Verba Iob. cui ades uel quem adiuturus es? cum indignans tamquam iniustitiae eorum putaret eos a deo puniendos. uerum sibi ipse loquens se ipsum reuocat, ut deo potius dimittat iudicium eorum, ne aut adesse deo uideatur aut adiuuare eum uelle quasi inualidum ad cohercendos uel corrigendos homines aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum. tamquam adsecuturus causam quare dolosos homines esse et uiuere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem uirtute incomprehensibili; aut quasi adnuntiare [*]( 2 Iob 25, 4 3 Iob 25, 5 9 cf. Ioh. 1, 9 16 cf. Matth. 6, 1 17 cf. I Cor. 1, 31 18 Iob 25, 5 20 Iob 26, 2 ) [*]( 1 iustus homo C 2 mundauit GTPCb 4 lucit S 5 praecipiat b 6 non alt. om. C utrum] uerum GPb 10 luna lucet TPCbd 15 subiungeturque C secretissima b 16 ut caueat G coram hominibus om. G 19 stille S ante] apud Pbd 20 addes C 21 si taniquam G institiae P 22 ipse] ipsi b 23 aut om. G 24 aut om. C coercendos bd 28 uirtutem incomprehensibilem G ) [*]( XXVIII Aug. sect. III pars 3 ) [*]( 36 )
562
illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo etiam spiramen, cum aliquid enuntiat. numquid gigantes redigentur in nihilo? non ergo mirandum, si istis deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilo. et ne diceretur: sed ad inferos detrusi sunt. subiecit quia infernum uidet deus. et tamen eos ibi ordinauit ubi esse meruerunt, sicut iustos siue nunc, sicut sunt, siue postea, sicut erunt, quamuis numquam eos remoueat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo, ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. subter aquam et proximi eorum: an "subter aquam" subaudiendum " tenentur " uel aliquid tale? et non est uelamen perditioni: etiam perditio eum non latet. extendens aquilonem super nihilum: potest aquilo diabolum significare et terra peccatorem, quoniam et illi et illi inanis est spes. suspendens terram super nihilum: in aerem. ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. et non est scissa nubes sub eo: sub ueritate quam habuit nubes, quae non scinditur scripturas intellegentibus; non enim aduersaria dicuntur, sicuti putant non intellegentes. qui tenet faciem solis: ne agnosceretur ab inpiis sol iustitiae. et extendit super eum nubem suam: carnem quam dominus suscepit. praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. usque ad consummationem lucis: huius uitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est perficiantur homines, quibus
[*]( 2 Iob 26, 5 9 Iob 26, 5 11 Iob 26, 6 12 Iob 26, 7 15 Iob 26. 7 16 Iob 26, 8 17 Iob 26, 8 20 Iob 26, 9 21 Iob 26, 9 22 Iob 26, 10 23 Iob 26, 10 ) [*](1 et TPCbd 3 nihilum Sbd Hier si quandofin. G 4 gigantS GTPb nihilum TPCbd 6 sicut sunt om. C 7 eos nunquam Pbd 8 qui C proximos] e proximo TPC de proximo b 9 subter aquam] sub terra qua S 10 et] ad S 11 tenetur C 12 perditionis pr. b non eum TC 14 illis fin. GTCb 15 spes om. C nihil S 16 aquam] quam Hier 17 nubis S 19 aduersari P aduersa Cb 20 solii Hier agnoscerent C 21 extendens Hier eam C 23 super om. C 25 consumentur C id est] idem G perficiant G ) 563
\'dictum est: fuistis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in domino. columnae caeli contremuerunt et obstupuerunt ab increpatione eius: quod contigit Petro per Paulum. uirtute sua sedauit mare: placauit saeculum, a quo persecutionem patiebatur ecclesia. unde etiam columnas caeli contremuisse ab increpatione eius potest hoc modo intellegi, ut robustissimi ecclesiae contremuerint pro infirmis ab increpatione domini permittentis tentationes persecutionis. columna enim clamat: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? et prudentia eius uulneratus est cetus: uulneratum dieit diabolum dolore, quo ei iusti non cedebant. et claustra caeli metuunt eum: uel angeli uel qui acceperunt claues regni caelorum. praecepto autem peremit draconem desertorem: eundem dixit et cetum. sed nunc ostendit quomodo sit uulneratus, cum praeceptum acceperunt qui ei renuntiauerunt. ecce hae partes uiae eius: qua ad deum uenitur. uirtutem autem tonitrus eius quis sciet, quando faciet? tonitrum dicit euidentissimam uocem manifestationis eius, aut illam forte uocem, quam dedit per filium tonitrus: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, ut sit ordo: quando faciet, utrum quis sciet uirtutem tonitrus eius?