Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in ecclesia tales et non proficiunt plurimum. monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt quorum spernebam parentes: parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae. et uirtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent dominum. in eis peribat omnis uita: quia non se uel in fine correxerunt. egestate et fame instabiles: a uariis desideriis insatiabiles. qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem legis, quam non simpliciter intellegebant; et quia in deserto acceperant fugientes in desertum heri. sicut enim hodie pertinet ad nouum testamentum sic ad uetus heri; de nouo enim dictum est: hodie si uocem [*]( 3 lob 29, 25 4 lob 29, 525 6 Alatth. 5, 5 IL Cor. 6, 10 8 Mattli. 5, 19 10 Iob 30, 1 14 Iob 30, 1 16 Matth. 23, 13 17 Iob 30, 2 19 Iob 30, 2 21 Iob 30, 3 22 Iob 30, 3 26 Ps. 94, 8 ) [*]( 1 suscipiendi C 2 eis om. b 4 consolans tristes bd 6 lugentes] qui lugent P 7 non om. P 9 regnum d 10 infinni S 12 proficient C mouent C monet b 13 per om. b 15 alt. parentes om. C 16 sciibae om. C 17 et hypocritae C ypocrite P 18 nihil S parent C potestatcs TCb 20 eo d pergebat S 21 in egestate SHier a uariis] auari C desiderii b 22 insatiabilibus d 24 deserto TPCb )
573
eius audieritis, nolite obdurare corda uestra, et: filius meus es tu, ego hodie genui te. qui rodebant cortices arborum: quia figuras legis, quibus utilia tegebantur, pro cibo habebant. quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter iussi erant celebrare tamquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intellegentiae fructus surgeret et supra terram in libertatem ferretur, quo illi peruenire non poterant. inhonorati et abiecti et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant et regnum caelorum non tenent. qui radices lignorum manducabant propter magnam famem: quod de radicibus herbarum dictum propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intellegendum est propter fructum uini et olei. nam omnes istos spiritales fructus accepit ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Iudaei obseruare cogebantur: sabbatum, circumcisionem et uictimas et cetera huius modi spiritalium ciborum. insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui iustorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias peruenerunt. quorum domus erant cauernae petrarum: . qui concupiscentias suas defendebant et tegebant quibusdam obscuritatibus librorum diuinorum. et inter arbores clamabant: manifesta erant peccata eorum, quamuis ea scripturarum obscuritate quasi umbris arborum tegere conarentur. hinc est: clamor Sodomorum ascendit ad me. et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit scriptura: ut uerbum sit quidquid corde concipitur, clamor, cum
[*]( 2 Ps. 2, 7 Iob 30, 4 4 Iob 30. 4 8 Iob 30, 4 11 Iob 30, 4 19 Iob 30, 5 21 Iob 30, 6 23 Iob 30, 7 26 Gen. 18, 20 ) [*]( 2 radebant b 3 utilia] uina d 9 subiecti Hier 12 mandebant S famem magnam PS 13 dictum est Pd 14 est] et C 15 istos omnes P 16 et sacramenta PCb 18 circumcisiones T circoncisiones C ceteras P 19 super] in SHier qui] quia P 20 tenebrosas] tenebras et C 21 domos S 23 diuiuorum librorum Cbd 25 cogerentur C ) 574
procedit in factum. qui sub stirpibus terrae manebant: non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intellegi, qui uel carnaliter praecepta custodiunt. stirpes enim sunt non iam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae uel arborum uel herbarum; si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. filii stultorum et ignobilium: Iudaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub nomine dei ambulant, quem non colunt. stultos autem et ignobiles dicit Iudaeos, qui e contrario non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse iactabant nobiles. sed cum audiunt: caeci sunt duces caecorum, stulti demonstrantur; et cum audiunt: si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite, degenerando demonstrantur ignobiles. nomen et honor e tinctus a terra: erat enim, sed extinctum est. nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamuis me et narrent et audiant. abominati sunt me discedentes procul: longe facti a iustitia peccando et praecepta iustitiae malis moribus execrando. nec in faciem meam pepercerunt spuere: execranda facies namque Christi est his, qui eius praecepta cum contemptu exhorrent, uel: male me innotescere fecerunt morum suorum prauitate. aperiens enim pharetram suam adflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. et frenum
[*]( 1 Iob 30, 7 7 Iob 30, 8 12 Matth. 15, 14 14 Ioh. 8. 39 15 Iob 30, 8 16 Iob 30, 9 18 Iob 30, 9 20 Iob 30, 10 22 Iob 30, 10 26 Iob 30, 11 27 Iob 30, 11 ) [*]( 1 sturpibus S 2 inf. in stirpibus Cb 9 dei nomine Pbd ambulabant C 13 et duces b demostrantur C 14 si om. C 19 ad om. SHier 20 narrant C 21 discendentes S facti sunt b iustitiis PCb 23 pepecerunt C namque facies b 24 his om. TPC praecepta eius bd 27 et] ad S ) 575
in faciem meam miserunt: ut eis inuitus consentirem portans eos ducentes quo uellent ad ima sua. et a dextris germinantes consurrexerunt: et fauendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. pedes meos uinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. contritae sunt semitae meae: ut non adparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes sua, sed Christi. exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praeualente. et iaculis suis uulnerauit me: praeceptis, quibus uideo mala et, quia cohercere non possum, crucior. abusus est me sicut uoluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad iustitiam suam deus, sicut uoluit. doloribus inuolutus sum: et in me et in aliis patior; foris pugnae. intus timores. quis infirmatur, et ego non infirmor? et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus spes mea: quasi inane aliquid conuersi ad spem temporalium habentes quod promitto. et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam amore praesentis salutis. et nunc super me effundetur anima mea: peccando. nocte uero ossa mea confracta sunt: firmitatem, quam habuit, dixit sibi ereptam. et nerui mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. in multa uirtute adprehendit stolam meam: ad demonstrandam uirtutem suam modo adfligendo et postea reparando. et quasi ora uestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit
[*](2 Iob 30, 12 5 Iob 30, 12 6 Iob 30, 13 8 cf. Pliil. 2, 21 Iob 30, 13 11 lob 30, 14 12 Iob 30, 14 14 Iob 30, 14 15 II Cor. 7, 5 16 II Cor. 11, 29 17 Iob 30, 15 19 Iob 30, 15 21 Iob 30. 16 22 Iob 30, 17 23 Iob 30, 17 24 Iob 30, 18 26 Iob 30, 18 ) [*]( 2 et-consarreaerunt om. Hier a] ad S 3 mouendo C 4 quidam C 5 perseqaendos b finxeruut S 6 contriti S 9 cedi] credi b 17 descendit C 19 sic S transiet S 22 precando bd 23 erectam C 25 comprehendit P 26 hora PC ) 576
auctoritatis. in terra et cinere pars mea: in paenitentia. quia extremum. steterunt et considerauerunt me: et me iacente superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. et proiecisti me a salute: illos dolet. qui spem reparationis amiserunt. domus enim est omni mor. tali terra: ideo se dicit mortem metuere, quia conuersatio eius non sit in caelo, secundum plures qui mali sunt in ecclesia et terrene uiuunt. atque utinam possem me ipsum interficere: ut morerer saeculo. aut rogarem alium et faceret mihi hoc: uel angelum meliorem uel deum per quem corrigerer. ego bona praestolabar: dolet, quia repente sibi ista euenerunt. uenter meus efferbuit et non tacebit: interiora uel memoria qua recordatur quid fuerit primo et quomodo adflicta est in gemitibus. et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. cutis mea innigrata est ualde: ex his quae forinsecus patiebatur. uersa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat deum gaudens.