Adnotationes in Iob

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Et spiritus diuinus in naribus meis: hic ostenditur prophetice eum dicere quae dicit et prophetice cognoscere quia isti consolatores eius dolo pleni sunt. absit a me iustos uos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad [*]( 1 Ephes. 5, 8 2 lob 26. 11 4 cf. Gal. 2, 11 lob 26, 12 9 II Cor. 11. 29 11 lob 26, 12 12 Job 26, 13 14 lob 26, 13 17 Iob 26, 14 18 lob 26, 14 21 Ioli. 1, 1 24 Iob 27. 3 26 Iob 27, 5 ) [*]( 2 intremuerunt SHier 3 obstibuerunt S contingit C 6 potest enim C 8 permittens C 10 non ego d ego om. b 11 et scripsi: ut GTPC om. SbdHier 13 uel angeli om. C 15 cecum C 16 acceperunt praeceptum TCbd ei om. C 17 hee C hec S huius uiae C eius] huius T om. C 18 tonitrui SHier 19 tonitruum b 21 uerbum erat pr. GTC 23 utrum om. TPCb 27 cum uoce a me finitur fol. 71 cod. G ) [*](36* )

564
mortem persequamini me, quia uos libere reprehendo. nec enim separabo innocentem: ne uos autem. nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse: illi enim solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid ueri obici. quae enim spes est inpio? quia expectat. ne quis putaret male eum optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. inpietatem quippe illorum uult euerti et perire superbiam: quod fit cum soluitur ab inpietate anima quae tenebatur rea: soluitur autem per confessionem paenitentis hominis et gratiam ignoscentis dei. ergo: quae enim spes est inpio? interrogatio et responsio: quia expectat et confidit in domino, si forte soluatur aut preces eius ex au d i at dominus. potest quidem et alius sensus occurrere in his uerbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non habeat inpius, cum aduersus hoc scriptum sit: credenti autem in eum qui iustificat inpium, deputatur fides eius ad iustitiam. et ideo quod sequitur gratia domini dicere intellegitur. aut si euenerit ei necessitas: ideo debemus expectare gratiam soluentis. numquid enim in necessitate, id est in tentatione habuit fiduciam meritorum in conspectu dei? aut si inuocauerit exaudiet eum? si tamquam fiducia operum suorum inuocat, quae nulla sunt. quapropter adnuntiabo uobis quid sit in manu domini: quid disponat deus. ecce omnes nostis quia uane uana loquimini: ob hoc gratia iam expectanda est. quomodo enim allegauit merita operum suorum uana uane loquens? [*](1 Iob 27, 5 2 Iob 27, 6 5 Iob 27, 8 11 Iob 27, 8 12 Iob 27, 9 16 Rom. 4. 5 19 Iob 27, 9 20. 22 Iob 27, 10 24 lob 27, 11 25 lob 27, 12 ) [*]( 2 enim om. S innocentiam meam S innocentiam a me Hier 3 sum mihij summi hi S 4 uerum bd 6 apparuit C 10 et om. C 11 est spes Sd et fin. om. S 16 hoc om. TCb 19 uenerit SHier 21 habet S habet aliquam Hier 22 siJ cum SHier inuocauit C inuocauerit eum SHier eum] illum SHier 25 uane] uani b 26 est om. C 27 uane uana bd )
565
possessio uero potentium ueniet ab omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est diabolus et angeli eius. potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur sequentes uanitatem, ut in eos illi praeualeant duces et principes uanitatis, quomodo et dominus fortem eum appellat non ob aliud nisi quia tenet inualidos. quodsi multi fuerint filii eius, in occisionem erunt: filios eius dicit, qui eum ad seducendum inuitant, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem. si autem iuuenes facti fuerint, indigebunt, id est: si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiauit uanitas. et qui circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum. et uiduis eorum non miserebitur: plebibus, quas seduxit cum eis, uiri morte desertis, quasi fidem illis coniugalem in erroris promissione seruauerit. quodsi et collegerit ut terram argentum, id est: si prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint, postea correcti et cognoscentes ad iustos conuertentur. erunt enim eorum domus sicut tinea et aranea, quam seruauit: cor uel conscientiam. aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, uerum astuta et latebrosa, sed inualidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit et araneae cauerna, in quam se recipiendo cooperit et claudit eam. quam seruauit autem intellegitur se ipsam in illa cauerna, quia non omnes araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in [*](1 Iob 27, 13 5 cf. Luc. 11. 21 6 Iob 27, 14 9 lob 27, 14 11 Iob 27, 15 12 Iob 27, 15 15 Iob 27, 16 19 lob 27, 18 ) [*]( 3 ideo om. C 4 praeualerent C 8 inuitant] imitantur TPbd 9 autem et SHier facti om. C 10 id—indigebunt om. C 11 morte om. C 13 non] nemo SHier seducit C 15 quod et si b et om. C 19 domus eorum bd 20 tineae Sd aranea Hier: araneae TPCSbd quam scripsi cum b: quae et que codd. seruabit TPCb conscientia b 24 quae Td 25 ipsa d )
566
domo seruauit sibi inpius. diues dormiet et non adiciet: quia post mortem non adiciet ad ipsas inpietates diuitias. oculos suos aperuit, et non est: in resurrectione enim non inueniet se ipsum diuitem, quod putauerat. tollet eum aestus, et abibit: aut aestus maris tribulatio saeculi aut aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. et uentilabit eum de loco suo: aut de spe sua aut deus eum uentilabit de loco suo. ut non sit in loco dei, hoc est in populo quem inhabitauit deus. et proiciet super eum, et non parcet: tamquam aggerem poenarum. plaudet super <eum> manibus suis. sicut dictum est: et ego perditioni eorum superridebo; non enim superlugebit perditionem inpiorum.