Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. ferrum enim de terra fit: haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamuis ferrum possint fortes intellegi. re uera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur; ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni et per illos purgantur- tamquam metalla operi uel aedificio necessaria, cum ipsa terra opus habeant eliquari atque formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut inpii per [*]( 1 Iob 27, 19 3 Iob 27. 19 4 Iob 27, 21 6 Iob 27, 21 9 Iob 27, 22 10 Iob 27. 23 11 Prou. 1, 26 14 Iob 28, 1 15 Iob 28, 1 1(5 lob 28, 2 21 Iob 28, 2 ) [*]( 1 dormitet C donnit Hier non om. S 2 impietatis T 3 suos om. TPC 5 bibit S 7 uentillabit d 9 inhabitabit Pb proiciens S 11 euin addidi secutus Hier: eos 8 om. TPCbd 12 eorum om. TCb 14 argento SHier fit] fiet S sit Hier 17 in bono accipienda Cb 18 per ferrum b 20 in ea] mea P 21 aes] est C orn. P lapis SHier t\'xriditur SHier 23 seducuntur TlPC 25 ac Cbd )
567
damnationem pro meritis suis. et omnem finem ipse inuenit: quid quo perduceret. inuenit autem dixit "instituit". lapis tenebrae et umbra mortis: lapis, id est uetus testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamuis ab uno deo haec expectarent: ubi superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. et facta est discissio torrentis a cinere, hoc est: a confitente peccata sua et non superbiente de meritis operum, quod factum est per gratiam noui testamenti. discissio torrentis a cinere: ab hominibus. et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante deo ad ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. terra de qua egressus est panis, subaudiendum: ipsos dico commotos de quibus tamquam de terra panis domini exiit. et eam incensurus est: infidelem caelesti iudicio domini. locus sapphiri lapides eius. ordo: locus sapphiri, id est pretiosi et necessarii aedificio ciuitatis caelestis. et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. semitam quam non cognouit auis: humilitatem domini. nec uidit eam oculus uulturis: diaboli. non transiit super eam leo: per fortitudinem superbiens. in durissimo lapide extendit manum suam: potens est enim deus de lapidibus excitare filios Abrahae. et ripas fluminum disrupit: ut totum inrigaret. flumina enim dixit praedicatores uerbi. uoluerunt quippe ripis suis contineri, ut
[*]( 1 Iob 28, 3 3 Iob 28, 3 8 Iob 28, 4 12 Iob 28, 4 14. 16 Iob 28, 5 17 Iob 28, 6 19 Iob 28, 6 20 Iob 28, 7 21 Iob 28, 7 Iob 28, 8 22 Iob 28, 9 24 cf. Matth. 3, 9 Iob 28, 10 ) [*]( 3 lapides b umbrae Hier 5 hoc PC _6 ubi] unde d sapientes C 8 lapso T et facta est om. SHier fcs C 12 et—hominibus SHier aliter coniungunt 14 gressus S 16 subter eam uersus est quasi ignis SHier 17 dominus bd saphyri Tb saphiri PC sapiri S 19 et aurum eius agger est Hier 21 nec fin. Hier 22 transiuit CS transit bd super] per P 25 fluuium C dirupit Tb dicit d ) 568
totum circumcisioni praedicarent. omne uero pretiosum uidit oculus meus: humanus per uerbum carnem factum. altitudines fluminum reuelauit: uirtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec tentatione persecutionis reuelentur. ostenditque uirtutem suam in lumine, in eis quibus dixit: uos estis lux mundi. per quos etiam pars Iudaeorum non parua conuersa est. abyssus dixit: non est in me: ideo in abysso constituti homines eam inuenire non potuerunt, quia in eo non est. non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. non erit deterior auro Ophir: tamquam si diceret: uel sic eam. quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. non aequabitur ei aurum et uitrum: aut intellegendum aliquod uitrum speciosum aut quia sunt homines qui uitrum plus diligant quam sapientiam. et commutatio eius uasa aurea: "non sunt. subaudis. et excelsa et gabis non erunt in memoria: obliuioni erunt in comparatione eius: aut excelsa et gabis" tamquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. sapientia unde inuenta est? dicit, quia non potuit eam inuenire homo nisi per gratiam, ideo ad deum conuertendum esse cor. latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis uiuunt. dominus commendauit uiam eius: humilitatem, quae abscondita est uolucribus caeli. et ipse nouit locum eius: locus sapientiae quis nisi pater est? cum
[*]( 1 lob 28, 10 3 lob 28, 11 5 lob 28, 11 6 Matth. 5, ]4 8 lob 28, 14 9 lob 28, 15 10 lob 28, 16 12 lob 28, 17 15 lob 28, 17 16 lob 28, 18 19 lob 28, 20 22 lob 28, 21 23 lob 28, 22 24 lob 28, 23 25 lob 28, 23 ) [*]( 1 totum] tantum bd omni S 2 meus] eius Hier 3 altitudinem TPCbd fluuium C 5 persecutionis tentatione Pbd 7 non] si TC 9 poterunt bd ea bd 10 conclusum SHier pro ea inclusum Cb 12 opyr S 14 speciosum] preciosum P 16 gabisj grauis TPCb 17 memoriam S obliuione Tb 18 grauis TPCb 19 ut] at C 25 a uolucribus bd ) 569
enim dicitur: ego in illo et ille in me, inuicem sibi quasi loca sunt. ipse enim omne quod est sub caelo perspicit: hoc modo ea nouit, quo fecit, et non sensibiliter. uentorum libramenta atque mensuras: tota creatura per partem significatur. et bene pondere, mensura et numero omnia dixit facta, in quibus intellegitur creator. quando fecit, sicut uidit, enumerauit: non extra uidit ut faceret, sed in semet ipso sicut artifex. et uiam tempestatum uocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem pro his qui tentantur, quomodo dicerentur uoces naufragii pro uocibus naufragorum. tunc uidit eam et exposuit eam: , in praedestinatione dominus uidit uiam, quo se conuerterent tentati. parauit et inuestigauit: in praedestinatione, non in actione.