: quod facit. qui recte iudicat quo sit referendum quod operatur. iudicium quod non noueram exquisiui: ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te; quid nobis erit? dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro iudicio. confregi molas iniquorum: ut iam non deuorarent plebem de cibo panis. aetas mea senescet <et) sicut arbor palmae multo uiuam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno et celsitudine et rectitudine. et ros morabitur in messe mea: ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. gloria mea noua mecum, id est: noui testamenti. et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. et in sermone meo non adiecerunt: perfectionem euangelii significat; nam sermo synagogae datus indiguit adiectione. sed gauisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens caritatem. quodsi et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intellegeretur, non tamen sicut uerba sonare uidebantur, uana dicere putaretur. hic est risus Sarae, qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. elegi uiam eorum et sedi
[*]( 1 Luc. 7, 12 2 Iob 29, 14 4 Matth. 6, 3 7 Iob 29, 16 8 Matth. 19, 27 10 lob 29, 17 12 lob 29, 18 14 lob 29, 19 16 Iob 29. 20 17 Iob 29, 20 18 Iob 29, 22 20 Iob 29, 22 21 Iob 29. 24 25 cf. Gen. 18, 12 26 Iob. 29, 25 ) [*]( 1 unicus om. TC 2 matri Pd 4 sinistra tua P dextra b 5 exortaP 7 iudicium om. S 9 die C 10 confregit PC 12 senescit S et addidi 13 uiuunt S prolongabitur enim b 17 meusJ meum S 21 quod et si b 22 redirem Hier 23 non tamen] nam non b 24 est om. C 26 qui om. b dicitur TPCb eorum uiam bd ) 572
princeps: aut suscipiendo mortalitatem aut cum publicanis et peccatoribus conuiuando, sed ita. ut princeps eis essem ad salutem. et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. quasi tristes consolans: eos dicit qui spe gaudebant, cum de praesenti uita erant tristes; beati lugentes, ut dictum est, et: quasi tristes, semper autem gaudentes: qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est: qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum.